ページの画像
PDF
ePub

Modo enim menti tribuit omnem divinitatem; modo mundum ipsum deum dicit esse; modo quemdam alium præficit mundo, eique eas partes tribuit, ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur; tum cæli ardorem deum dicit esse, non intelligens, cælum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum. Quomodo autem cæli divinus ille sensus în celeritate tanta conservari potest? Ubi deinde illi tot dii7, si numeramus etiam cælum deum? Quum autem sine corpore idem vult esse deum, omni illum sensu privat, etiam prudentia. Quo porro modo mundus moveri carens corpore9; aut quomodo semper se movens, esse quietus et beatus potest?

de diis fuisse sententiam paullo ante ostendit; quam ejus discipuli, Aristoteles et Ponticus Heraclides, suut sequati. Itaque videndum, num ita legi possit : « a magistro Platone non dissentiens ». P. MAN.- Insuper qui mentem żoμarov, mundum, cælumque, deos statuit, multum abest, ut ab uno Platone dissentiat; ab aliis enim innumeris abit diversus, sed cum eo diserte facit. Hæc a Sam. Petito non fuere perpensa, qui Miscell. lib. IV, c. 9, rescripsit una dissentiens. Scripturæ non dissent. firmandæ res ipsa sufficit; nec tamen desunt Veterum testimonia, quibus patet, Aristotelem in hisce libris Platonis opiniones retulisse. Vide J. A. Fabricium, virum doctissimum, Biblioth. Græcæ lib. III, cap. 8, pag. 202. Ad hosce libros respexit Sext. Empiricus, Pyrrh. Hypot. lib. III, cap. 24, pag. 155, ubi ait: Αριστοτέλης μὲν ἀσώματον εἶπεν τὸν θεὸν εἶναι, καὶ πέρας τοῦ οὐρανοῦ. Aristotelis sententias refert etiam Minucius Felix in Octavio, cap. 19. DAV.

6. Replicatione quadam. Græce ¿vé2, id est, ut in circulo corpora IV. Cic. pars tertia.

moveantur ad idem initium, unde cœperunt moveri, WYTT.

7. Ubi deinde illi tot dii. Hoc loco jam Ernestus hærebat, nesciens, quo hæc verba sint referenda. Heind. credit in præcedenti sermone aliquid hujusmodi excidisse : « modo deos eos, qui vulgo putantur»; præsertim quod Aristotelem Velleius dicat a Platone non dissensisse, Platonem autem ante retulerit eos quoque agnovisse deos, quos majorum institutis accepissent.

8. Omni illum sensu privat, etiam prudentia. Etenim ex Epicuro, quem sequitur Velleius, ratio et sensus nou nisi in corpore et in humano corpore habitare possunt.

9. Quo porro modo mundus moveri carens corpore. Ernest. ex conjectura dedit: quomodo mundum movere carens corpore potest (deus) ». Quod probat Wyttenbachius. Idem vult deleri se ante movens, ita ut intelligere sit : Quomodo deus, mundum semper movens, esse quietus et beatus potest? Epicurus enim beatitudinem in quiete ponebat. Ernesti conjecturam, quamVis Tullianæ sententiæ obscuritati

3

ΙΟ

34 Nec vero ejus condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior: in cujus libris, qui sunt de Natura deorum, nulla species divina describitur. Deos enim octo esse dicit: quinque eos, qui in stellis vagis nominantur 10; unum, qui ex omnibus sideribus, quæ infixa cælo sunt, ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus; septimum, solem adjungit; octavumque, lunam": qui quo sensu beati esse possint, intelligi non potest.

35

Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros: et tamen modo mundum, tum mentem divinam esse putat; errantibus etiam stellis divinitatem tribuit, sensuque deum privat, et ejus formam mutabilem esse vult 12; eodemque in libro rursus terram et cælum refert in deos.

12

Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est. Modo enim menti divinum tribuit principatum; modo cælo; tum autem signis, sideribusque cælestibus.

