ページの画像
PDF
ePub

I

tem scitumque est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire Parthos 45.

3

XXIX. Est et Occidentis populis sua ebrietas, fruge madida': pluribus modis per Gallias Hispaniasque', nominibus aliis, sed ratione eadem. Hispaniæ jam et vetustatem ferre ea genera docuerunt. Egyptus quoque e fruge sibi potus similes excogitavit: nullaque in parte mundi cessat ebrietas: meros quippe hauriunt tales succos, nec diluendo, ut vina, mitigant. At hercules illic tellus fruges parere videbatur. Heu, mira vitiorum solertia! inventum est quemadmodum aqua quoque inebria2 ret. Duo sunt liquores corporibus humanis gratissimi,

45. Sitire Parthos. Erasmum vide Chil. 4, cent. 10, adag. 21: « Parthi quo plus biberint. » HARD.

XXIX. 1. Fruge madida. Frumento, hordeo, avena, olyra, milio, panico. Vide Geop. lib. VII, cap. 24, pag. 203. HARD.

2. Per Gallias. Ubi ex hordeo cervisia fit, de la bière. Exstat in Anthol. lib. I, cap. 59, epigramma quintum Juliani Imp. in vinum Galliarum ex hordeo, oppido sane elegans : ΙΟΥΛΙΑΝΟΥ ΒΑΣΙΛΕΩΣ εἰς εἶνον ἀπὸ κριθῆς. Τίς; πόθεν εἷς, Διόνυσε; μὰ γὰρ τὸν ἀληθέα Βάκχον Οὐ σ' ἐπιγινώσκω· τὸν Διὸς εἶδα μόνον. Κεῖνος νέκταρ ὅδωδε· σὺ δὲ τράγον· * ῥά σε Κελτοί, Τῇ πενίῃ βοτρύων, τεῦξαν ἀπ ̓ ἀςαχύων; Τῷ σὲ χρὴ και λέειν Δημήτριον, οὐ Διόνυσον, Πυροσ γενῆ μᾶλλον, καὶ βρόμον οὐ Βρόμιον. Quod feliciter satis Grotius ita reddidit. Unde, quis es Liber? hic sit mihi Liber amicus? Non mihi tu notus, sed puer ille Jovis. Ille ut nectar olet tu ceu caper an fera te gens Ex spica genuit Celtica, vitis egens? Hinc Cerealis eras

[merged small][ocr errors]

3. Egyptus quoque. Ex hordeo, teste Hecatæo apud Athen. lib. X, pag. 447, et Herodot. Euterpe, lib. II, n. 77, pag. 118. HARD.

4. Et fruge, etc. Hordeo, tritico, avena, olyra. Cassianus in Geoponicis, lib. VI, ex Leontio. Colum. Ut Pelusiaci proritet pocula zythi.» Vide infra loco proxime citato. DALEC.

5. Aqua quoque inebriaret. Nationes quibus familiaris est potus ejusmodi, illo inebriari testantur Leontius apud Cassianum in Geoponicis; Dioscorides, qui zytho et curmi cerebrum tentari, excitarique dolorem capitis ait; Dion Academicus, qui Egyptios hordeaceo potu exhilaratos, cantare et saltare temulentos scribit; Arist. lib. de temulentia, qui scribit, zytho ebrios, quoniam id potionis genus zaporixov est, in dorsum supinos cadere, ac reclinari, μόγους τῷ εἴνῳ μεθυ σθέντας εἰς τοὺπίσω καὶ ὑπτίους κλί

intus vini, foris olei, arborum e genere ambo præcipui, sed olei necessarius. Nec segniter vita in eo elaboravit. Quanto tamen in potu ingeniosior apparebit, ad bibendum generibus centum nonagintaquinque (si species vero æstimentur, pæne duplici numero) excogitatis, tantoque paucioribus olei : de quo in sequenti volumine dicemus.

VEGOxi, vino autem madidos in faciem pronos ferri. Virg. de septemtrionalibus populis, his versibus :

Hic noctem ludo ducunt, et pocula læti Fermento, atque acidis imitantur vitea sorbis.» Had. Jun. lib. II, cap. 12. Scythæ herbarum quarumdam vapore, dum uruntur, Thraces quorumdam seminum inebriantur, et veluti temulenti jacent: Babylonii quarumdam arborum fructu prunis injecto: Indi succo

arundinis saccharatæ. Alexand. ab Alex. lib. III, cap. 11. Elegantes hi sunt Lucilii versus apud Nonium de vinosis, in Invito : « Scito enim bene longinquum mortalibus mor bum In vino esse, ubi quis invitavit dapsilius se. » Quos etiam su pra adduximus. Dalec.

