ページの画像
PDF
ePub

quod esset perspicuum 2, et inter omnes constaret, de eo ipso tam multa dixeris. Quia te quoque, inquit, animadverti, Cotta, sæpe, quum in foro diceres, quam plurimis posses argumentis onerare judicem 3, si modo eam facultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et philosophi faciunt, et ego, ut potui, feci. Tu autem, qui id quæris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis, et non altero tantum, quum idem uno assequi possim.

IV. Tum Cotta, Quam simile istud sit, inquit, tu 9 videris. Nam ego neque in causis, si quid est evidens, de quo inter omnes conveniat, argumentari soleo; perspicuitas enim argumentatione elevatur: nec, si id facerem in causis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis. Cur contuerere autem altero oculo, causa non esset; quum idem obtutus esset amborum, et quum rerum natura, quam tu sapientem

2. Cur, quod perspicuum, in istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum. Lambinus voluit, « cur quod in ista parte ne egere quidem, etc. » Vulgata sane lectio ferri non potest, licet defensorem nacta sit Petr. Lescaloperium. Sed similes habent labra lactucas. Ut quod res est dicam, voces illæ, literis majusculis scriptæ, spongiam merentur, legendumque : « cur quod ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum ». Nimirum ut librarii paullo superius oræ codicum adscripserant esse deos; sic hoc in loco

[ocr errors][merged small][ocr errors]

adsentientem habet censorem Jenensem (1794, 167). Heindorfius, non magis quam illi integrum existimans locum, uncos removit, quia ejectis verbis istis nondum restitutum censebat locum. Ejici igitur valt nonnisi perspicuum; reliqua manifesto ita corrigenda esse ait : « cur, quod in ista partitione (quadripartita illa Balbi; vid. init. cap.) ne egere quidem or. dixisses ». Quod non displicet; at valde probatur lectio ed. Bas. ubi est cur qui id, cum qua facit quodammodo cod. M. qui exhibet quid. MR.

[blocks in formation]

ΙΟ

II

esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset. Sed quia non confidebas, tam esse id perspicuum, quam tu velles1; propterea multis argumentis deos esse docere voluisti. Mihi enim unum satis erat, ita nobis majores nostros tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis 2, ratione pugnas. Patere igitur, rationem meam cum tua ratione contendere. Affers hæc omnia argumenta, cur dii sint; remque, mea sententia minime dubiam, argumentando dubiam facis. Mandavi enim memoriæ non numerum solum, sed etiam ordinem argumentorum tuorum.

Primum fuit, quum cælum suspexissemus, statim nos intelligere, esse aliquod numen, quo hæc regantur 3. Ex hoc illud etiam,

Adspice hoc sublime candens, quem invocant 4 omnes Jovem. Quasi vero quisquam nostrum, istum potius, quam Capitolinum, Jovem appellet; aut hoc perspicuum sit, constetque inter omnes, eos esse deos, quos tibi Velleius, multique præterea, ne animantes quidem esse concedant.

Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opi

IV. 1. Quam tu velles. Sic edidere omnes pro vulgato velis, quod est contra rationem temporum et modorum. WYTT,

2. Sed tu auctoritates contemnis. Cf. I, 5, pag. 20 seq. ed. nost. ibique annot. Quem ibi Heindorfius protulerat Ciceronis locum de lege Manil. cap. 7 eodem nuper admodum docte usus est Mahne V. C. in Critone, pag. 126; idemque insuper adjecit locos Plinii, Epist. I, 20, et Quintil. Inst. Orat. I, 13. Atque hic ita, pag. 331 ed. Spalding. « verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc, relictis magistrorum au

ctoritatibus, sequemur ». Unde satis constat, optimis scriptoribus familiarem esse hunc usum. CR.

3. Regantur. Heind. ex cod. Glog. regerentur.

4. Quem invocant. Vulgaris loquendi ratio foret quod invocant, quod appellant, omnes Jovem. Sed quod non solum metro adversatur, sed etiam consuetudini latinæ, secundum quam pronom, relativum sequitur genus sequentis nominis, non antecedentis. Sic Cicero v. c. de Legg I, 7: «animal hoc providum et sagax, quem vocant hominem », pro quod vocant Lominem ». WYTT.

