ページの画像
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAP. I; T. Veturio Calvino et Sp. Postumio coss. Samnites, frustra pace petita, bellum reparant, duce et instigante C. Pontio, Pontii Herennii, viri longe prudentissimi, filio, qui Romanorum superbiam increpat. — II; Ejus fraude illecti consules Furculas Caudinas, saltuum duorum prope Caudium angustias, intrant, easque mox hostium armis, et dejectu arborum saxorumque septas inveniunt. — III; Nec Romanis in tam trepidis, nec Samnitibus in tam laetis rebus consilium suppetit. Herennius Romanos vel quam primum inviolatos dimittendos, vel ad unum omnes interficiendos censet. — IV; Duræ pacis conditiones, a Pontio dictæ, et L. Lentulo suadente acceptæ.—V; Caudina pax per sponsionem fit, obsidibusque DC equitibus traditis Romani sub jugum mittuntur. — VI; Traducti Capuam, ubi benigne hospitiis excipiuntur, et inde Romam, prope muti præ pudore et moestitia, proficiscuntur. — VII; Roma pæne moestior ipso exercitu, hujusque adventus etiam iratis miserabilis. Dictatores primum vitio, deinde interreges et postremo consules creantur, Q. Publilius Philo et L. Papirius Cursor. — VIII; Postumius in senatu verba faciens dicit, populum rom. non teneri sponsione infami, injussu ejus facta, utque religione exsolvatur, et justum piumque de integro bellum iniri possit, consules, legatos, quaestores et tribunos, hac sponsione obstrictos, Samnitibus nudos vinctosque dedendos censet. Intercedunt L. Livius et Q. Maelius tribuni pl., qui et ipsi sub jugum missi erant. — IX; In eos acerrime invehitur Postumius.— X; Sponsores pacis Samnitibns