Nec audiendus ejus auditor Strato, is qui physicus appellatur: qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quæ causas gignendi, augendi, minuendi habeat; sed careat omni sensu 13 et figura.

medentem, probare non ausim. 10. Qui in stellis vagis nominantur. Nominantur exquisitius dicitur pro numerantur, Xenocratis sententiam sic effert Clemens Alexandrinus, Protrept. pag. 19: EevoxpάτNG... ÉTтà μèv Becùs τοὺς πλανήτας, ὄγδοον δὲ τὸν ΕΚ ΠΑΝΤΩΝ ΑΥΤΩΝ συνεστῶτα κόσμον αἰνίτε τεται. Leg. ἐκ πάντων ΤΩΝ ΑΠΛΑNON, eoque modo illi cum Cicerone conveniet. In enarranda tamen ejus opinione diversus abit Stobæus, Ecl. Phys. I, 3 (p. 62 ed. Heer.). Davis.

11. Octavumque, lunam. Sic Eliens. Med. Bonon. 1494, ac Ascens. et recle quidem; nam deus intelligitur.

Vulgo, octavamque. Cati videlicet librarii solocismum formidabant, nisi feminei generis adjectivum lunæ conjungerent. DAVIS. Heindorfii codd. ed. Th. et nostri G. et Fa. Davisio ad

stipulantur; cujus lectionem ego quoque prætulerim. MR.

12. Et ejus formam mutabilem esse vult. Dei formam mutabilem ait Heraclides, quippe nihil aliud esse intelligit nisi ipsins orbis formam, quæ quidem perpetuæ generationis corruptionisque vice immutatur.

13. Sensu. I. e. animo, intelligentia. Ut patet ex hoc Senecæ loco qui invenitur Civ. Dei lib. VI, cap. 10:

XIV. Zeno autem, ut jam ad vestros, Balbe, veniam, 36 naturalem legem, divinam esse censet', eamque vim obtinere recta imperantem, prohibentemque contraria. Quam legem quomodo efficiat animantem, intelligere non possumus. Deum autem animantem certe volumus esse. Atque hic idem alio loco æthera deum dicit, si intelligi potest 2 nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in precibus, neque in optatís, neque in votis. Aliis autem libris rationem quamdam, per omnem naturam rerum 3 pertinentem, ut divinam esse affectam putat 4. Idem astris hoc idem tribuit, tum annis, mensibus, annorumque mutationibus. Quum vero Hesiodi theogoniam interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones 5 deorum. Neque enim Jovem, neque Junonem, neque Vestam, neque quemquam, qui ita appelletur, in deorum habet numero; sed rebus inanimis atque mutis, per quamdam significationem, hæc docet tributa nomina. Cujus discipuli Aristonis non minus magno in er- 37

Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore, alter sine animo?»

XIV. 1. Naturalem legem, divinam esse censet. Heind. ex cod. Glog. deum esse censet, quod videtur interpretis hand inepti, neque vero Ciceronis; est quasi id, quod Fichtius dixit, die moralische Weltordnung. MR.

2. Ethera deum dicit, si intelligi potest. Vulgo dicit esse: sed nos eam caudam fide MSS Eliens. Reg. Med. Lincoln. et Victor. resecuimus. Dav.

Ita dedit et Heind. et abest illud esse a codd. Glog. Red. et ed. Marsi, nostris A. B. C. D. E. Fa. G. M. MR. 3. Per omnem naturam rerum.Vulg. - per omnium naturam rerum ». Alii vocem ultimam prorsus omittunt. Dav.

[blocks in formation]

38

rore sententia est: qui neque formam dei intelligi posse censeat, neque in diis sensum esse dicat, dubitetque omnino, deus animans, necne sit.

Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo, quem proxime nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse; tum totius naturæ menti atque animo tribuit hoc nomen; tum ultimum, et altissimum, atque undique circumfusum, et extremum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui æther nominetur, certissimum deum judicat: idemque, quasi delirans, in iis libris, quos scripsit contra voluptatem 7, tum fingit formam quamdam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita fit, ut deus ille, quem mente noscimus, atque in animi notione, tamquam in vestigio, volumus reponere, nusquam prorsus appareat. XV. At Persæus ', ejusdem Zenonis auditor, eos

[blocks in formation]

o. . N. O. B. C. et edit. Basil. MR.

8. Tamquam in vestigio. Hoc est, in ambiente circulo, ait Aldus Nepos. Absurde prorsus ; neque enim illa est vestigii significatio, nec Epicurei mentem esse circulum statuerunt. Velleins adludere videtur ad impressionem, qua deorum cognitionem in animis nostris insculpi censet. Ita certe locum explicat vir acutissimus Tan. Faber, lib. I, ep. 34. Dav. - Deum cognoscimus per votav, ceu notionem innatam, ex ejusque notioue, tamquam per vestigia, reliquam ejus cognitionem indagamus. WYTT.

XV. 1. Persæus. Sic scribendum, non Perseus, ut vulg. nam Græcis est IIepazios, quod eruditi dudum observaruut. Vide modo Dion. Chrysostomum, Orat. lib. LIII, pag. 555. Dav. Ex nostris recte Persæus exhibent codd. D. E. Fa. MR.

--

dicit esse habitos deos, a quibus magna utilitas ad vitæ cultum esset inventa; ipsasque res utiles, et salutares, deorum esse vocabulis nuncupatas: ut ne hoc quidem diceret, illa inventa esse deorum, sed ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut res sordidas atque deformes deorum honore afficere, aut homines jam morte deletos, reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu?

Jam vero Chrysippus, qui stoicorum somniorum 39 vaferrimus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne conjectura quidem informare possimus, quum mens nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere. Ait enim, vim divinam in ratione esse positam et universæ naturæ animo atque mente; ipsumque mundum, deum dicit esse, et ejus animi fusionem universam 2; tum ejus ipsius principatum3, qui in mente et ratione versetur, communemque rerum naturam universam atque omnia continentem 4; tum

2. Fusionem universam. Ad argumentum conf. lib. II, cap. 6; lib. II, cap. 26 seq. et Stobai Eclogg. Phys. lib. I, p. 18o, Heer. Χρύσιππος (ἀπεφαίνετο ) δύναμιν πνευματικὴν τὴν οὐ σίαν τῆς εἱμαρμένης, τάξει τοῦ παντὸς διοικητικὴν, κ. τ. λ. CR.

3. Ejus ipsius principatum. Græce dicitur a Stoicis τὸ ἡγεμονικόν, quæ est principalis pars animi. WYTT.

4. Universa atque omnia continentem. Eliens. Reg. Ascens. et Victor. dant universam, ac ita legendum cen. set doctissimus Boherius. Ad me quod attinet, rescripserim, « communemque rerum naturam, immensam atque omnia continentem ». Immensum et universum passim confundi sciunt omnes, qui MSS trivere. Fortasse tamen de

fendi possit lectio recepta ; quum omnem universamque naturam dixerit Augustinus, C. D. lib. VII, cap. 23. DAV. - Era. e cod. Guelf. et Heind. ex suis recepit universam, quod jam Marsus, Ascens. et Victor. ediderant et est in nostris A. C. D. E. Fa. G. Oxf. u. 4. Sed explicari potest universa atque omnia ita, ut sit fere id, quod alibi omnia ac singula. Vid. Schelleri Obss. ad prisc. Scriptt. p. 208. Heind. conjicit « communemque rerum naturam universitatemque omnia continentem ». Quod probat censor, quem supra laudavimus, Jen. Neque Ernesto neque Heind. placet Davisii immensam. MR. Censor Hal. quem laudavimus universa, omnia, ut est apud Plaut. Trin. I, 2, 134.

« 前へ次へ »