ページの画像
PDF
ePub

iniquitatis operarius dicit ei : Si ad hoc paratus es co-operator tibi efficiar. Ille autem ad ipsum : Paratus sum, tantùm ut consequar desiderium,

Et factâ epistolâ, pessima operationis minister ad Diabolum destinavit eam, habentem dictutum hujusmodi : Quoniam domino et provisori meo oportet me dare operam, quò a Christianorum religione discedant, et ad tuam societatem accedant, ut compleatur portio tua; misi tibi præsentem, meas deferentem litterulas, cupidine puella sauciutum. Et obsecro ut hujus voti compos existat, ut et in hoc glorior, et cum affluentiori alacritate colligum amatores tuos. Et datâ ei epistolâ, dixit : Vade tali horâ noctis, et sta supra monumentum alicujus pagani, et erige chartam in aëra, et adstabunt tibi, qui te debent ducere ad Diabolum. Qui hoc alacriter gesto, emisit miserrimam illam vocem, invocans Diaboli adjutorium : et continuò adstiterunt ei principes potestatis tenebrarum, spiritus nequitiæ, et suscepto qui fuerat deceptus, cum gaudio magno duxerunt eum ubi erat Diabolus, quem et monstraverunt ei super excelsum solium sedentem, et in gyro ejus nequitiæ spiritus circumstantes ; et susceptis venefici litteris, dixit ad infelicem illum : Credis in me? Qui dixit: Credo. Dixit ei Diabolus : Tergiversatores estis vos Christiani, et quidem quando me opus habetis, venitis ad me ; cùm autem consecuti fueritis affectum, abnegatis me et acceditis ad Christum vestrum, qui, cùm sit bonus atque misericors, suscipit vos. Sed fac mihi in scriptis tam Christi tui et sancti Baptismatis voluntariam abrenuntiationem, quàm in me per sæcula spontaneam repromissionem, et quia mecum eris in die judicii simul perfruiturus æternis suppliciis, quæ mihi sunt præparata. At ille exposuit propriæ manus scriptum, quemadmodum fuerat expetitus. Rursusque ille corruptor animarum draco destinat dæmones fornicationi præpositos, et exardescere faciunt puellam ad amorem pueri, quæ projecit se in pavimentum, et cæpit clamare ad patrem : Miserere mei, miserere ! quia atrociter torqueor propter talem puerum nostrum ! Compatere visceribus tuis; ostende in me unigenitam tuam paternum affectum, et junge me puero, quem elegi. Quòd si hæc agere nolueris, videbis me amará morte post paululum mortuam, et rationem dabis Deo pro me in die judicii. Pater autem cum lachrymis dicebat : Heu mihi peccatori ! quid est quod con

Et mox

tigit miseræ filiæ meæ ? quis thesaurum meum furatus est ? quis filiæ meæ injuriam intulit ? quis dulce oculorum meorum lumen exstinxit? ego te semper supercælesti sponso consiliatus sum desponsare Christo, et Angelorum contubernio sociam constituere, et in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus canere Deo accelerabam : tu autem in lasciviam petulantiæ insanisti ! Dimitte me, sicut volo, cum Deo contractum facere, ne deducas senectutem meam cum mærore in infernum, neque confusione nobilitatem parentum tuorum operias. Quæ in nihilum reputans, quæ à patre sibi dicebantur, perseverabat clamans : Pater mi, aut fac desiderium meum, aut priùs pauxillùm mortuam 'me videbis. Pater itaque ejus in magnâ dementatione constitutus, tam immensitate mæstitiæ absorptus, quàm amicorum consiliis acquiescens se admonentium, ac dicentium, expedire potiùs voluntatem puellæ fieri, quàm sese manibus interficere, consensit, et præcepit fieri desiderium puella potiùs, quàm eam exitiabili tradere morti. protulit puerum qui quærebatur, simul et propriam genitam, et dans eis omnia bona sua, dixit : Salve nata vere misera ; multuin lamentaberis repoenitens in novissimis, quando nihil tibi proderit. Porrò nefandi matrimonii conjugio facto, et diabolicæ operationis completo facinore, et pauco tempore pretereunte, notatus est puer à quibusdam, quòd non ingrederetur ecclesiam, neque attrectaret immortaliu et vivifica Sacramenta, et dicunt miserandæ ' uxori ejus : Noveris quia maritus tuus, quem elegisti, non est Christianus, sed extraneus est à fide, et penitùs est alienus. Quæ tenebris et dira plagâ referta, projecit se in pavimentum, et coepit ungulis semetipsam discerpere, et percutere pectus, atque clamare : Nemo umquam qui parentibus inobediens fuit, salvus factus est. Quis annuntiabit patri meo confusionem meam ? Heu mihi infelici ! in quod perditionis profundum descendi ! quare nata sum ? vel nata quare non statim indireptibilis facta sum? Hujusmodi ergo eam complorantem seductus vir ejus agnoscens, venit ad eam, asseverans non se ita rei veritatem habere : quæ in refrigerium suasoriis ejus verbis deveniens, dixit ad eum : Si vis mihi satisfacere, et infelicem animam meam certificare, cras ego et tu pergemus unanimiter ad ecclesiam, et coram me sume intemerata mysteria, et taliter mihi poteris satisfacere. Tunc

