ページの画像
PDF
ePub

non exclusisse juventutem a consiliis de Republica. Item de nocte etiam consilia agitari: quæ ob id cvopóvn dicitur Euripidi in Iphigenia. Taub.

227 Consilium summis regni de rebus habebant] Summis, utrum maximis; an quod putabant eas in extremo sitas? et est Lucilii versus, uno tantum sermone mutato. Nam ille ait, 'Consilium summis hominum de rebus habebant.' Servius.

Consilium summis, &c.] In codicibus aliquot manu scriptis, concilium legas: nempe quia et conscilium in veteribus exemplaribus reperitur; quod illi nomen ab esse conscium deducebant. Nam consilium a consulo est, et diversum quid significat. Sed enim in altero illo significato scita plebis, et scire plebem apud veteres invenio; non conscilium, aut quid hujusmodi. Ea vero potissimum de caussa convenerant, ut, quid unicuique e repub. videretur in medium consulerent. Pierius.

228 Quisve Æneæ jam nuntius esset] Jam, aut cito, ut festinandum sit, et jam nuntiandum Æneæ, nec differendum: aut cum nullum invenirent, ad desperationem quasi nemo esset jam qui posset audere. Servius.

Quisve Æneæ jam nuntius esset] In antiquis aliquot exemplaribus isset legitur. Nam hoc etiam quærere poterant, Nuntiassetne adhuc quispiam Eneæ quid rerum gereretur. Sed quia dixerat Nisus, populum et patres exposcere mitti viros, qui certa reportarent, magis placet esset vulgata lectio. Pierius.

229 Adnixi hastis] Mira facies consilii; in dubiis non sedent, sed stant. Ostendit ergo jam eos diuturna statione fatigatos. Quod autem stant, et Romani moris est, et bellica necessitatis. Hunc autem standi habitum et Sallustius commemorat, ut, 'Fessi arma sua quisque stantes incumbere.' Servius.

Stant longis adnixi hastis] Habitus

vere militaris. Ab Homero inferuntur Diomedes bellator, et Ulysses, čyxei épeidoμévw : hasta innixi. Itaque de Diomede ait, μeventóλeμos, id est, bellator, indicans hunc esse habitum bellatoris, et II. III. 'Aσπíσɩ KEKλiμévol, παρὰ δ ̓ ἔγχεα μακρὰ πέπηγε: Scutis inclinati, juxta autem longa hasta erant infixa. Et de Achille II. XXII. meditante mortem Hectoris, Στῆ δ ̓ ἄρ ἐπὶ μελίης χαλκογλώχινος ἐρεισθείς: Stetit vero fraxinea hastæ innixus, cui cuspis ærea. Et Hector ipse II. VIII. inducitur hasta peloάuevos. Auctor Theb. 'Reclinis hasta:' et Statius Theb. II. 'Adnixi jaculis, et humi posita arma tenentes, Exspectant hostem.' Claud. Bell. Gild. in re etiam belli,

[ocr errors]

stat circumfusa juventus Nixa hastis:' et 1. de Bell. Get. Geta quispiam militaris et grandævus inducitur, 'capuloque acclinis eburno.' Virtus apud Prudent. Psych. 'defixa cuspide sistit.' Cerda.

230 Castrorum et campi medio] In medio campi est statio, qui campus castrorum medius fuit: quia in mediis castris principes sunt semper ; et bene campi medio, quam campo medio: tunc enim campo medio, cum aliquot campi sunt, et unus est medius campus: Campi autem medio, in media parte unius campi. Servius.

Castrorum et campi in medio] In codicibus antiquis, in præpositio non habetur. Sunt vero codices, qui legant castrorum et medio campi,' Pierius.

6

231 Alacres] Concitati. Teren. tius, 'Quid tu es tristis, quidve es alacris?' Servius.

Alacres] Hæc vox notat homines πрobúμovs ad bellum, id est, 'promptos; et fervidos, et vere ardentes.' Vim vocum sæpissime oppositiones explicant. Sidon. Epist. 1. 4. ita opponit: 'Vegetis et alacribus exemplum; desidibus et pigris incita. mentum:' et epist. 6. ejusdem lib. 'Cum sis alacer domi in aggredienda

[ocr errors]

peregrinatione, trepidum te iners desperatio facit.' In quibus vides alacres opponi pigris, trepidis, inertibus. Ego dubitabam, an in Sidon. legendum esset, tepidum te iners desperatio facit.' Nam Symm. 1. 32. alacrem explicat per ignem, ut ita videatur alacritati opponi, quod non est igneum, utique tepidum. Verba Symmachi: Ego te vegetum, et alacrem commonebo? eadem opera auras ut vigeant, et ignes ut caleant, admonebo.' Cerda.