6. Liquores c. h. gratissimi, intus vini, foris olei. Simile est quod de Pollione dicetur, lib. XXII, cap. 53. HARD.

NOTA

Ad ea Plinii verba, lib. XIV, cap. 6, pag. 305:

Sed cæteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt: quod, ut ejus temporis æstimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tamen, usura multiplicata semissibus, quæ civilis ac modica est, in C. Cæsaris Germanici filii principatu, anno CLX singulas uncias vini constitisse nobili exemplo docuimus, etc.

De Opimiani vini pretio Harduinum Broteriumque hallucinatos fuisse docet doctiss. nostras GUEROULT, cujus hic verba transcribere nulli dubitamus:

« Le prix du douzième de l'amphore était l'équivalent de l'accumulation des intérêts à six pour cent. Le produit des intérêts pendant cent soixante ans était 960. Ainsi, l'an de Rome 793, l'amphore de vin Opimien se vendait neuf cent soixante sesterces (216 francs); l'uncia, ou le douzième de l'amphore, coûtait quatre-vingt sesterces (18 francs), 7 francs 71 centimes le litre.

« Le P. Hardoin, expliquant ce passage dans une de ses notes, dit que chaque once de vin Opimien se vendait un prix égal au produit des intérêts de cent sesterces, valeur primitive de l'amphore. Or, l'amphore contenait quatre-vingt livres romaines, et par conséquent neuf cent soixante onces; elle aurait donc coûté neuf cent soixante fois dix-huit francs (207,360 francs), somme exorbitante et tout-à-fait incroyable. Brotier a pourtant adopté ce sentiment. Ce qui peut avoir induit en erreur ces savants commentateurs, c'est qu'ils ont oublié pour le moment que le mot uncia n'est pas employé par les Latins pour signifier seulement l'once, partie aliquote de la livre, mais qu'il exprime le douzième de toute espèce de poids et mesures. De plus, ils ont cru que le prix de l'uncia était le produit des intérêts de la valeur de l'amphore; mais il était, selon le texte, le produit des intérêts de la valeur primitive de l'uncia. A cet égard, l'intention de l'auteur est clairement expliquée par la dernière phrase de cet article : « raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis millia nummum. » On voit qu'il dit expressément que c'est l'amphore qui se vendait neuf. cent soixante sesterces. »> Morceaux extraits de Pline, tom. I, pag. 533, 534.

NATURALIS HISTORIE

LIBER XV.

I. OLEAM' Theophrastus e celeberrimis Græcorum au- 1 ctoribus, urbis Romæ anno circiter CCCCXL, negavit nisi intra XL millia passuum a mari nasci Fenestella vero omnino non fuisse in Italia, Hispania, atque Africa, Tarquinio Prisco' regnante, ab annis populi romani CLXXIII, quæ nunc pervenit trans Alpes quoque, et

I. I. Oleam. Olea Europaea (Diand. monog. gen. 37, Pers. Jasminea, Juss.). Decem et octo varietates oleæ recensentur (DUHAMEL, tom. II, pag. 57 seqq.), in variis Europæ australioris regionibus cultæ. ED. CCCCXL. Sic libri omnes etiam MSS. Reg. Colb. Th. tum hoc loco recte, tum lib, XIII, cap. 30. Monendus hic porro obiter lector poeticæ studiosus, elegans esse a Passeratio carmen singulare de oliva conditum an. 1588. H. -Vid. Exc. I ad calc. huj. lib. ED.

2. Nisi intra XL. Sive, ut fert Græcorum mensura, intra ccc stadia a mari, sic enim iterum Plinius noster, lib. XXI, cap. 31, quibus habet similia quædam Theophrastus, Hist. Pl. lib. IV, cap. 3, ubi is tamen non nasci omnino oleam dicit nisi intra stadia XL a mari, sed a Thebana Egypti præfectura, ccc stadiis nasci ait, ab aquis ma

rinis fluviatilibusque Nili, ut ipse Plinius ait, lib. XIII, cap. 19, quæ duo diversissima sunt. Experimento nunc constat reperiri oleas et in locis quoque proximis mari. Cautius itaque Columella, lib. V, cap.8, pag. 194: « Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium LX (forte XL) a mari, aut non vi vere, aut non esse feracem. Sed in quibusdam locis recte valet. » H.