coactus dixit ei sententiam capituli. Protinus ergo puella femineâ infirmitate depositâ, et consilio bono accepto, currit ad pastorem et discipulum Christi Basilium, adversus tantam clamans impietatem : Misericordiam mihi miseræ præsta sancte Dei, miserere mei discipule Domini, quæ contractum cum dæmonibus feci, Miserere mei, quæ proprio patri facta sum inobediens. Et cognita illi fecit rei gestæ negotia. Porrò sanctus Dei convocato puero, sciscitabatur ab eo si hæc hujusmodi essent. Qui ad sanctum cum lachrymis ait : Etiam sancte Dei. Nam etsi ergo tacuero, opera mea clamabunt. Et enarravit ei et ipse malignam diaboli operationem, qualiter ab exordio usque ad finem fuerit subsecutus. Tunc dicit ei : Vis converti ad Dominum Deum nostrum ? Qui dixit : Etiam volo, sed non possum. Dicit ei : Cur ? Respondit: In scriptis abrenuntiavi Christo, et fædus pepegi cum diabolo. Dicit ei sanctus : Non tibi sit cure : benignus est Deus noster, et suscipiet te pænitentiam agentem. Benignus enim est super malitiis nostris. Et projiciens se puella ad pedes ejus, evangelice rogabat eum, dicens : Discipule Christi Dei nostri, si quid potes, adjuva nos! Dicit sanctus ad puerum : Credis posse salvari ? At ille dixit : Credo, Domine, udjuva incredulitatem meam. Et confestim adprehensâ manu ejus, et facto super eum Christi signo simul et oratione, retrusit illum in uno loco intra quem sacri habebantur amictus, et datâ ei regulâ oravit et ipse pro illo per tres dies. Post quos visitavit eum, et dixit; Quomodo te habes, fili ? Dicit ei puer. In magnâ sum, domine, defectione. Sancte Dei, non suffero clamores, pavores, jacula, et lapidationes ipsorum. Tenentes enim propriæ manus meæ scripturam, objurgantur in me, dicentes : Tu venisti ad nos, non nos ad te. Et dicit ei sanctus : Noli timere, fili mi, tantummodò crede, Et datâ ei modicâ escâ, et facto super eum Christi denuò signo et oratione, inclusit eum ; et post paucos dies visitavit illum, et dixit : Quomodo te habes, fili ? Ait : Pater sancte, à longe clamores eorum audio simul et minas ; nam non video illos. Et rursus dato ei cibo, et effusâ oratione clausit ostium, et discessit. Prætereà quadragesimo die abiit ad eum, et dicit illi : Quomodo te habes, frater ? Respondit et dicit ei. Benè, sancte Dei. Vidi enim te hodie in somnio pugnantem pro me, et vincentem Diabolum. Mox ergo secundùm