"

nio de diis immortalibus et omnium esset, et quotidie cresceret. Placet igitur, tantas res opinione stultorum judicari, vobis præsertim, qui illos insanos esse dicatis 5.

V. At enim præsentes videmus deos', ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatienus nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram prælio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est, homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum ætate fuit, sepultos esse dicit Lacedæmone2: eos tu cantheriis albis, nullis calonibus, obviam Vatieno venisse existimas, et victoriam populi romani Vatieno potius, homini rustico, quam M. Catoni, qui tum erat princeps, nuntiavisse? Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum, tamquam vestigium ungulæ, Castoris equi credis esse? Nonne mavis illud credere,1, quod probari potest, animos præclarorum hominum,

[blocks in formation]

tum demonstrare, quam parum sibi constarent Stoici». CR.

...

2. Quos Homerus sepultos esse dicit Lacedæmone. Clemens Alexan

drinus, Protrept. pag. 9: Åvoρón
τινὲ τούτω τω Διοσκούρω ἐπικήρω έγε-
νέσθην, εἴ τῷ ἱκανὸς πιστώσασθαι ὕμη-
ρος τὸ λελεγμένον· τοὺς δ' ἤδη
κάτεχεν φυσίζους αἷα Εν Λακεδαίμονι
aŭtɩ pían ¿vì maτpídi yain. Exstant
Iliad. III, 243. Vide et Lactant. Div.
Inst. lib. I, cap. 10. DAV.-Codd. G.
et Oxf. e. « ab eorum ætate...
...sepul-
tos dicit esse ». Cod. Glog. «sepultos
etiam dicit», unde Heind. dedit << se-
pultos etiam esse dicit, et plane
ita erat sine dubio in libro, qui scri-
ptori codicis M. ad manum fuit, quam-
quam is, non intellecto scripturæ
compendio, quod pro etiam positum
fuerat, scripsit sepultos autem esse
dicit. MR.

[ocr errors]

13

14

quales isti Tyndaridæ fuerunt, divinos esse, et æternos, quam eos, qui semel cremati essent, equitare, et in acie pugnare potuisse? aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles proferas.

Tum Lucilius, An tibi, inquit, fabellæ videntur? nonne ab A. Postumio3 ædem Castori et Polluci in foro dedicatam; nonne senatusconsultum de Vatieno vides? Nam de Sagra, Græcorum etiam est vulgare proverbium qui, quæ affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quæ apud Sagram 4. His igitur auctoribus nonne debes moveri?

[ocr errors]

Tum Cotta, Rumoribus, inquit, mecum pugnas, Balbe: ego autem a te rationes requiro5. (Desunt nonnulla.) VI. Sequuntur, quæ futura sunt. Effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Sæpe autem ne

3. Ab A. Postumio, etc. A vulgatis abest prima vox, quam nos fide MS Reg. et veterum editorum revocavimus. Dav. Cod. Guelf. ut Dav. edidit; itaque cum Ern. dedit Heind. In cod. Glog. est « nonne ædem ab Aulo Postumio et Cast, et Poll. » nomini Aulo ab alia manu suAb perscriptum est a Manlio. MR. A. Postumio cedem Castori et Polluci in foro dedicatam. Livius, II, 20, de eodem Postumio dictatore: Ibi nihil nec divinæ nec humanæ opis dictator prætermittens ædem Castori vovisse fertur ». Priscæ autem fuerunt Dioscurorum religiones apud veteres Romanos. Vide modo Plutarch. Num. cap. 13, p. 30g Leopold. CR.

4. Græcorum etiam v. est proverbium... certiora esse dicunt, q. illa, quæ apud Sagram. Regius habet, <<< quæ apud Sagram facta sunt ». Agnosco fraterculi liberalitatem. Græce sic effertur adagium : Åλnbéσrep¤

Tov ini Záypa. Vide Zenobium, Cent.
II, 17, et Suidam. Dav.

