ページの画像
PDF
ePub

6

[ocr errors]

T. LIVII

U. C. 433.

<«<tagione noxæ remaneret penes nos, Romam por<< tavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid fœderi, quid « diis arbitris fœderis debeo? Quem tibi tuarum ira« rum, quem meorum suppliciorum judicem feram? << neminem, neque populum, neque privatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore juris humani relinqui« tur inopi, at ego ad deos vindices intolerandæ superbiæ confugiam; et precabor, ut iras suas vertant «< in eos, quibus non suæ redditæ res, non alienæ « accumulatæ satis sint; quorum sævitiam non mors «< noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, « non bona sequentia domini deditionem exsatient; placari qui nequeant, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra præbuerimus. Justum est <«< bellum, Samnites, quibus necessarium; et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, <«< quum rerum humanarum 9 maximum momentum sit, «< quam propitiis rem, quam adversis agant diis, pro

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[blocks in formation]

U. C. 433.

LIBER IX. CAP. I. II.

7

«< certo habete, priora bella adversus deos magis,
<< quam homines, gessisse; hoc, quod instat, ducibus
ipsis diis gesturos. »

[ocr errors]

II. Hæc, non læta magis, quam vera, vaticinatus,
exercitu educto, circa Caudium castra, quam potest
occultissime, locat: inde ad Calatiam, ubi jam con-
sules romanos castraque esse audiebat, milites decem
pastorum habitu mittit; pecoraque diversos, alium
alibi1, haud procul romanis pascere jubet presidiis:
ubi inciderint in prædatores, ut idem omnibus sermo
constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam
omnibus copiis circumsedere: nec procul abesse, quin
vi capiant. Jam is etiam rumor, ante de industria
vulgatus, venerat ad Romanos: sed fidem auxere ca-
ptivi, eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat.
Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus
ferret, bonis ac fidelibus sociis; simul ne Apulia
omnis ad præsentem terrorem deficeret. Ea modo,
qua irent, consultatio fuit; duæ ad Luceriam ferebant

[blocks in formation]

tempore aliud dicant; Ern. Sic fere X,
26, n. 5, constare res incipit, hoc est,
eodem modo ab omnibus referri, XXI,
38, n. 6, id inter omnes scriptores
constat, in eo consentiunt, locus et
ratio mortis constat XXV, 17, n. 2,
ne ipsis quidem, quid vellent, satis
constabat XXXII, 19.

2. Lucerinis, bonis ac fidelibus so-
ciis de quo nec Livius antea, nec
alii, quod sciam, memoriæ quidquam
prodidere. Luceria est oppid. Apuliæ
antiquissimum (vide Strab. VI, pag.
196), et Apuli foedus quidem fecerant
cum Romanis, sed paulo post defece-
rant. Confer VIII, 25; XXXVII, 39.
Urbs illa post Caudinam cladem ad
Samnites defecisse videtur, et mox a
Romanis capitur; v. cap. 12, ibiq. n. 4.

U. C. 433.

viæ; altera præter oram superi maris3 patens apertaque, sed, quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Caudinas brevior; sed ita natus 4 locus est: saltus duo alti, angusti, silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se juncti; jacet inter eos satis patens, clausus in medio, campus, herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed ante, quam venias ad eum, intrandæ primæ angustia sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda5; aut, si ire porro pergas, per alium saltum arctiorem impeditioremque evadendum. In eum campum via alia per cavam rupem, Romani, demisso agmine, quum ad alias angustias protenus pergerent, septas dejectu arborum saxorumque ingentium objacentem molem invenere; quum fraus hostilis apparuisset, præsidium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice' armisque inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio; stuporque omnium animos, ac velut torpor quidam insolitus membra tenet : intuen