consuetudinem factâ oratione eduxit illum, et duxit illum ad cubiculum suum. Manè autem facto, convocato tam venerabili clero, quam monasteriis et omni Christo amabili populo, dixit eis : Filië mei dilecti, universi gratias agamus Domino : Ecce enim futurum est, et ovem perditam pastor bonus super humeros suos imponat, et reducat Ecclesiæ : Et nos oportet pervigilem ducere noctem, et deprecari voluntatem ipsius, ut non vincat corruptor animarum. Quo protinus acto, et promptissimè populo congregato, per totam noctem und cum bono pastore deprecati sunt Deum, cum lacrymis pro ipso clamantes, Kyrie eleison. Et diluculò unà cum omni multitudine populi assumit sanctus puerum, et tenens dexteram manum ejus, durit eum in sanctum Dei ecclesiam cum psalmis et hymnis. Et ecce Diabolus, qui vitæ nostræ semper invidit, si hanc sine tristitiâ viderit, cum totâ perniciosâ virtute suâ venit, et puero invisibiliter comprehenso, voluit rapere illum de manu sancti : et cæpit puer clamans dicere : Sancte Dei auxiliare mihi, et adeò contra illum impudenti instantiâ venit, ut ipsum egregium Basilium simul cum illo impelleret et subverteret. Conversus ergo sanctus ad Diabolum ait : Impudentissime, et animarum violator, pater tenebrarum et perditionis, non tibi sufficit tua perditio, quam tibimet ipsi et his, qui sub te sunt, acquisisti, sed adhuc non quiescis, et Dei mei plasmu tentando ? Diabolus verò dixit ad eum : Præjudicas mihi, Basili : ita ut multi ex nobis audirent voces ejus. At vero sanctus Dei ad eum : increpat, inquit, tibi Dominus, diabole. At ille, Basili, præjudicium mihi facis. Non ivi ego ad eum, sed ille venit ad me, abrenuntiundo Christum, mecumque est sponsione pactuatus, et ecce scriptum habeo, et in die judicii coram communi judice deferam illud. Sanctus autem Domini dixit : Benedictus Dominus Deus meus, non deponet populus iste manus ab excelso cæli, nisi reddideris scriptum. Et conversus dixit plebi : Tollite manus vestras in cælum, universi clamantes cum lacrymis, Kyrie eleison. Cumque staret populus. horâ multâ extensas habentes manus in cælum, ecce scriptum pueri in aërem deportatum, et ab omnibus visum venit, et positum est in manus egregii patris nostri pastoris Basilii. Suscepto autem illo, gratias egit Deo, gavisusque vehementer unâ cum universâ plebe, dixit ad puerum : Recognoscis litterulas has, frater ? At ille

est.

dixit ad eum : Etiam sancte Dei, propriæ manus meæ scriptura

Et diruptâ scripturâ introduxit eum in ecclesiam, et dignus habitus est sacris interesse Missarum officiis, et participatione sacrorum mysteriorum, et muneribus Christi. Et factá susceptione magna recreavit universum populum, et ducto puero et instructo, atque datâ ei decenti regula, tradidit eum uxori ejus, indesinenter

tem et laudantem Deum. Amen.

He says,

Baert, though he pronounces the life in which this legend appears to be apocryphal, does not deliver a decided opinion upon the legend itself.

Helladium Basilii in Episcopatu successorem fuisse, omnibus est indubitatum ; vitam decessoris ab illo conscriptam, credimus (ut pur est) S. Joanni Damasceno, qui utinam ad nos tantum transmississet thesaurum ; eum enim videtur præ oculis habuisse, cum locum inde unum descripsit in oratione pro sacris Imaginibus. An vero ea, quæ hic narrantur, ex Helladio sunt, lector judicet. Potuit enim fieri, ut eo quo Pseudo-Amphilochius scripsit tempore, fragmenta quædam Helladii extarent, quæ ipse retulerit in Basilium suum. Quod attinet ad Proterii filiam, a dæmone in amorem juvenis concitatam, simile quid contigisse B. Mariæ Antiochenå referimus tomo 7 Maji, die 29, pag. '52. Mihi tamen verosimilius est, eumdem qui Amphilochium mentitus est, mentiri etiam Helladium potuisse.” – P. 952-3. Jun. t. 2.

The story, to which Baert refers, resembles the legend of St. Basil in one part, but is utterly unlike it in the circumstances wherein he has supposed the resemblance to exist. It appears to have been one of those fictions which were composed honestly as works of imagination, not like the lives of St. Benedict, St. Francis, St. Dominic, St. Ignatius Loyola, and so many of their respective orders, with a fraudulent intent, to impose upon mankind. Like other such fictions, however, it has been adopted and legitimated by credulity

« 前へ次へ »