ページの画像
PDF
ePub

PRÆMONITIO EDITORIS.

[ocr errors]

QUUM

UUM nos ad quartam hanc naturalis Historiæ partem edendam accingeremus, neque rerum difficultas ita deterruit, ut nos suscepti laboris pœniteret, tot nempe doctorum virorum auxiliis fretos; neque tanta nos cepit virium fiducia, ut omnibus numeris opus feliciter absolutum ad finem perduci posse putaremus. Dum vero menti succurreret nemini magis, quam cui diutius phytographiæ antiquæ studio insudandum fuerit, innotescere, quam contumacem tractaremus materiam, nostro jure speravimus fore, ut peritiores conatibus nostris faverent; aut ignoscerent certe, si quædam ipsis minus adprobarentur. Quam ad rationem nostrum hoc, qualecumque est, opus exegerimus, vix necesse arbitramur lectorem fusius edocere, qui affixam primo nostro volumini præfationem pervolverit. Quod pertinet ad repræsentandum dilucidandumque Plinianæ orationis contextum, Harduinum nostratem sequi, optimum omnium interpretem, jamjam tot abhinc annis doctorum testimonio comprobatum, nulli dubitavimus; nec tamen a Cl. viri sententia recedere nobis religio fuit, si quid et novum dictu, et cognitu dignum apud novissimos editores, Rezzonicum scil. et Broterium, deprehenderimus. Nec fontes negleximus antiquos, Pintiani, Scaligeri, Salmasii, etc. commentarios et exercitationes; sed doctissimorum virorum sententias, notis quam brevissimis comprehensas voluimus, ne volumen nimiam in molem excresceret, aut ea, quæ videbantur optima, prorsus omitterentur. Quæ autem adjuncta de nostro, aut ex fontibus hactenus ignotis deprompta, in lucem primum prodeunt, paucis edisserendum est. Dalecampii, Clusii, Bodæique notas de plantis illustrandis, proprioque nomine definiendis, consuluimus semper, sed caute et raro admisimus; quia scilicet nimium incertæ, nimium obscuræ plerumque visæ fuerint, quam ut iis tuto adhærere potuerimus. Salebrosam igitur, et fere inextricabilem, phytographiæ antiquæ viam tentare ausis, dux nobis potissimum eli

gendus fuit Cl. Sprengelius, quem nostris temporibus, et consummata scriptorum antiquorum notitia, et indefesso botanices augendæ studio, præ cæteris de hac nobili scientia optime meritum nemo non fatebitur. Plerasque eruditiss. viri notas, ex Historia rei herbaric decerptas, luculentissimosque ejusdem Excursus ex Antiquitatum Botanicarum Specimine, in usum nostrum convertimus. Nec mediocris adjumenți fuere Cl. Gerardi (la Flore de la Provence) observationes in Plinium hactenus ineditæ, quarum nobis liberaliter copiam fecit Gerardus filius, doctissimo patre non indignus, qui nonnullas ipse in Plinium aliquot locis illustrandum symbolas contulit. Nec sine piaculo tacendum fuerit maxime verendum apud viros rei herbaria peritos illustrissimi et amicissimi L. DESFONTAINES nomen, qui, quoad per valetudinem licuit, nostrum opus revisere dignatus est, notisque criticis locupletare, quas summo viro acceptas referre grato ac memori animo gaudemus. Iis copiis instructi, talibus freti auxiliis, incœpto incubuimus operi, quod ut nobis arduum, sic lectoribus utile visum iri, speramus vere magis quam confidimus.

N. E. L.

NATURALIS HISTORIE

LIBER XII.

I.ANIMALIUM omnium, quæ nosci potuere, naturæ i generatim membratimque ita se habent. Restant neque ipsa anima carentia (quandoquidem nihil sine ea vivit) terra edita, ut inde eruta' dicantur, ac nullum sileatur Naturæ opus. Diu fuere occulta ejus beneficia summumque munus homini datum, arbores silvæque intelligebantur. Hinc primum alimenta3, harum fronde mollior specus, libro vestis". Etiamnum gentes sic degunt. Quo

[ocr errors]

I. 1. Ut inde eruta. Ut deinde metalla dicantur, quæ sunt e terra eruta. HARD.

2. Occulta. Elzev. occultata, manifesto operarum errore. Occulta ejus beneficia. Rudioribus hominibus incomperta, qui diu summi muneris loco habuerunt arbores et silvas, ex quibus vestes et alimenta suppetebant. Vid. nott. 5 et 6 infra. ED.