III. Έ

deduntur, et Postumius feciali rom. genu femur violenter percellit dicens, se samnitem civem esse, et Romanos, feciali legatoque contra jus gentium violato, eo justius bellum gesturos. — XI; Pontius non accipit deditionem, et incusat fidem populi romani, qui semper aliquam fraudi speciem juris imponat. — XII; Samnites Fregellas fraude capiunt, et concremant victos: Papirius in Apuliam pergit ad Luceriam, ubi equites romani, obsides ad Caudium dati, custodiebantur; Publilius in Samnio subsistit prope Caudium.—XIII; Samnites, a Publilio fusi castrisque exuti, Apuliam petunt et Luceriam : Papirius Arpos proficiscitur et inde Luceriam , quo et mox venit collega. — XIV; Legati tarentini denuntiant Samnitibus Romanisque, ut bellum omittant : sed consules hostium castra expugnant, et vix imperio ac minis coercent milites cædis avidos. — XV; Publilius Apuliam peragrat: Papirius Luceriam capit, et 7ooo Samnites, interque eos Pontium, sub jugum mittit. — XVI; Debellantur Forentani, et Satricum, quod ad Samnites defecerat, duplici proditione capitur: laus L. Papirii Cursoris. — XVII; Alexander magnus comparatur ducibus rom. — XVIII; ejus fortuna fortunæ populi romani. — XIX; Macedonum Romanorumque milites, numero, armis et genere, seu indole. — XX; Samnites miserrimis precibus inducias biennii, non foedus, impetrant : Apuli Teanenses, Canusini, Teates et Forentani in deditionem veniunt: Nerulum in Lucania vi capitur : novæ tribus, Ufentina ac Falerima : Antiatibus dantur a senatu rom. ad jura statuenda ipsius coloniæ patroni. — XXI; L. Æmilius dictator obsidet Saticulam, et Samnites, sociorum causa rebellantes, iisque auxilio venientes, fundit. — XXII; Q. Fabius dictator ab eo accipit exercitum, et Q. Aulius Cerretanus magister equitum, non consulto dictatore, Samnites a castris rom. submovet, sed perit; Saticula Romanus per deditionem, Plistia per vim Samnis potitur.—XXIII; Inde Fabius ad Soram proficiscitur, quæ ad Samnites defecerat: cum his ad Lautulas ancipiti prælio dimicat; sed mox ingentem iis cladem infert. — XXIV; Sora capitur, occulta in arcem via a transfuga monstrata. — XXV; Ausona, Minturna et Vescia, Ausonum urbes, suspectæ de societate clam cum Samnitibus inita, proditione in potestatem rom. veniunt; et, quia absentibus ducibus nullus modus cædibus est, deletur Ausonum gens, vix certo defectionis crimine. — XXVI; Luceria iterum et ad Samnites deficit, et a Romanis capitur, eoque mittuntur coloni: C. Mænius dictator dicitur quaestionibus exercendis tum de occultis principum conjurationibus Capuæ, tum de nobilium coitionibus, honorum adipiscendorum causa, Romæ factis. — XXVII; Samnites a M. Poetelio et C. Sulpicio inter Caudium Capuamque vincuntur. — XXVIII; C. Poetelius dictator, vel C. Junius Bubulcus cos. Fregellas et Nolam capit : Suessam Auruncorum, Pontias, Interamna et Casimum coloniae deducuntur. — XXIX; Ob etrusci belli famam dictator dicitur C. Junius Bubulcus. Ap. Claudius censor viam munit : aquam ducit in Urbem : libertinorum filios in senatum legit : solus censuram retinet : et sacrorum ad aram maximam Herculis curam, quod familiare Potitiorum fuerat sacerdotium, servis publicis tradit; unde XII familiæ Potitiorum intra annum cum stirpe exstinguuntur, et Appius post aliquot annos fit cæcus. — XXX; Senatus citatur eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat : L. Atilius et C. Marcius tribuni pl. rogationem perferunt, ut tribuni militum seni deni in quatuor legiones a populo creentur; et M. Decius trib. pl., ut duumviros navales classis ornandae reficiendæque causa idem populus jubeat : tibicines, prohibiti a proximis censoribus in æde Jovis vesci, Tibur abeunt, et vino sopiti plaustris Romam reportantur. — XXXI ; Cluvia et Bovianum expugnantur, et Romani, quamvis oblata pecorum præda in saltum ingentem illecti, vincunt Samnites. — XXXII; Omnes Etruriæ populi præter Arretinos bellum parant, et ordiuntur ab oppugnando Sutrio: ibi Q. Æmilius Barbula cum iis confligit ancipiti prælio, quod nocte dirimitur. — XXXIII; Ap. Claudius censor nulla vi compelli potest, ut, circumactis duodeviginti mensibus, exemplo C. Plautii collegæ, magistratu se abdicet; negatque, se Æmilia lege teneri, quia optimo jure censor creatus sit. — XXXIV; Eum gravi oratione increpat P. Sempronius trib. pl. et prendi jubet: sed tribuni tres appellanti Appio auxilio sunt; isque summa invidia omnium ordinum solus censuram gerit. — XXXV; Etrusci iterum ad Sutrium vincuntur a Romanis duce Q. Fabio cos. et in silvam Ciminiam confugiunt, quæ invia est et horrenda. — XXXVI; Eam transit Fabius, speculandi causa præmisso fratre M. Fabio, et opulenta Etruriæ arva vastat. — XXXVII; Hinc indignatione concientur Etruriæ Umbriæque populi, et ingens ad Sutrium venit exercitus : Fabius pugnam detrectat, sed proxima nocte, paulo ante lucem, hostes in ca

