ページの画像
PDF
ePub

U. C. 439-440.

LIB. IX. CAP. XXIII. XXIV.

61 << nium rerum respectum, præterquam victoriæ, nobis << abscindamus. Ferte signa in hostem: ubi extra val«<lum agmen excesserit, castra quibus imperatum est <«< incendant damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum præda sarcientur. » Ea oratione dictatoris, quæ necessitatis ultimæ index erat, milites accensi, vadunt in hostem : et respectus ipse ardentium castrorum, quanquam proximis tantum ita enim jusserat dictator) ignis est subditus, haud parvum fuit irritamentum. Itaque velut vecordes illati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra magister equitum (id convenerat signum), hostium terga invadit ; ita circumventi Samnites, qua potest quisque fugam per diversa petunt". Ingens multitudo in unum metu conglobata ac semetipsam turba impediens, in medio casa. Capta hostium castra, direptaque; quorum præda onustum militem in romana castra dictator reducit; haudquaquam tam victoria lætum, quam quod præter exiguam deformatam incendio partem, cætera contra spem salva invenit.

XXIV. Ad Soram inde reditum, novique consules M. Poetelius, C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt; magna parte veterum militum dimissa, novisque cohortibus in supplementum adductis. Cæterum quum propter difficilem urbis situm1 nec oppugnandi satis certa ratio iniretur, et aut tempore lon

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ginqua, aut præceps periculo victoria esset, Soranus transfuga clam ex oppido profectus, quum ad vigiles romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules jubet, deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde (quum, quonam modo id præstaturus esset, percunctantes doceret) haud vana afferre, perpulit prope adjuncta monibus romana castra ut sex2 millia ab oppido removerentur: fore ut minus intentæ in custodiam urbis diurnæ stationes ac nocturnæ vigilia essent; ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere jussis, decem milites delectos secum per ardua ac prope invia, in arcem ducit; pluribus quam pro numero virorum 3 missilibus telis eo collatis. Ad hæc saxa erant, et temere jacentia, ut fit, in aspretis, et de industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta. Ubi quum constituisset Romanos 4, semitamque angustam et arduam, erectam ex oppido in arcem ostendisset: << Hoc quidem ascensu, inquit, vel tres armati quamlibet <«< multitudinem arcuerint. Vos et decem numero, et quod plus est, Romani, Romanorumque fortissimi << viri estis; et locus pro vobis, et nox erit, quæ om«< nia ex incerto majora territis ostentat. Ego jam ter<< rore omnia implebo : vos arcem intenti tenete. » De

[ocr errors]
[ocr errors]

Mox periculo eadem ratione cognato præceps additur, ac tempore to longinqua, ut exacte sibi respondeant membra simul vero to præceps inesse videtur notio roũ maturata; Str. 2. Sex millia, scilicet passuum; ut c. 44, 45; X, 25, 27 al. - Ut minus intentæ in custodiam urbis, etc. ad Portug. Gaertn. et Haverck. Ita II', 18: ut intentiores essent ad dicto parendum; III, 8: instructum et ad certamen intentum ; X, 43: partem copiarum

[ocr errors]

3

revocare instructam intentamque ad oppugnandum; XXIV, 19: intento consule ad oppugnandum Casilinum; et alibi. Verum etiam intentus in aliquid Livio frequens ; id igitur quum in optimæ fidei codd. et reliquis aliis constanter supersit, nihil mutandum recte judicavit Drakenborch. ED.

3. Pluribus, quam pro numero virorum, vide ad VII, 33, n. 2.

4. Constituisset Romanos, statuisset, stitisset; v. infra ad lib. XXVII, c. 16.

currit inde quanto maxime poterat cum tumultu, « ad arma, et pro vestram fidem, cives! clamitans, arx ab hostibus capta est, ite, defendite. » Hæc incidens principum foribus, hæc obviis, hæc excurrentibus in publicum pavidis increpat 5. Acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt : trepidi magistratus, missis ad arcem exploratoribus, quum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe recuperandæ arcis. Fuga cuncta complentur, portæque ab semisomnis, ac maxima parte inermibus refringuntur: quarum per unam præsidium romanum clamore excitatum irrumpit, et concursantes per viam pavidos cædit. Jam Sora capta erat, quum consules prima luce advenere; et quos reliquos fortuna ex nocturna cæde ac fuga fecerat, in deditionem accipiunt. Ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur6 et infandæ colonorum cædis, et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt cæteram multitudinem incolumem, præsidio imposito, Soræ relinquunt. Omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro cæsi, ac securi percussi summo gaudio plebis: cujus maxime intererat, tutam ubique, quæ passim in colonias mitteretur, multitudinem esse.