Admittier orant] Hoc verbo ostendit olim et apud reges admissionum fuisse officium. Servius.

232 Rem magnam, pretiumque moræ fore] Dicebant se adferre rem magnam, cujus mora pretium posset adferre, id est, pœnam. Terentius, 'Ego pretium ob stultitiam fero,' ut sit sensus, si tardius mittamur ad Æneam, luemus hostibus pœnas. Alii sic intelligunt, Scimus quidem adventum nostrum moram vestris adferre consiliis: verum hujus moræ erit pretium, id est, remuneratio. Namque hoc offerebant quod illi cogitabant, ut diximus supra, ‘quisve Eneæ jam nuntius esset?' Alii deesse putant adfirmantes, ut sit sensus, Adfirmantes rem magnam futuram, et multum illos consecuturos, si audiendi se moram pertulissent. Alii, qui pretium pro pœna dicunt positum, ita tradunt, Eos anxios tandiu super rebus dubiis futuros, quandiu se non admiserint ad loquendum. Servius.

Pretiumque moræ fore] Vide, ut explicui. Alii non ad gustum : ad meum, et Virgilii, Sophocles Elect. Toû Xpóvov xépdos: lucrum in tempore, id est, pretium est temporis. Scio in Soph. per negationem rem dici. Ad rem nihil. Statius quoque ad eundem gustum 1. VII. Præcipitant, redimuntque moras.' Et de Jugurtha Sallust. belli moram redimebat.' Et Ovid. in Epist. grandi moræ pretium,' id est, mora quælibet magno

[ocr errors]

6

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

235 Neve hæc nostris spectentur ab annis] Bene excusat: quia scit de ætate puerorum posse dubitare, dicens non ex suggerentum persona, in qua est major auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda. Spectentur autem æstimentur. Servius.

236 Rutuli somno vinoque sepulti] Occasio prius narratur, quam consilium, ut necessario ad id quod nuntiat, veniat. Idem.

Vinoque sepulti] Uti diximus alio itidem loco, in Oblongo, et aliquot aliis codd. soluti legitur. Pierius.

237 Procubuere] Superius quidem verbum hoc habetur: sed hic veteres omnes codices, quotquot inspicere licuit, excepto Mediceo, conticuere legunt; quod magis indicat eos somno laxatos, in quo nihil magis quam silentium expetitur. Idem.

Locum insidiis conspeximus ipsi] Ordo est, locum conspeximus, qui insidiis patet: ipsi autem ad fidem pertinet; qui enim rem tantam nuntiat, debet firma auctoritate contendere; et communicat conscio quod solus conspexit. Servius.

238 Qui patet in bivio] Necessaria signa addidit. Idem.

Porta, quæ proxima ponto] Apparet,

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

6 mu

Quæ proxima ponto] In antiquis aliquot codicibus, quæ proxuma ponto est,' una plus dictione legitur. Pier. 239 Interrupti ignes] Signum est sopitorum ignium, quotiens major fumus erigitur. Servius.

240 Fortuna] Occasione. Ad inquirendum Æneam. Alii hunc ordinem volunt, si fortuna permittitis uti, Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta, Affore cernetis: nec nos via fallit eunteis Quæsitum Æneam, et moenia Pallantea.' Idem.

241 Quæsitum] Ut quæramus. Id. Quæsitum Enean ad mania Pallantea] In antiquis Ænean et mania; кαÐ1 ὕστερον πρότερον. Pierius.

242 Cum spoliis] Hinc est, quod supra Euryalo dixit, me referat tibi magnus ovantem Juppiter:' respiciens ad id, quod posset fortiter faServius.

cere.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

qui primus ab oris,' pro inprimis: ubi Terentius Scaurus in commentariis in artem poëticam 1. x. Non qui ante omnes,' inquit, sed ante quem nemo est.' Et addit, Quo genere plures primi accipi possunt.' Pierius.

Primam urbem] Recte Servius 'primam partem urbis' exponit. Similiter Terent. Prol. Adelph. vs. 9. 'prima fabula,' et Heautont. v. 1. 29. ' ultimis ædibus.' Plaut. Curc. Iv. 1. 14. in foro infimo:' et Cistell. Act. v. in fine: postrema comœdia.' Phædrus II. 4. Aquila sublimi quercu nidum fecerat, Feles cavernam nacta in media pepererat : Sus nemoris cultrix ad imam posuerat,' &c. Emm.