stris opprimit, et stratos obtruncat. Tusci, pacem petentes, inducias in triginta annos impetrant. — XXXVIII; Classis rom. a P. Cornelio in Campaniam agitur; et socii inde navales agrum nucerinum depopulantur, sed ab agrestibus compelluntur ad naves: C. Marcius Rutilus cos. dimicat cum Samnitibus prælio atroci et incerto eventu : alter consul Q. Fabius, senatusconsulto compulsus, dictatorem dicit L. Papirium Cursorem, cui privatim infestus erat. Huic legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffindit, quod prærogativa curia est Faucia, duabus insignis cladibus: sed postero die, repetitis auspiciis, legem perfert.—XXXIX; Papirius ad Longulam pervenit; Umbri funduntur, et opes Etruscorum , qui, lege sacrata coacto exercitu, quum vir virum legisset, maximis copiis animisque dimicant, ad Vadimonis lacum franguntur ingenti clade. — XL; DuoSamnitium exercitus, scutis auro argentoque cælatis, aliisque insignibus armis fulgentes, a Papirio dict. vincuntur : auratis eorum scutis ornatur forum rom. Campani autem Samnitium ornatu gladiatores armant: Etrusci, ad Perusiam a Fabio profligati, dedunt hoc oppidum, et pacem petunt.— XLI; P. Decius bene res gerit in Etruria, et idem Fabius III consul adversus Samnites, Marsos, Pelignos et Umbros. — XLII; A L. Volumnio vincuntur Sallentini, a Q. Fabio Proc. Samnites ad Allifas; — XLIII; a Q. Marcio Tremulo Hernici, a P. Cornelio Arvina Samnites : Hernici in deditionem accipiuntur, et aliis eorum populis suæ redduntur leges, et concilia connubiaque inter ipsos permittuntur, aliis adimuntur. Censores vias per agros publica faciunt impensa, et ædem Salutis locant: cum Carthaginiensibus fertio renovatur foedus.— XLIV; Samnites in campum Stellatem agri campani incursiones faciunt, et occidione occiduntur a L. Postumio et Ti. Minucio. — XLV; Samnitibus foedus petentibus redditur, daturque etiam Marrucinis, Marsis, Pelignis, Frentanis: Æquorum XLI oppida expugnantur intra L dies, et nomen eorum prope ad internecionem deletur. — XLVI; Cn. Flavius scriba, libertino patre natus, a forensi factione creatur ædilis curulis: civile jus, repositum in penetralibus pontificum, et fastos evulgat: aedem Concordiæ dedicat: ad collegam aegrum visendi causa venit; et, quia nobiles ibi assidentes ei non assurgunt, curulem afferri sellam eo jubet, ut de illa inimicos spectet: propter ejus comitia plerique nobilium annulos aureos &t phaleras deponunt : et forensis factio, Ap. Claudii

[ocr errors]
[ocr errors]

censura vires nacta, atque per omnes tribus divisa, in foro campoque dominatur : Q. Fabius censor illam deinde in quatuor tribus conjicit urbanas, et Maximi inde cognomen accipit: ab eodem institutum dicitur, ut equites id. jul. ab æde Honoris in Capitolium transveherentur.

I. Sequit un hunc annum nobilis clade romana caudina pax', T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium *, Herennii filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad dedendas res* missi erant, pace infecta redierunt : « Ne nihil actum, inquit, hac legatione « censeatis, expiatum est, quidquid ex foedere rupto « irarum in nos caelestium fuit. Satis scio, quibus« cunque diis cordi fuit *, subigi nos ad necessitatem « dedendi res, quæ a nobis ex foedere repetitæ fuerant, « iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis « expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad pla« candos deos mitigandosque homines potuit, quam « quod nos fecimus? Res hostium in præda captas, « quae belli jure nostrae videbantur, remisimus : au* ctores belli *, quia vivos non potuimus, perfunctos * jam fato dedidimus : bona eorum, ne quid ex con

CAP. I. I. Caudina paae, ad Caudium facta, vide cap. 5.

2. C. Pontium, Herennii f. confer Drak., qui ex Cic. de Sen. cap. 1 2, et Aurel. Vict. ill. cap. 3o, docet, et patrem et filium dictum fuisse C. Pontium, illum vero habuisse cognomuem Herennii (unde Herennius Pontius cap. 3, vocatur, hoc est, Pontius Herennius, de quo vide ad III, 1, n. 1), hunc Thelesini. ^

3. Ubi legati, qui ad dedendas res, etc. confer VIII, 37.

4. Quibuscunque diis cordi fuit, confer ad VI, 9, n. 1 ; Livio ante oculos fuisse putat Gron. orationem Niciæ apud Thucyd. VII, 77 : ixzv& yx? ταῖς τε τολεμίοις εὐτόχηται : xzi, sì;tg. 6εόν άτίφθονοι ἐστρατεύσαμεν, άτοχρόντως ήδη τετιμωρήμεθα , etc. ED.

5. Auctores belli, etc. propr. non nisi unum; confer VIII, 39. Sed res oratorie augetur et invidiose. — Perfunctos fato, Brutulum Papium intelligit, cujus exanime corpus deditum erat. Ed. Dedidimus ; al. dedimxts.

« 前へ次へ »