ページの画像
PDF
ePub

Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus heros.

[ocr errors]

Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem
Tollentemve manu saxumque immane moventem:
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,

Saxum antiquum ingens. Ingens praesenti est nimia, nec modestiae male repetitum. Wagnerus coniecerat supra circumspicit amens, vel inde. Putat tamen recte hoc a Popio defensum; repetitum quippe ingens, ut animus in consideranda saxi magnitudine moretur. Si legeretur Saxum ingens, antiquum, Popius aliquid fortasse dixisset. Talis repetitio, ubi alterum vocabulum interiicitur, exemplo et ratione caret.

Litem ut discerneret arvis. Glossa tam manifesta, ut verba perderem, si demonstrare aggrederer: agro positus, ut arva terminaret! Est, inquam glossa, ut lapidem esse terminum sciremus. In Cod. Parrhas. totus versus Saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, non legitur. Locus hic nunc quidem est integer: Limes agro positus campo quod forte iacebat:quod saxum forte in campo illo iacebat, ubi positus erat tamquam limes agris. Malim enim agris, ut erat in MSS. Barthii. Vix illud lecti bis sex cervice subirent. Comparatio veteris aevi cum

Virgilianae. Eam modestiam Seneca et alii saepe laudaverunt, aliorumque intemperantiam et tumorem reprehenderunt. Hic locus, si quidem vidissent, eos effugere in tali disputatione non potuisset. Homerus où dúo y'ävdge appellavisse satis habuit. Virgilius duodecim appellat, neque duodecim tantum, sed duodecim lectos. Reprehenderunt iam ante me Popius, Heynius, Heindrichius.

Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem. Verba currendi, tollendi, movendi differunt. Quid in hac caussa magnopere differant currere et ire, non video. Scribendum puto EVNDEM pro EVNTEM. Sed neque currentem sese cognoscit eundem. Turnus sentiebat se non eum esse, qui fuerat. Virgilius V. 465. Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non vires alias conversaque numina sentis? Ambrosius I. Epist. 19. nec animi sui alacritatem nec virtutem cognovit. Nec vigor erat.

Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacunque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamque sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis; et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricae, et clipei extremos septemplicis orbis.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.

Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum. Silius IV. 135. Illa (hasta) volans patuli longe per inania campi Ictum perdiderat spatio. Seneca de Constantia 3. Maiore intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia ad illum vires suas perferat.

Non lingua valet. Exspectaveram ista minus turbata, in hanc sententiam: Notae in corpore vires non sufficiunt, nec linguam vox aut verba

sequuntur. Potuisset Virgilius: Succidimus: notae invalido non corpore vires Sufficiunt, linguam nec vox aut verba sequuntur. Locum cogitabat Ovidius Metam. XI. 326. Lingua tacet: nec vox tentataque verba sequuntur. Et Statius Theb. XI. 601. nec vox ulla seni nec verba diu tentata sequuntur.

Telumque instare tremiscit. In Hamb. Teloque. Rufinianus de Schemat. p.258. letumque. Quod fortasse melius.

Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit

Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem
Protendens, Equidem merui, nec deprecor, inquit;
Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest: oro, (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectae;
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti; et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx;
Ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat: infelix humero cum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem volnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.

Ausonii videre. Seneca Herc. Oet. 1320. Quid quaeris ultra? Supplicem Alciden vides. Claudianus B. Gild. 91. ignoscere pulcrum Iam misero, poenaeque genus`vidisse

Ille humilis. Indignum Turno. Et poeta nihil dicit, quid Aeneas, postquam Turnum cadentem viderat, fecerit. Exspectassem: Aeneas stricto ense accurrit, vel simile. Utere sorte tua. Silius XV. 801. precantem. utere Marte tuo.

[merged small][ocr errors][merged small]

Humero cum apparuit alto. Charisius pro alto, vidit ingens. Ingens balteus infelix Wagnero non displicet, si per Codd. liceret. Omnes habere videntur alto, idque melius. Iacet quidem Turnus, sed in alto humero, id est, in superiore humeri parte, in summo humero balteus ille conspicitur. Ceterum mihi non placet statim repetitum humeris inimicum insigne

Vicisti, et victum tendere palmas gerebat.

464

P. VIRGILII MARONIS AENEIDOS LIBER XII.

Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis: Tune hinc spoliis indute meorum,
Eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tune hinc spoliis indute meorum Eripiare mihi? In Parrhas. tune hic spoliis. Quod elegantius iudico, non ut accipiam pro tu ille, sed ut v. c. apud Sallustium Catil. 52. Hic mihi quisquam misericordiam nominat? Ubi vide Cortium.

Pallas te hoc volnere, Pallas immolat. Claudianus de Laudibus Stilichonis I. 97. Pallantis iugulum Turno moriente piavit Aeneas. Statius Theb. IX. 137. Abstulit ense manum: simul increpat: Hanc tibi Tydeus, Tydeus ipse rapit.

Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Statius Theb. VI. 882. Indignantem animam propriis non reddidit astris. Ubi Scholiastes: »Dicunt philosophi indignari animas, quod invitae de hac luce discedant." Altera versus particula ante oculos erat Valerio Flacco II. 609. maestos tranquilla sub aequora vultus Cum gemitu tulit.

Annotationes, quas componere incepi ipsis Kal. Decembr. a. MDCCCXLI, eas Kal. Decembr. a. MDCCCXLII absolvi. Quo facto opus explicitum est.

INDICES.

30

« 前へ次へ »