ページの画像
PDF
ePub

tibiarum materies, ut ex Plinio ac cæteris liquet, calamus tibialis fuit, antequam in crassitudinem aucupatoriam cresceret, dicereturque zeugites: quod erat tum aucupiis tantum utilis, non tibiis: atque hæc ei crassitudo appellatioque adveniebat tum, quum lacus inundatio anno permansisset: ea vero maturius recedente ac subsidente, gracilior calamus fiebat, idemque tibiis aptus, et bombycias cognominatus, ob similitudinem soni, et spado, quod lanugine omnino nulla esset. Plinii hæc verba sunt ex hoc capite : « Tertia arundo est tibialis calami, quem auleticon dicebant: nono hic anno nascebatur: nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat... Quum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem : vocabantur zeugitæ. Contra bombycia, maturius reciproco, graciles : feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine: aut omnino nulla, spadonum nomine insignibus. Hinc erant armamenta ad inclusos cantus, etc. » Theophrastus totidem ferme verbis, Histor. lib. IV, cap. 12 : Φασὶ γὰρ καὶ δοκεῖ βαθυνομένης τῆς λίμνης, μείναντα τὸν ἐπιόντα ἐνιαυτὸν, ἁδρύνεσθαι· καὶ γίνεσθαι τὸν μὲν ἁδρυθέντα ζευγίτην· οὗ δ ̓ ἂν μὴ συμπαραμείνῃ τὸ ὕδωρ, βομβυκίαν... Διαφέρει δὲ τῶν ἄλλων καλάμων, ὡς καθόλου λαβεῖν, ἀτροφίᾳ τινὶ τῆς φύσεως· ἀπληθέστερον γὰρ εἶναι, καὶ ἀσαρκότερον, καὶ ὅλως δὲ θῆλυν τῇ προσόψει· καὶ γὰρ τὸ φύλλον, πλατύτε ρον ἔχειν καὶ λευκότερον, τὴν δὲ ἀνθήλην ἐλάττω τῶν ἄλλων. Τινὰς δὲ ὅλως οὐκ ἔχειν, οὓς καὶ προσαγορεύουσιν εὐνουχίας· ἐξ ὧν ἄριστα μὲν φασί τινες γενέσθαι τὰ ζεύγη, κατορθοῦν δὲ ὀλίγα παρὰ τὴν ἐργασίαν. «Fertur enim, videturque, aucta latitudine lacus, duranteque inundatione, crassari arundinem et fieri quidem crassiorem, zeugitem: bombyciam vero, quum aqua non permanserit... Distat autem bombycias a reliquis arun. dinibus, universe loquendo, nutrimenti nativi penuria : inanior enim est, et gracilior: atque in totum femina arundo aspectu intelligitur : latius enim ei folium est, candidiusque : lanuginis minus, quam cæteris. Quædam etiam omnino lanuginis nihil habent, quas spadonum nomine indigitant. Ex his optima tibiarum paria fieri aiunt, sed pauca tamen recte in opere succedere. » Quibus ex verbis intelligas præposteræ interpunctionis vitio ante nos hunc Plinii locum laborasse, quum sic ederetur : Feminarum latiore folio atque candidiore: modica lanugine, aut omnino nulla, spadonum nomine insignibus. »

Jam forma tibiæ in eo præcipue posita, quod et foraminibus multis constaret, et ligulis. De foraminibus res obvia est, nec eget explicatu. Papias in Vocabulario : « Tibia est instrumentum musicæ, cum diversis foraminibus, quæ ore inflatur. » Hinc multifora tibia Senecæ, Nasoni multiforum buxum. Ligulæ vero, seu lingulæ, frusta erant duo excisa ex arundine, tibiæ ori inserta, sic admota invicem, compactaque inter se, ut tenuis modo immittendo spiritui aditus inter utrumque foret : Gallis: anche de hautbois, de cornemuse, de musette. Polluci, lib. IV, cap. 9, tit. 5, γλώτται. Hesychio γλῶσσαι, et γλωσσίδες τῶν αὐλῶν. Festo, lingulæ. Ab his concinnatores tibiarum yλwocomoti, uti a fora

minibus zůλoτpúπña vocabantur, auctore Polluce, tit. 6, pag. 189. Tibicinum in eo ars elucebat in primis, ut labia lingulam bene complecterentur, neque ardenti idcirco ore canerent: Εὐστομία δὲ, ἦν τὰ χείλη ἐνθέμενα τὴν τοῦ αὐλοῦ γλῶτταν, μὴ πιμπραμένου τοῦ προσώπου, αὐλῇ, inquit Philostr. de vita Apoll. lib. V, cap. 7, pag. 228. Compressiores vero inter se lingulæ, contentionem utique majorem poscebant : atque id genus tibiæ bombyces vocabantur, a similitudine soni, inflabanturque difficilius, et erant longiusculæ. Aristot. lib. epi åxouo. p. 1202: Πάντες γὰρ χαλεπῶς πληροῦσι τοὺς βόμβυκας, καὶ μετὰ συντονίας πολλῆς, διὰ τὸ μῆκος τῆς ἀποστάσεως. Hinc et calami bombyciæ a Plinio appellati. Harum vero tibiarum præcipuus in theatris usus. Plinius: «Tunc quoque multa domandæ exercitatione, et canere tibiæ ipsæ docendæ, comprimentibus se ligulis, quod erat theatrorum moribus utilius. Et idem legere est apud Theophrastum, Hist. lib. IV, cap. 12: ZvμμúвĽV δὲ τὸ στόμα τῶν γλωττῶν, ὃ πρὸς διακτορίαν εἶναι χρήσιμον. « Sed linguarum ora comprimi, quod ad ingressum nunciorum in scenam maxime est accommodatum. » AtxxTopía scilicet ingressum significat nunciorum in scenam, in quo tibiarum utique contentione opus fuerit, hoc est, apertis deinde tibiis acutior fuit. Eædem processu temporis apertiores factæ sunt, inquit auctor, ad flectendos sonos. Scilicet ut assa vox in cantu quum flectitur, varietatem modulationis faciat quod qui præstant douатоxáμптaç Græci vocant: sic in tibiarum modulatione spiritus tibicinis vertitur ac temperatur, ut varios edat sonos. Quo spectasse Plautus videtur, Merc. act. I, sc. II: «Perii: animam nequeo vertere nimis nihili tibicen siem. :

graviore concentu, qui

[ocr errors]

Atque ejusmodi tibicines, camptulas vocat Flavius Vopiscus in Carino, pag. 254. Usus denique tibiarum in sacris: unde sacrifice Tuscorum tibiæ apud auctorem. Gruteri inscriptio, pag. 269: TIBICINES. ROMANI. QVT. SACRIS. PVBLIC. PRAEST. SVNT. Et pag. 175: COLLEGIO. TIBICINVM. ET. FIDICINVM. ROMANORVM. QVI. S. P. P. s. hoc est, « qui sacris publicis præsto sunt. »> Vide quæ dicturi sumus lib. XXVIII, cap. 3. Usus et in ludis, nuptiis, choreis, unde ludicræ Plinio appellatæ. Sed de tibiis ac tibicinibus satis. HARD.

(Optimam erud. Harduini notam ne Plinianæ orationis tenor ac contextus legentibus periret, haud pœnitenda ratione, ad calcem libri rejiciendam censuimus. ED.).

« 前へ次へ »