3. Alimenta. Sic Chiffl. cod. Lib. ante Hard. editi, alimentum. ED.

4. Mollior specus. Tum scilicet, ati Naso cecinit, Met. I, 121 et 122: « Quum primum subiere domos, domus antra fuerunt, Et densi frutices, et junctæ cortice virgæ. HARD. Vetus liber apud Dalec. melior. ED.

D

5. Libro vestis. Et arborum libro, inquit, mollior hominum in

3

2

6

his rerum primordiis vestis fuit. HARD. Nec nos Plinio fidem abrogamus: etenim insulæ, quam vulgo ledso vocant, incolis agrestibus adhuc et semiferis, librum tiliæ, sive interiorem arboris cujusdam similis corticem, panni vice intertextam, pro veste etiam nunc esse testatur BROUGHTON, Voy. de découvertes dans l'Océan pacifique boréal, 1795-98. ED.

6. Etiamnum gentes. Ad rationem maxime ædium hic gentium mos spectat. Eximius est Vitruvii locus, lib. II, cap. 1, ubi multa eleganter de priscorum hominum vita, et de initiis humanitatis atque tectorum et incrementis eorum. Nam ut aliqua ex iis delibemus : « Ad hunc diem, inquit, nationibus exteris ex his rebus ædificia constituuntur ut in Gallia, Hispania,

2

I

8

magis ac magis admirari subit, ab iis principiis cædi montes in marmora, vestes ad Seras peti: unionem in Rubri maris profundo, smaragdum in ima tellure quæri. Ad hoc excogitata sunt aurium vulnera : nimirum quoniam parum erat collo crinibusque gestari, nisi infoderentur etiam corpori. Quamobrem sequi par est ordinem vitæ, et arbores ante alia dicere, ac moribus primordia ingerere.

II. (1.) Hæc fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc Deo præcellentem arborem dicant'. Nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra, quam lucos, et in iis silentia ipsa adoramus. Arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur : ut Jovi esculus', Apollini laurus, Minervæ olea, Veneri myrtus,

Lusitania, Aquitania, scandulis ro. busteis, aut stramentis, etc. » HARD. --Antris pro ædibus etiamnum utuntur nonnullæ Arabum gentes; et in insulis, quas Oceania vulgo dicimus, tecta sibi plerumque parant incolæ ex ramis arborum. ED.

7. Ab iis principis. A cultu corporis tam simplice, ad tam luxuriosam in vestitu ædibusque lautitiam delapsos esse mores. HARD.

8. Ad Seras peti. Vet. apud Dalec. a Seribus, quod quidem videtur magis congruere cum seq. in maris profundo; nihil tamen mutamus, nam simili prorsus locutione Noster usus est inf. cap. 38 : « Peregrinos ipsa (Arabia) mire odores et ad exteros petit, » hoc est, ab exteris. De Sericis vestibus vide quæ jam dicta sunt lib. VI, cap. 20, et lib. XI, cap. 26. ED.

9. Ac moribus. Atque inculcare animis legentium, qui prisci hominum mores fuerint, quibus ini

tiis mores nostri ad hanc luxuriem venerint. HARD. · Libri quidam apud Dalec. ac orbis, vel ac morbis, non satis liquido sensu. ED.

II. 1. Arborem dicant. Hunc hodieque morem, ruri præsertim, obtinere, jamdudum Dalecampius animadvertit: procerissimas nempe arbores in vestibulis sacrarum ædium, sepulcretisque vicinis positas videmus. ED.

2. Ut Jovi esculus, Apollini laurus, etc. Lepide in eam rem Phædrus, Fabul. III, 17: « Olim, quas vellent esse in tutela sua, Divi legerunt arbores. Quercus Jovi, Et myrtus Veneri placuit, Phœbo laurea, Pinus Cybebæ, populus celsa Herculi. Minerva admirans, quare steriles sumerent, Interrogavit; causam dixit Jupiter: Honorem fructu ne videamur vendere. At me Hercules narrabit, quod quis voluerit, Oliva nobis propter fructum est gratior. Tunc sic Deorum

« 前へ次へ »