3. Tarquinio Prisco. Est illud non ætatis cognomen, sed gentis, Пpioxos e qua præter alios et Prisca, et Priscilla, in libris sacris, et in nummis Græcis, ПIPICKOC: et in Latinis, PRISCVS ATTALVS P. F. AVG. HARD.

4. Populi rom. CLXXIII. Perperam cod. Reg. 1 et edit. princ. CLXXXIII, quam lectionem sequitur Harduinus in altera sua editione, romanorumque regum chronologiam temere pervertit. ED.

in Gallias Hispaniasque medias. Urbis quidem anno quingentesimo quinto, Appio Claudio Cæci nepote', L. Junio 2 coss. olei libræ duodenæ assibus veniere. Et mox anno DCLXXX, M. Seius, L. F. ædilis curulis olei denas libras singulis assibus præstitit populo romano per totum annum. Minus ea miretur, qui sciat post annos xxII,

8

Fenestella vero omnino non fuisse in Italia, Hispania, atque Africa... quæ nunc pervenit... in Gallias Hispaniasque medias. Quis umquam credat oleam, Plinii ætate, media in Gallia cultam fuisse, quum nostris etiam temporibus, intra Provinciæ Galliæ que Narbonensis fines arboris cultura substiterit? Neque dubium esse potest, quin nostratis Franciæ solum sit temperatius; clementiorque cæli natura, multis sane in partibus, immensarum silvarum eradicatione facta fuerit. Inde patet non Plinium, sed POINSINET a vero deflexisse, qui de mediis tantummodo Hispaniis hic agi non vidit. ED. 5. Caci nepote. Ita libri omnes miro consensu : tametsi hunc Cæci filium Tullius, et Fasti Capitolini, non nepotem vocant. HARD.

6. Duodena. Vet. duodenis. ED. 7. Duodena assibus. Incredibilis tum annonæ vilitas erat, ut ait Plinius lib. XVIII, cap. 4. Sic minimo pretio vina tum constitisse e superiore libro intelleximus, cap. 16, ubi vini amphoram non amplius asses octonos veniisse vidimus. Sic lib. XVIII, cap. cit. modii frumenti assibus permutati dicuntur. HARD.

[ocr errors][merged small]

.

modium populo dedit: magna enim se et inveterata invidia, nec turpi jactura, quando erat ædilis, nec maxima liberavit. Fuit ex gente Seia Elius Seianus, ut jam diximus. Fuit et Seia Orbiana con jux Caii Valentis Hostiliani Messii Quinti Augusti, in nummis duobus egregiis, quos affert Tristanus, pag. 660 et 661. Prior sic inscribitur: F. OY. OCTIA. M. KOINTOC. CEB. Taïos Oùáùng Óçikiavòç Mioσιος Κοϊντος Σεβαςός. • Caius Valens Hostilianus Messius Quintus Augustus. » Caput laureatum .) (. ÎN. ZEI. HPEN. CAA. B. OPB. CEB. Γνεία Σεία Ηρεννία Σαλλουςία Βαρβία Ορθιανή Σεβαστή. « Cneia Seia Herennia Sallustia Barbia Orbiana Augusta. Caput ejusdem. Alter est lati

nus: CN. SEIA. SALL. BARB, OBBIANA.

AVG. Caput ejusdem. .) (.CONCORDIA AVGG, Concordia Augustorum, mariti et uxoris. Docet hic nummus, quod historicos latuit, Hostiliani Augusti conjugem Orbianam filiam fuisse alterius Orbianæ, quæ ante annos triginta Severi Alexandri Aug. conjux fuit, sed natam ex priore connubio cum Seio: unde filia Seii patris nomen jam olim percelebre maternis præponit nominibus. H.

9. Post annos XXII. Ann. U. C. 702, in quem tertius Pompeii consulatus incidit : non, ut vulgati hactenus libri, et MSS. quidam præ

« 前へ次へ »