ページの画像
PDF
ePub

EXCUDEBAT JULIUS DIDOT

NATU MAJOR

REGIS TYPOGRAPHUS

TRANQUILLI

DUODECIM CÆSARES

ET MINORA QUÆ SUPERSUNT OPERA

BAUMGARTENII-CRUSII COMMENTARIO

EXCURSIBUS ERNESTII ET ANNOTATIONIBUS

VARIORUM NOVISQUE ILLUSTRAVIT

CAR. BENEDICT. HASE

ACADEMIĘ LITT. ET INSCRIPCT. INSTIT. FRANC. Soclus

[merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small]

POESEOS LATINÆ PROFESSOR

www
MDCCCXXVIII

[graphic][ocr errors]

PRÆFATIO

NOVI EDITORIS.

SUETONIUM ut ederemus, multa quidem nobis aderant auxilia : nec tamen sine timore quodam reputavimus quot et quales viri doctrinam in recensendum explicandumque hunc scriptorem convertissent. Arrogantiæ enim videri poterat in diversam sententiam judicare ; tarditatis , vestigiis eorum usquequaque insistere. Tum intelligebamus, argumenti varietas quantam non historiæ tantum, sed omnis vitæ reique Romanæ quum publicæ, tum privatæ requireret cognitionem. Noveramus denique, quam multis in locis vel residua orationis corruptela , vel rerum ipsarum difficultas vanam aliorum operam reddidisset.

Sed maximum nobis adjumentum conferebat vir abundans doctrina BAUMGARTEN-CRUSIUS, quem contracta cum Suetonio a teneris familiaritas, et per complures annos publica interpretatio materiæ, quam eruditissimus scriptor suppeditabat, egregium explanatorem reddiderant.

Immo illud etiam animum erexit atque confirmavit, quod novum nobis subsidium contigit, unde singularem huic editioni commendationem accessuram judicaremus. Etenim codicem manu exaratum, a nemine antea collatum, quem pretiosissimæ neque dum in lucem editæ clarissimi Wesselingii annotationes illustrabant, ex Batavia non mediocri pecunia accersitum, in commentando feliciter adhibuimus.

Itaque, præeunte et viam monstrante ipso Baumgartenio, ad rem accessimus, « his potissi« mum legibus constitutis, ut textum ad præstan« tissimarum editionum fidem criticumque quem « exhibent apparatum, quam castissime posse« mus, reddendum curaremus. » Sed quia maluit editor, antiquitatis peritissimus, commentarii locum historiæ ipsi et aliorum scriptorum, Græcorum plerumque, monumentis destinare, non illum in hoc sequuti, integra auctorum loca supersedimus exscribere : scriptores, libros atque paginas, quoad ejus fieri poterat, indicavimus. Spatium autem , quod omissione tot fragmentorum vacabat, notis luculentissimis, e Casaubono, Burmanno, Egnatio, Ernestio, Wolfio, eque

[ocr errors]
« 前へ次へ »