ページの画像
PDF
ePub

talis ignominiæ advenit, omnia tristiora experiundo factura, quam quæ præceperant animis 7. Jam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire jussi, et primi traditi obsides, atque in custodiam adducti; tum a consulibus abire lictores jussi, paludamentaque detracta tantam inter ipsos, qui, paulo ante eos exsecrantes, dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut, suæ quisque conditionis oblitus, ab illa deformatione tantæ majestatis, velut ab nefando spectaculo, averteret oculos.

VI. Primi consules prope seminudi1 sub jugum missi tum, ut quisque gradu proximus erat, ita ignominia objectus : tum deinceps singulæ legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque gladii etiam plerisque intentati : et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior2 victorem offendisset; ita traducti sub jugum, et, quod pæne gravius erat, per hostium oculos. Quum e saltu evasissent, etsi, velut ab inferis extracti, tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. Itaque, quum ante noctem Capuam pervenire pos

7. Quam quæ præceperant animis, vide ad VII, 26, n. 5.

8. Tantam inter ipsos... miserationem fecit, etc. «Non cohærent hæc cum antecedd. Debebat fecerunt; aut ante tantam insere id, vel quod. Sed forte oblitus sui est, ob hunc ipsum usum participii, notantis, quod sunt jussi, quod sunt paludamenta detracta; quasi jussio ut abirent, detractio paludamentorum, tò juberi, tò detrahi, ut Græci infinitivo utuntur, et Itali hodie. Possis et jussos legere pro jussi: sed res ut gesta monstratur, nec modo, quid miserationem fecerit, sed et,

quid factum, narratur ; » Bauer. id post tantam excidisse putabat Drak.

CAP. VI. 1. Prope seminudi sub jugum missi, vide ad III, 19, n. 9. Tum deinceps, vide ad I, 21, n. 8. Eludentesque, vide ad I, 36, n. 4.

2. Vultus eorum indignitate rerum acrior, non ob indignitatem, sed quam pro indignitate, si acrior, contumacior, minacior esset vultus, quam ferret indignitas et conditio obnoxia, quam submissus deceret vultus, non fortis; Bauer. Traducti per hostium oculos, vide ad II, 38, n. 4. Lucem aspicere visi sunt sibi ipsi.

[ocr errors]

sent; incerti de fide sociorum, et quod pudor præpediebat, circa viam haud procul Capua omnium egeni3 corpora humi prostraverunt; quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio justa sociorum superbiam ingenitam Campanis: confestim insignia sua consulibus, fasces, lictores, arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne mittunt: et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressi, justis omnibus hospitalibus, privatisque et publicis funguntur officiis: neque illis sociorum comitas vultusque benigni et alloquia non modo sermonem elicere, sed ne, ut oculos quidem attollerent, aut consolantes amicos contra intuerentur 5, efficere poterant : adeo super moerorem pudor quidam fugere colloquia et coetus hominum cogebat! Postero die quum juvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem campanum prosequerentur, revertissent, vocatique in curiam percunctantibus majoribus natu, multo sibi mæstiores et abjectioris animi visos, referrent; adeo

3. Omnium egeni corpora, etc. rectius forte al. egena, hoc est, omnibus, quibus corpora curantur, et veteres diligentius quam nos curare solebant, destituta at fraudata, quum et puderet et dedignarentur, quærere, aut sumere, quæ usui essent; Gron. - Hæc lectio, quæ editos ante Sigonium obtinebat, quam tuentur duo e Gronovianis, tres e nostris scriptis antiquissimi, merito placuit magis Gronov. quam ea quæ a Sigon. subjecta fuit. ED.— Egena poetice plane dictum, et possit ferri, quum poetica non abhorreat Livius; Bauer.

Evicit, vicit. Benigne mittunt, vide ad III, 63, n. 2.

4. Vultusque benigni et alloquia, consolationes παραμύθια (Zureden, Zuspruch), ut et al. allocutiones. Conf.

[blocks in formation]

silens, ac prope mutum agmen incessisse: tacere" indolem illam romanam, ablatosque cum armis animos. Non reddere salutem, non salutantibus dare responsum, non hiscere quemquam præ metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus jugum, sub quo emissi essent. Habere Samnites victoriam, non præclaram solum, sed etiam perpetuam9; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, romanam virtutem ferociamque.

VII. Quum hæc dicerentur audirenturque, et deploratum pæne romanum nomen1 in concilio sociorum fidelium esset; dicitur Ofilius Calavius, Ovii filius, clarus genere factisque, tum etiam ætate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: Silentium illud obstinatum, fixosque in terram oculos, et surdas ad omnia solatia aures, et pudorem intuendæ lucis, ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia

7. Tacere indolem illam rom., torpere, se non exserere, haud animádverti; quod aptius esse hoc loco ob præc. et seqq. quam jacere (vide ad X, 35, n. 3), quod Grut. conj., et Drak. probavit, monent Gron. et Doer. Conf. ad X, 35, n. 3. Contra Bauer. contendit, nil absurdius esse hac lectione: non enim ante clamasse illam indolem. Confer et Drak. indolem rom. ut cap. 7, ingenia romana.

8. Non salutantibus dare responsum haud dubie glossa, verbis non reddere salutem adscripta; quæ et sententia est Stroth. Ferentibus cervicibus absoluti ablativi, nisi leg. ferentes; Bauer.