[ocr errors]

245 Totum amnem] Hoc est, regionem amnis. Servius.

246 Annis gravis, atque animi maturus Aletes] Sallustius de Philippo, 'Qui ætate et consilio cæteros anteibat.' Idem.

Hic annis gravis, &c.] Ita apud Apul. Met. 1. II. Hujus adhærebat lateri senex jam gravis annis.' Ad quem locum consule Pricæum. Ut vero hic animi maturus;' sic supra En. v. 73. ævi maturus Acestes.' Ubi vide quæ diximus, et Turneb. XIX. 29. Emmeness.

6

Atque animi maturus Aletes] In Romano codice, animis legitur: quod non ita placet. Pierius.

247 Di patrii] Maturi hominis matura oratio. Recte autem incipit a Diis quorum favore Respub. tales viros recipiunt. Lachrymæ autem gratulationis fuerant, quod extitissent tales. Item doloris quod recordaretur tot fortium virorum jam amissorum, quia dixerat, 'Non tamen omnino Teucros delere paratis.' Don.

Di patrii] Quia Patrii, ideo Troja. Sic etiam et Deos Patrios, et patriam terram conjunxit Sophoc. in Elect. Αλλ ̓ ὦ πατρῷα γῆ, θεοί τ ̓ ἐγ xpio. Et iterum in Antig. ŵ yî, θήβης ἄστυ πατρῴον, καὶ θεοὶ πατρο

[blocks in formation]

248 Non tamen omnino Teucros delere paratis] Ac si diceret, Licet irascamini ad tempus, hinc tamen apparet non velle vos penitus delere Trojanos, quod tales animos nostris juvenibus datis. Servius.

Cum tales animos juvenum, tam certa tulistis P.] In antiquis fere omnibus exemplaribus, talis animos juvenum et tam certa tulistis legitur: quod magis placet. Pierius.

Certa] Hoc loco firma vel fortia. Servius.

250 Humeros dextrasque tenebat] Hoc ad affectum retulit: nec enim simul fieri potest. Intelligimus autem quod et singulos et membratim amplectebatur. Idem.

251 Vultum lacrimis, atque ora rigabat] Poëtice junxit: et modo unum significant; est autem iteratio. Interdum recipiunt discretionem. Nam est naturaliter facies, quam habemus; vultus vero, quem pro nutu animi ad tempus formamus. Idem.

Et voltum lacrimis atque ora rigabat] Gratulationis fuerunt lachrymæ et doloris. Gratulationis, quod extitissent tales voluntarii. Doloris vero, quia dixit, Non tamen omnino Teucros delere paratis.' Recordatus est enim, quam perdidissent magnanimos heroas Trojani. Donatus.

[ocr errors]

252 Pro laudibus] Id est, virtutibus ab eo, quod præcedit, id, quod sequitur, ut Æn. v. ' Primam merui qui laude coronam.' Servius.

Pro talibus ausis] In codicibus aliquot antiquis pro laudibus istis legitur: et id Servius agnoscit. In eo porro veteri codice, qui apud me est, ita etiam legebatur; sed utraque dictio abrasa est, et talibus ausis' adscriptum. Est vero hoc idem alibi, ubi Æneas Lausi pietatem admiratur, qui sese morti objecerat pro salute patris, Quid tibi nunc miserande

puer pro laudibus istis, Quid pius Æneas tanta dabit indole dignum?' Pierius.

254 Di moresque dabunt vestri] Ciceronis est; tractum de Philosophis, qui dicunt sufficere ad gloriam, benefacti conscientiam. Scit enim Poëta nihil esse majus, quam quod vel a Diis meruerimus, vel rectis moribus fecerimus. Servius.

Di] Qui bonis favent. Donatus.

Moresque vestri] Recte vivendo. Id. 255 Actutum] Confestim, sine dilatione et est adverbium temporis. Servius.

Actutum] Vox hæc Comicis, Plauto præcipue, familiarissima. Verum unde significet statim, docet Priscianus l. xv. p. 1013. Actutum derivatum est ab actu, id est, celeritate.' Virg. Æn. IX. 'tam cætera reddet Actutum pius Æneas, atque integer ævi Ascanius.' Formatur autem actutum ab actum, sicut a cinctus cinctutus, quod occurrit apud Horat. de Art. Poët. vs. 50. Emmeness.

Eneas] Et, ut diuturnior res sit, Ascanius. Donatus.