6

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tesque alii alios (quum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent) diu immobiles silent. Deinde ubi prætoria consulum erigi videre, et expedire quosdam utilia operi, quanquam ludibrio fore munientes, perditis rebus ac spe omni adempta, cernebant; tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque, nec hortante ullo, nec imperante, ad muniendum versi, castra propter aquam vallo circumdant; sua ipsi opera laboremque irritum (præterquam quod hostes superbe increpabant) cum miserabili confessione eludentes 9. Ad consules moestos, ne advocantes quidem in consilium (quando nec consilio nec auxilio locus esset), sua sponte legati ac tribuni conveniunt : militesque ad prætorium versi, opem, quam vix dii immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

[ocr errors]

III. Querentes magis, quam consultantes, nox oppressit, quum pro ingenio quisque fremerent: «alius,. << per obices viarum; alius, per adversa1 montium, « per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus. Modo << ad hostem pervenire liceat, quem per annos jam << prope triginta vincimus, omnia æqua et plana erunt

locorum, cui opponitur armorum obex; Stroth.

8. Expedire quosdam utilia operi, instrumenta muniendis castris apta, Schanzzeug; Doer.

9. Cum miserabili confessione eludentes, confer ad I, 36, n. 4. Elegans oratio pro vulgari : quum non solum hostes superbe riderent, sed ipsi cum dolore et irrisione faterentur, frustra opera sua et laborem esse; Doer. Ad prætorium versi: quidem in prætorium; nostram vero lectionem tuentur Pall, duo cum Thuan. uterque Voss. Helm, florent. Leid. duo, Lovel. 2, 3,

[ocr errors]

4; Harlei. Gaertn. Portug. Haverk. etc. tot itaque codicum fide nixam in contextum recipere non dubitavimus.Vide inf. XXVIII, 46; XXIX, 35; XXXVI, 15; XXXVIII, 41, etc. eodem tamen sensu versus cum præpositione in Livium construxisse videbimus ad lib. XXXVI, 15. ED.

CAP. III. 1. Alius per adversa (al. diversa) montium, vide ad IV, 27, n. 1. Vox alius delenda videbatur Mur. et Gron. Recte, opinor. et subscribit unus e nostris cod. ED.

2. Quem per annos jam prope XXX vincimus: verba gloriantium et rem

U. C. 433.

<< Romano, in perfidum Samnitem pugnanti 3. Alius: « Quo, aut qua eamus? Num montes moliri sede sua « paramus? Dum hæc imminebunt juga, qua tu ad <<< hostem venies? Armati, inermes, fortes, ignavi, pa<< riter omnes capti atque victi sumus. Ne ferrum qui<< dem ad bene moriendum oblaturus est hostis: sedens « bellum conficiet 4. » His invicem sermonibus, qua cibi, qua quietis 5 immemor, nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam lætis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium 6, patrem imperatoris, per literas consulendum censent. Jam is gravis annis non militaribus solum, sed civilibus quoque, abscesserat muneribus: in corpore tamen affecto vigebat vis animi consiliique; is, ubi accepit, ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus romanos, consultus ab nuntio filii, censuit, omnes inde quamprimum inviolatos dimittendos; quæ ubi spreta sententia est, iterumque, eodem remeante nuntio, consulebatur, censuit, ad unum omnes interficiendos: quæ ubi tam discordia inter se, velut ex ancipiti oraculo, responsa data sunt : quanquam filius ipse inprimis jam animum quoque patris consenuisse in affecto corpore rebatur; tamen consensu omnium

[blocks in formation]

Confer ad XXII, 50, n. 2; ad Sil. II, 705; III, 123; IV, 508, et Cuperi Obss. I, 8.

4. Sedens bellum conficiet, vide ad VII, 37, n. 4.

5. Qua cibi, qua quietis (vide ad II, 35, n. 3) immemor nox t. e. pro ab immemoribus; vide ad III, 36, n. 8.

6. Herennium Pontium, etc. confer Appian. Samn. Exc. IV. - In corpore tamen affecto, debilitato senectute. Hinc mox animum quoque patris consenuisse (confer ad I, 22) in affecto corpore. Confer ad V, 10, n. 6.

« 前へ次へ »