9. Sed etiam perpetuam victoriam, « fructus perpetui, valituram in omne tempus. Romanam virtutem ferociamque cepisse, ademisse Romanis, exuisse illos omni animo et fortitudine, ut

nunquam posthac ausuri sint rebellare » ; Bauer.

CAP. VII. 1. Deploratum rom. nomen, vide ad I, 10, n. 2, et III, 38, n. 3. - In concilio; al. consilio, non male, quia senatus erat; Bauer. vide ad I, 54, n. I.

2. Ingentem molem irarum (in quibusdam MSS minarum) ex alto animo cientis hominis cujusvis indicia esse: sed cum aliis potius leg. animi ex alto et quasi profundo sui, vel imo pectore cientis ac velut spirantis: alte namque in pectus descenderat illata contumelia; Gron. animo bene in se; altus animus est, qui occultat consilia sua: sed genitivus cientis tunc non habet, unde pendeat ; nisi legere malueris cientium; Bauer. animi Voss. 1. Confer ad Tac. Ann. II, 82, n. 6. Alto animo, seu animi opponitur summo, vel imo animo nisi meram taciturnitatem eo

U. C. 433.

LIBER IX. CAP. VII.

19

esse: aut romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum; caudinæque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore. Quippe suos quemque eorum3 animos habiturum, ubicumque congressuri sint: saltus caudinos non ubique Samnitibus fore. Jam Romæ etiam4 sua infamis clades erat : obsessos primum audierunt: tristior deinde ignominiosæ pacis magis, quam periculi, nuntius fuit; ad famam obsidionis delectus haberi coeptus erat: dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam fœde factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est 5. Tabernæ circa forum clausæ ; justitiumque in foro sua sponte coeptum prius, quam indictum :

-

significari malis; Ern. Nulla hie, ut recte observat Gronovius, obscuritas, nisi a positu verboram; indicia esse animi cientis ac velut spirantis ex alto et quasi profundo sui, alte enim in pectus injuria descenderat, ingentem, etc. scripti tamen habent ex alto animo; sed minus commode; primæ editiones dedere animi, quod planiorem sensum efficit. ED.

3. Quemque eorum, scil. Romanorum habiturum suos animos, virtutem Romanis propriam. Pro eorum quædam edd. coram, quæ lectio ex errore operarum Elzevir. orta est.

[ocr errors][merged small]

VII, 29; Heyn. ad Virg. Cult. 78;
Schleusneri Lex. N. T. verb. μãλλov.

Eodem modo Justinus III, 2: non inventione earum magis, quam exemplo clarior. Sic et potius jungitur cum alia voce comparativi gradus, supra in præfatione Livii, et apud Cicer. Epist. IX, 2 ad familiares. ED. « Possit tamen et sic intelligi: Tristior fuit nuntius pacis, quæ magis ignominiosa esset, quam periculum: quippe et periculum erat ignominiosum, tam turpiter deprehensis sua culpa et obsessis, ignominiosior tamen pactio »; Bauer.

5. Consensum in omnem formam luctus est: al. concessum, quod valde arridet Bauero; et facile ex ipso Livio defendi posset, si in melioribus libris non esset consensum. Cæterum consensus et concessus in MSS commutari solere monuit Drakenborch. ad Liv.

[blocks in formation]

lati clavi, annuli aurei positi; pæne mostior exercitu ipso civitas esse: nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci, sed innoxios etiam milites odisse, et negare Urbe tectisve accipiendos. Quam concitationem animorum fregit adventus exercitus, etiam iratis miserabilis: non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes, sed captorum habitu vultuque ingressi sero in Urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum, aut publicum aspicere vellet. Consules in privato additi, nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatusconsulto est, ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt, et P. Ælium Pætum magistrum equitum : quibus vitio creatis, suffecti M. Æmilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita : et, quia tædebat populum omnium magistratuum ejus anni, res ad interregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius Corvus; is consules creavit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum, haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

n. 2. Lati clavi, annuli aurei (senatorum equitumque insignia) positi, depositi, ut sæpe in luctu. Cf. IX, 46; XXXIV, 7; XLIII, 16;Suet. Aug. 100; Plin. XXXIII, 1, s. 6 (qui etiam de sero usu annuli aurei, Romæ ascito, agit); ad Tac. Ann. II, 75, n. 6; Cujac. ad Paull. Sentent. I, 21, n. 14; Kirchman.

de fun. II, 17. Annulum aureum

senatores et equites romanos gestavisse constat, sed non vetustioribus reipublicæ temporibus, quibus usum annulorum rarissimum fuisse, eosque primo ferreos gestari solitos esse tradit

Plinius loco citato. Et re quidem ipsa hæc prima mentio apud Livium annulorum aureorum occurrit; nec ex hoc loco colligendum est tum vulgares admodum fuisse. ED.

6. Publicum aspicere et in privato additi, vide ad II, 24, n. 6. — Nihil pro magistratu agere, vid. ad II, 7, n. 4.

7. Quibus vitio creatis, vide ad V, 17, n. 4. Q. Fabius Maximus, vide ad VIII, 18, n. 2. Is consules creavit, vide ad VII, 16, n. 6. - Philo nem, adde tertium: nam fuit Philo consul iterum an. 428. Cf. VIII, 22. Ev.

« 前へ次へ »