ページの画像
PDF
ePub

obsedit: qua eversa, Helenam rapuit: unde postea recipi meruit a marito. Servius.

93 Tela dedi] Aut bello, aut amore Alexandri. Idem.

Forique] In antiquis fere omnibus forive legitur, non inepte. Pierius. Cupidine] Eo scilicet, quo in amore Paridis Helena compulsa est. Serv.

94 Tunc decuit] Similis locus IV. "Tunc decuit cum sceptra dabas:' et Plaut. in Trinum. 'Sero, atque stulte prius quod cautum oportuit,' &c. In clade Solymorum paria multa, ubi ab obstinatis Titi mandata non audiuntur invitantis ad pacem, ac propterea rebus jam perditis, qui confugiunt ad misericordiam, occiduntur. Cerda.

Decuit metuisse] Optima est elocutio; nam utrumque præteriti est temporis. Si enim dixeris, 'Decet metuisse,' incongruum est, quia Decet præsentis est, Metuisse præteriti. Servius.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

101 Infit] Nam cum sibi potestas decernendi sit, aperte loquitur. Don. Eo dicente, &c.] Ait Macrob. Saturn. VI. 2. propositos Virgilio ad imitandum hos Ennii versus, Mundus cœli vastus constitit silentio, Et Neptunus sævis undis asperis pausam dedit. Sol equis iter repressit ungulis volantibus, Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.' Vide etiam, qua majestate dicentem Jovem inducat Statius Thebaide prima: 'mista convexa Deorum Majestate tremunt, radiant majore sereno Culmina, et arcano florentes lumine postes. Postquam jussa quies, siluitque exterritus orbis, Incipit ex alto. Non dubium, quin Ennius et alii aspiraverint ad Euripidem in Bacchis, ubi loquente Baccho ft silentium : Σίγησε δ ̓ αἰθὴρ, σίγᾳ δ' εὔλειμος νάπη Φύλλ ̓ εἶχε θηρῶν δ ̓ οὐκ ἂν ἤκουσας βοήν. Τu adi Claudianum Rapt. 1. ubi mira silentia ad dicentem Plutonem. Ov. Metam. vIII. de Neptuno, movit caput æquoreus Rex, Concussitque suis omnes assensibus undas.' Cerda.

6

Eo dicente] Carpit Macrob. v. 13. Poëtam, quod Jovem nunc demum tanta cum majestate describat, cum tamen in I. et IV. et IX. volumine induxerit sine tumultu et absque mundi obsequio loquentem. Sed Scal. v. 3. itemque J. Jov. Pontanus in Anton. p. 151. summo cum judicio factum esse docent. Taubmann.

102 Tremefacta'solo tellus] Loquente Jove stupor elementorum omnium ostenditur per naturæ mutationem.

Nam et quicquid in æterno motu est, quievit; et contra, terra mota, est, quæ semper immobilis. Unde Horatius, Et bruta tellus.' Servius.

[ocr errors]

103 Tum Zephyri posuere] In antiquis aliquot,' Et Zephyri.' Pierius. Zephyri posuere] Salustius, 'Jam repente visus sævire Tagus.' Servius. Premit placida] Id est, premendo reddit placida. Idem.

104 Accipite ergo animis] Totus hic locus de primo Lucillii translatus est libro, ubi inducuntur Dii habere concilium; et agere primo de interitu Lupi cujusdam ducis in republica : postea sententias dicere. Sed hoc, quia indignum erat heroico carmine, mutavit; et induxit primo loquentem Jovem de interruptis fœderibus, cujus orationem interrupit Venus: post secuta Junonis verba sunt, quibus redarguit Venerem. Unde nunc Jupiter illud, quod omiserat, reddit, dicens, Ergo, quoniam pacem esse non vultis, ea, quæ sum dicturus, accipite. Et hoc significat versus, qui subsequitur. Idem.

Accipite] Non potuit sedare partes; sed sic dimisit, ut nullam præferret,

ne aut filiam aut uxorem læderet : seque æquum omnibus pollicitus est. Donatus.

Accipite] Antiqui aliquot codices adcipite scribunt, incolumi præpositione. Sed enim antiquissimum est Siaccipere cc geminato scribere. quidem Velius Longus ait Lucillium instituisse, accipere et accurrere geminato cc notare. Pierius.

105 Quandoquidem] Bene dicendæ sententiæ ordinem servat: nam sicut et in Sallustio, et in Philippicis legimus, antequam dicatur sententia, ejus præmittitur ratio: quod hodieque in usu est. Servius.

106 Haud licitum est] Et licuit dicimus, et licitum est: sicut et placuit, et placitum est. Terentius, Ubi sunt cognitæ, placitæ sunt.' Idem.

[ocr errors][merged small]

Specialiter Jupiter pro Trojanis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Junone loqui: et re vera verba pro Junone sunt, sed altius intuens deprehendit Trojanorum favorem. Nam dicendo Nulli favebo,' et in statu fore res in quo sunt hodie, Trojanis se favere significat, quorum ducis adventu statim victoria consequeretur. Et vult nihil valere ea, quæ aut Ve nus conquesta fuerat de absentia Æneæ, aut Juno de Turni parentibus dixerat, in ejus scilicet commendationem. Servius.

Quæ cuique est Fortuna] Non placet quæcunque, ut in vetustis aliquot codicibus habetur. Pierius.

