ページの画像
PDF
[merged small][merged small][ocr errors]

PATAVINUS

AD CODICES PARISINOS RECENSITUS
ET SUPPLEMENTA FREINSHEMII

INDICES DUO
IN OVI ET ABSOLUTISSIMI

QUORUM PRIOR IN T. LIVIUM ET J. FREINSHEMIUM
ET ALTER IN T. LIVII EPITOMAS

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic]
[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Astr quam duos Indices novos, amice lector, tum priorem in T. Livii libros superstites et integra J. Freinshemii Supplementa, tum posteriorem in T. Livii epitomas tibi perlegendos offeram, non possum silentio dissimulare, neque non amoliri breviter subturpiculas oscitantium blateronum mussitationes, quibus inepte, me dicam improbe, laborem hunc concinnandorum Indicum identidem impeti audio. Nemo certe non exploratum habet, quam frustra tempus et oleum consumpserit, qui malevolis aut ignaris respondere studeat : literas enim et artes citius delebit oblivio, quam isti oblatrare desinent. Nunc igitur quanta vel rerum ignorantia, vel animi malignitate obcaecatos dixerim eos, qui vitio rem vertant, ex qua pro tædiis et sudore, pro spinis et sumptibus Omnimodo exsurgentibus, nullum prorsus emolumentum, nullas fere laudes infelix editor percipiat! Nam quid librorum amator et temporis parcus habere utilius valet rerum et verborum Indicibus? quid horum laboriosus instructor magis operosæ ac molestæ aleæ plenum inveniet? Indicem cupide optant, sitienter appetunt viri bonarum literarum studiosi, et doctrina qualibet com-
mendabiles: hoc quasi Ariadnaeo filo multiplices inter
vocábulorum ambages ducente, certi et sine periculo di-
riguntur gradus, erroresque aliter inextricabilis Labi-
rynthi statim expediuntur: hoc deficiente, nulla vocari
potest editio integra, vere absoluta et opportuno aditu
prædicanda.
Itaque in Virgiliani Indicis præfatione(1)jamjam harum
ineptiarum præscius et inconsiderata aut perversa invidiæ
consilia anteoccupans, libere profitebar ipsum hoc opus
clamare, me nullis lucubrationibus, nulli impensarum
generi pepercisse, ut in editionibus etiam optimis omissa
supplerem, tollerem falsa vel immutarem, male confusa
distinguerem, perperam divisa jungerem in unum, atque
ita hominum eruditorum exspectationi satisfacerem. At-
tamen si post Erythræum, Ruæum, Heyniumque, (quantos
et quam diligentes viros!) plurima observaverim corri-
genda, non ista me tenet arrogantiæ caligo, ut nihil
adhuc in mearum vigiliarum conatibus reperiri arbitrer,
quod alterius operam curamque desideret. Nimium enim
expertus didici, neminem horis omnibus sapere, et
saepius opere in longo fas esse obrepere somnum.
Tu vero, lector, candide rei literariæ judex, ad portum
naviganti jam proximum adspires, ut fecisti, et faveas
precor. Vale, atque iterum vale.

IN. E. LEMAIRE.

(1) Vide volum. ultimum, pag. 1x et seqq.

« 前へ次へ »