Integer avi] Integri ævi, id est, Adolescens cui ætas integra superest. Unde Ennius 'Deos ævi integros' dicit, quibus multum ævi superest. Et bono omine ad pericula pergentibus, etiam per Ascanium præmium pollicetur. Longiorem enim eis vitam promittit, si ea exspectent quæ Ascanius dare majora possit. Serv.

Integer avi] 'Evhxikos: quod superius Bucol. ambitu verborum, ‘firmata virum te fecerit ætas.' Germ.

[blocks in formation]

hujus vigilantiam. Hanc Serv. aperit, cum ait: 'Ennius Deos ævi integros dicit, quibus multum ævi superest.' Nam ævum de Diis dici, ut qui diu vivant, certum. Serv. quidem Æn. vi. Longævo, id est, Deo. Evum enim proprie æternitatis est, quæ non nisi in Deos venit;' profertque Ennium, qui ait, Romulus in cœlo cum Diis genitalibus ævum Degit.' Et quidem Symmach. Epist. IX. 79. æternitatem indicat, cum ait: Ævum maneat hic dies, qui te nobis filia dedit.' Plin. Epist. iv. 24. opponit tempus, et ævum, cum ait: si computes annos, exiguum tempus, si vices rerum, ævum putes.' Cerda. 256 Meriti] Præstiti: ut, Merui quoque.' Item Quique sui memores aliquos fecere merendo.' Serv.

6

[ocr errors]
[blocks in formation]

Cui sola salus genitore reducto] Conformia huic multa, quæ sunt apud Soph. in Elect. ubi Electra ipsa spes omnes, salutem, gloriam, sita omnia putat in Orestis fratris adventu. Cer.

258 Excipit Ascanius] Id est, subsequitur: et a l'oëta dictum est. Vos autem Nise, figurate, ut, Vos o Calliope. Sola salus vero, cui una est salus, genitore reducto. Servius.

Excipit Ascanius] Subsequitur. Gr. ὑποδέχεται, ὑπολαμβάνει. #n. νι. 723. 'Suscipit Anchises.' Taubmann.

Per magnos, Nise, Penatis] Hoc est, quod ait 'Penatibus et magnis Diis,' id est, quos Æneas secum advexerat. Nam ideo ait Assaracique larem,' id est, familiæ nostra vel generi proprium, vel quos nos Trojani præcipue colimus, de quibus ait En. III. 'Phrygiique Penates, Quos mecum a Troja mediis ex ignibus urbis Ex

tuleram.' Qui tamen Dii, qui sint, a diversis varie traduntur, sicut supra dictum est. Servius.

Magnos Penatis] Qui universim multa velit de Penatibus, adeat diligentem operam Delrii in Novis Comment. Sen. in Thyest. vs. 264. ab pag. 373. et deinde per plures, ubi diligenter de distinctione Larium et Penatium. Vide etiam Arnob. 1. III. ubi recenset varias Gentilium opiniones de Penatibus. Cerda.

[ocr errors]

259 Assaracique Larem] Ambitiose ad laudem sui, ostentans scilicet divinitatem unius e majoribus suis, ideo cum Vesta, et Penatibus jungit. Pari ambitione Germanicus apud Tacit. Ann. I. in oratione ad milites: Tua Dive Auguste cœlo recepta mens, tua pater Druse imago,' &c. Plin. Paneg. sæpissime commeminit divinitatis Nervæ ad jactantiam Trajani : quippe is adoptione filius Nervæ fuit. Ait vero signate Larem, alludens ad opinionem Gentilium, qui putabant animas Heroum, cum relatæ essent, ex superstitione eorum, in superos, verti in Lares et Genios. Ovid. Fast. v. ait animam Augusti versam in Larem: Bina gemellorum quærebam signa Deorum, Viribus annosæ facta caduca moræ; Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos, Urbs habet, et vici numina trina colunt.' Idem.

Cana Vesta] Venerabilis, antiquissimæ. Ipsa enim antiquissima Dea est Terra. Servius.

Cana Vesta] Dicit canam, antiquam et perpetuam. Obtestari autem est, ob aliquam causam Deos testes adhibere. Donatus.

Cana vesta] Supra, 'cana fides et Vesta.' Germanus.

Vesta] Jurat per numen, cujus tanta apud veteres, fuit religio, ut avéσrios pro impio etiam, et injusto accipiatur, quasi injustus vere esset, qui Deam hanc non coleret. Vocat Canam, quia Terra antiquissima fuit

« 前へ次へ »