5. Rationes requiro. Hoc loco Dav.
et Heind, nihil cnotaverunt ex libris
snis; nostrorum nonnulli variant. A
cod. A. abest requiro, et nullo addito
lacunæ signo sequitur sequuntur. In
cod. B. post requiro sequitur lineola
perpendicularis, tum sine lacuna scri-
bitur sequuntur; in cod. C. pro re-
quiro et sequuntur scriptum est sine
lacunæ signo reguntur. In cod. D.
hoc, quod jam sequitur, caput 6
plane non reperitur, vocemque re-
quiro excipit cap. 7, non igitur. Post
vocem requiro in cod. I. spatium re-
lictum est, quod tribus fere verbis
expleri posset. In margine erat nota,
quam
abscidit quidam, neque reliquit
aliquid præter literas h. d. ex quibus
nihil colligas. Vox sequuntur abest a
cod. N. In ed. Bas. quæ ceterum cum
editis facit, inter requiro et sequuntur
nullum est lacunæ signum. MR.

utile quidem est scire, quid futurum sit. Miserum est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei quidem extremum ', et tamen commune solatium : præsertim quum vos iidem fato fieri dicatis omnia; quod autem semper ex omni æternitate verum fuerit, id esse fatum 2. Quid igitur juvat, aut quid affert ad cavendum, scire aliquid futurum, quum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio? quis invenit fissum jecoris3? quis cornicis cantum notavit? quis sortes? Quibus ego credo; nec possum Attii Navii, quem commemorabas, lituum contemnere. Sed, qui ista intellecta sint4, a philosophis debeo discere, præsertim quum isti plurimis de rebus divini 5 mentiantur.

VI. 1. Spei... extremum. Est hoc proverbium : « Extremum et omnibus commune solatium est spes ». Vido Erasmum in Adag. pag. 1702-1707. WYTT.

de

2. Fatum. Fatum plerumque definitur immutabilis necessitas rerum futurarum, et hanc Stoici duplici ratione demonstrabant,` altera per cretum causarum, quod vulgo dicitur principium causalitatis, quia omnes res futuræ ab antecedentibus causis pendent, velut in machina omnis futurus motus pendet ab antecedenti: altera ratio posita est in principio repugnantiæ, quia in omni re alterum valere debet, vel negatio, vel affirmatio: veluti Caius cras morietur, aut vivet, quorum alterum fore necesse est. WYTT.

3. Fissum jecoris in haruspicina dicebatur linea dividens exta bipertito, ut altera pars ad amicos, altera ad hostes pertineret. Vide Turneb. Adv. IV, 18; Ernest. Clav. Cic. voc. fissum, WYTT.

4. Qui ista intellecta sint. Eliens. Med. Lincoln. et Asc. repræsentant qui ista intelligenda sunt. Lege sint:

nec causam video, cur ea lectio sit a
nuperis deserta. Dav.
Cod. Glog.
quomodo pro qui, ex interpretamen-
to; et sic sæpissime in hoc cod. inter-
pretis manum agnosces nonnumquam,
ubi Heind. Ciceronem ipsum se agno-
scere credit. MR.

[ocr errors]

5. Præsertim quum isti plurimis de rebus divini mentiantur. Olim divinis. Mira tamen hæc est ratio, cur a philosophis discere debeat. MS Reg. omiuit divinis. Huic igitur si credas, scribendum, præsertim quum ista plurimis de rebus mentiantur», seu fallant et decipiant, ut ea, quæ prædicere videntur, non eveniant. Pronomen de auguriis reliquisque divinationibus esset intelligendum. De hac ipsa re agit lib. II, cap. 4, et de Divinat, lib. I, cap. 14. At quum singularis sit illius MS lectio; nos illam recepimus emendationem, quæ Cl. Walkeri debetur ingenio. Dav. Heind. neque vero Dav. recepit Walkeri scriptionem exhibens, « præsertim quum plurimis de rebus isti divini mentiantur». Ceterum Davisii ordinem sequuti sunt Olivetus et Ern. Laudat Walkerus varia loca, quibus vox divinus hoc

« 前へ次へ »