ページの画像
PDF
[ocr errors]

PARS TERT [A

SIVE

OPERA PHILOSOPHICA

AD OPTIMOS CODICES
ET EDITIONEM J. VICT. LECLERC

ra - c ■ n s m tA
CUM SELECTIS VETERUM AC RECENTIORUM NOTIS

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors][graphic]
[merged small][ocr errors]

V, 1 p • miror doctissimum Creuzerum, quum tres Ciceronis libros de Natura Deorum ederet, tantaque adnotationum copia exornaret, ne verbo quidem attigisse quemdam quartum librum , qui Ciceronis sub nomine editus, non parum viros literatos commovit. Primum typis mandatus est anno 181 1 Bononiae, et iterum Oxonii anno 1813, sub hoê titulo : « M. T. Ciceronis de Natura Deorum liber quartus; e pervetusto codice MS membranaceo nunc primum edidit P. Seraphinus, ord. fr. min. » Hic P. Seraphinus, quem credunt Frid. Bucholzum, praefatus est quaedam non parum inepta et latinitatis minime Ciceronianae. De pervetusto suo codice narrat fabulas non valde verisimiles; novimus ista, de repertis pervetustis codicibus, commenta. Sed magni fuisset momenti, quod P. Seraphinus omisit, argumentum diluere, quod necessario oritur ex locQ lib. I de Divin. ubi Cicero fratrem inducit declarantem, inutile esse tribus libris de Nat. Deor. alium librum adjicere, quoniam Balbus in secundo libro religionem satis bene tuitus est. IIoc, ut aiebam, omisit P. Seraphinus, vel potius, qui sub ejus titulo latet, auctor. Is non aliud habuit ante oculos, quam catholicam fidem in ridiculum vertere. Postquam enim quaedam fatus est de suo codice, ita pergit: « Intercurrunt quidem, quod me ab edendo poterat retinere, in hoc scripto quaedam erronea, sed quae condonanda sunt ethnico, quamquam essent anathematizanda, si dicta essent ab homine Christiano. Verum ideo librum alias utilem IV. Cic. pars tertia. cr

non edere nolui, neque displicentia omittere, aut corrigere et purgare, quia non didici, quomodo homo gentilis castrandus est, quoniam non sum Jesuita. Plurima vero sana insunt in hoc libello, et utilia, et antiquitatem fidei catholicae demonstrantia, etc. »

Fingit editor noster fallacius, quamquam nonJesuita, Ciceronem, postquam Velleium , Balbum, Cottamque disputantes audiit, et ipsum disputare. Ait veram religionem ab omnibus philosophiae sectis adulteratam fuisse;a religione philosophiam secernendam esse; priorem niti omnium populorum fide, de dei exsistentia; fides quae, quum sit universa, dicitur xz%\x%. Admittit deinde caerimonias quasdam, ut aiunt cultum exteriorem, sed sine pompa, et qui oculos non perstringat; revelationem scriptam ; sacerdotes, Concilia, summum religionis praesidem , romanum pontificem, quem Romuli successorem appellat, erroris expertem; salva tamen unicuique sacros codices interpretandi libertate. Interdum Tullius locos adhibet e Petronio, Horatio, quos, antequam scripserint, legisse supponitur. Passim invenies glossemata , barbarismos ; videlicet rigorose, cap. 62 ; versus quorum numerus falsa syllabae quantitate turbatur, cap. 31 ; magnam copiam verborum quae nec temporibus Ciceronis, nec solitæ ejus elegantiae congruunt : « exsistentia », cap. 2 ; « religiositas, vel dispositio animorum ad religionem », cap. 3; « rationabilitas », cap. 5; « imaginatio », cap. 8; « essentialis », cap. 12. Uno verbo, si, ut editor Britannicus ait, auctor lectorf fucum facere in animo habuit, per litterary forgery minime in consilio profecit : mentiri si voluit, non potuit.

- -

« 前へ次へ »