XXV. Consules ab Sora profecti, in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt: mota namque omnia adventu Samnitium, quum apud Lautulas dimicatum est, fuerant, conjurationesque circa Campa

5. Excurrentibus in publicum pavidis increpat; confer ad II, 24, n. 6; et III, 3, n. I. — -Porta...refringuntur, rescinduntur conjiciebat Gebhardus; male. Refringere Livio in hac re proprium est. Infra X, 10: porta refracta, consul exercitusque romanus sine certamine urbem invasere; XXIII,

cant

18: moliri portas et claustra refringere parat; XXV, 9: vigiles obtrunrefringuntque portam maximam; confer et ibid. cap. 24 et 25; Ovid. Metam. VI, 597. ED.

6. Omnium consensu destinabantur, putabantur esse et i. c. cædis, et defectionis auctores, ut XXXIII, 28, n. 2.

[blocks in formation]

U. C. 440.

niam passim facta; nec Capua ipsa crimine caruit: quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendos ventum est1: cæterum Ausonum gens2 proditione urbium, sicut Sora, in potestatem venit. Ausona, et Minturnæ, et Vescia, urbes erant: ex quibus principes juventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum conjurati ad consules veniunt: docent, suos jampridem, exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierunt, pro victis Romanos habuisse, juventute et armis Samnites juvisse: fugatis inde Samnitibus, incerta pace agere, nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur. In ea fluctuatione animorum, opprimi incautos posse. His auctoribus mota propius castra, missique eodem tempore circa tria oppida milites; partim armati, qui occulti propinqua monibus insiderent loca; partim togati 3, tectis veste gladiis, qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab iis simul custodes trucidari cœpti, simul datum signum armatis, ut ex insidiis concurrerent: ita portæ occupatæ, triaque oppida eadem hora, eodemque consilio, capta. Sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus cædibus fuit; deletaque Ausonum gens, vix certo defectionis crimine, perinde ac si internecivo bello cer

tasset.

XXVI. Eodem anno, prodito hostibus romano præsidio, Luceria Samnitium facta: nec diu proditoribus

CAP. XXV. 1. Nec Capua ipsa crimine caruit: quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendos ventum est; verba obscuriora, quæ cap. seq. explicantur: sed e duobus MSS leg. inquirendo; Stroth. Copulam et delendum putat Doer.

2. Ausonum gens, de cujus variis in Italia sedibus vide Heynii Exc. 4, ad Virg. Æn. VII. — Vescia, vide ad VIII, 11, n. 3. Mox forte leg. pugnatum audierint.

3. Partim armati... partim togati, vide ad III, 50, n. 1.

C. 312

C. 440

impunita res fuit. Haud procul inde exercitus romanus erat : cujus primo impetu urbs, sita in plano, capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem cæsi: eoque ira processit, ut Romæ quoque, quum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. Præter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat: vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni: duo millia et quingenti missi. Eodem anno, quum omnia infida Romanis essent, Capuæ quoque occultæ principum conjurationes factæ de quibus quum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res est; quæstiones decreta, dictatoremque quæstionibus exercendis dici placuit. C. Mænius dictus: is M. Foslium magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus ejus terror; itaque sive timore ejus, seu conscientia, Calavios, Ovium, Noviumque2 (ea capita conjurationis fuerant) priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita judicio subtraxit. Deinde, ut quæstioni campanæ materia decessit3, versa Romam interpretando res: non nominatim, qui Capua, sed in univer

:

CAP. XXVI. 1. Præter odium, quod exsecrabile in bis captos erat. Quando initio hujus libri, cap. 2, Luceria Romanis amica esset, verisimile est fœdere, non oppugnatione, Romanorum factam; quod Livius tamen speciatim de hac urbe non meminit, de Apulio tamen non omisit, anno 428. Deinde eadem urbs Samnitium facta est, videlicet in quam Samnites Romanorum obsides ponere non dubitarunt. Id autem intelligimus actum, dum ad Furculas Caudinas Romani obsidebantur, etiamsi Livius ne verbo qui

dem meminerit. Rursus deinde Papirius Cursor cepit, sed quum ad Samnites rursus defecisset, hic secundo capitur. Ter igitur Romanorum fuit, sed bis capta. ED. C. Manius dictus dictator; vide ad cap. 15, n. 5.

2. Ovium Noviumque gentis Calaviæ prænom. Confer cap. 7 pr.

3. Deinde ut quæstioni campane materia decessit, ubi per mortem principum conjurationis ulterius de conjuratione, Capuæ facta, inquirendi defuit materia, Romam versa, translata est res, causa, interpretando, sub học

« 前へ次へ »