T. Livii ... Historiarum ab urbe condita libri qui supersunt omnes, ex recens. A. Drakenborchii, accedunt notæ integræ ex editionibus J.B.L. Crevierii [ed. by T. Gaisford].

前表紙
 

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

436 ページ - Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit. Urbanas 10 rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia juris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit ; huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret.
436 ページ - ... quodcumque ageret : in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet : vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.
389 ページ - Romani gessere, unus 4 praecipuam gloriam tulit. LIV. Morte Africani crevere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare 5 magnitudinem eius solitus erat.
501 ページ - M. Fulvius plura et maioris locavit usus, portum et pilas pontis in Tiberim , quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos...
438 ページ - Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit: longe gravissima in L.
72 ページ - Et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur 6 murus, armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes relicto quern conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque 7 sequente turba, confugerunt.
438 ページ - Et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
106 ページ - Turn forte legati redierant * ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli.
415 ページ - Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui earn duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset...
392 ページ - ... praesenti reddat ; castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere ; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella 13 lovis poni ; prohibuisse ne decerneretur ut imago sua triumphali ornatu e templo lovis optimi maximi exiret.

書誌情報