Secat] Sequitur, tenet, habet: ut, 'Ille viam secat ad naves.' Unde et sectus dicimus, habitus animorum et instituta Philosophorum circa disciplinam. Servius.

Secat spem] Ut Æn. vi. et XII. 'viam secat:' Scal. IV. 16. Ita et J. Palmerius Spicileg. fol. 63. Præter Servium et Eryth. docet, Virgilium secare pro sequi dixisse: unde sint apud Agell. Sectores, qui empta sua persequuntur: et Sectio, ea ipsa persecutio: ut apud Cæsar. de B. Gall. 'Sectionem ejus universam Cæsar vendidit:' unde et Seculum et Secundus; et Secta, ille nimirum habitus animorum et institutum circa disciplinam, At Turneb. XXIX. 24. ad illud Horat. Sat. 1. 10. magnas plerumque secat res;' interdum Secare, ait esse transigere, definire, absolvere: ut hic 'Secare spem' sit, quasi desecare et proinde sumere: cum, quicquid desecat, id sibi sumat. Gr. åñoτÉμVEσÐαι dicunt. Taubmann.

[ocr errors]

108 Tros Rutulusve] In aliquot antiquis codicibus Rutulusne legitur. P. Fuat] Id est, fuerit: futuri temporis est. verbum defectivum, Serv. Fuat] Antiquum pro fuerit. Terent. Hecyr. Fors fuat pol.' Propert. Eleg. 11. 33. Cum Tyberi Nilo gratia nulla fuat.' Ita legit Josephus Scal.

[ocr errors]
[ocr errors]

non fuit, ut in vulgatis. Quam etiam lectionem in Tibullo agnoscit, Ferreus ille fuat, qui, te cum possit habere, Maluerit prædas stultus et arma sequi.' Sed hæc vocula affatim est in veteribus. Ennius in Hectoris Lytris: At ego omnipotens te exposco, ut hoc consilium Achivis auxilii fuat.' Pacuvius in Dulorest. 'Responsa explanas, mandat ne mater fuat.' Attius in Bruto, ‘Qui recte consulat, Consul fuat:' et in Diomede, Argos me referam, nam hic fuam nobilis: id est, ero aut fuero. Usus eadem vocula Lucret. 1. IV. Quodque aliis cibus est, aliis fuat acre venenum:' et l. v. 'Quanta hæc cunque fuat, tanta hinc videatur in alto.' Cerda.

[ocr errors]
[ocr errors]

Tros Rutulusve fuat] Ab antiquo fuo, idem quod sum. Plaut. Amphitr. III. 4. 2. Nec quisquam tam audax fuat homo, qui obviam obsistat mihi.' et Mercat. v. 2. 3. 'Ecquis nam Deus est, qui mea nunc lætus lætitia fuat.' Facit in præterito fuvi: ut idem in Prol. Poen. vs. 110. Quo genere gnata, qui parentes fuverint.' Emmeness.

109 Seu fatis Italum castra obsidione tenentur] Sive malo fato Italorum obsidentur castra Trojæ, sive Trojani malo errore, et monitis adversis ad Italiam venerunt: neminem absolvo. Unde propter Amphibologiam sic distingue, Italum: et infer, 'castra obsidione tenentur,' scilicet Trojanorum. Ipsi enim obsidentur, non Itali. Servius.

Sua cuique exorsa laborem, &c.] Ut quisque sementem fecerit, ita metet. Quod quisque intriverit, hoc erit illi exedundum, Pontanus.

113 Fata viam invenient] Scit enim hoc esse fatale, ut Æneas imperet in Italia. Et videtur hic ostendisse, aliud esse fata, alind Jovem. Serv.

Fata viam invenient] Huic sententiæ affinis Livius 1. II. 'Nihil aliud opus esse, quam indici, ostendique bellum: cetera sua sponte fata, et Deos gesturos.' Germanus huc confert illud Eurip. in Medea: Tŵv ď àdoкhтwv tópov evpev leds: Deus viam invenit earum rerum quæ sunt inopinatæ. Huc etiam possunt spectare quæ Erasmus conjungit Chil. 2. Cent. 3. cap. 41. Cerda.

Invenient] In Mediceo codice, inveniant scriptum est imperative, ut sit sententiæ perlatæ pronuntiatio: non tamen expungendum est invenient, quum id quoque suam habeat orationis majestatem. Pierius.

Stygii per flumina fratris] Hypallage est, Per Stygia flumina fratris. Et bene etiam jurejurando statuta confirmat: ut rem immobilem necessitate constituat. Servius.

Stygii per flumina fratris] V. N. Æn. Ix. 104. Taubmann.

115 Totum nutu tremefecit Olympum] Hoc Homeri est, péyav éxéλičev λvunov. Servius.

Et totum nutu tremefecit Olympum] Dio Chrys. Orat. 12. ait loquens de Jove γῆν σειομένην, καὶ κινούμενον Ὄλυμπον ὑπὸ νεύματι βραχεῖ τῶν ὀφρύων :

111 Nec Rutulos] Hoc et de Tro- Catullus ab Homero sumpsit concutio. janis dictum accipe. Idem.

[merged small][ocr errors]

Eodem verbo Claud. Rapt. III. ubi de Jove, Dixit, et horrendo concussit sidera motu.' Seneca in Agamemn. in Choro act. 2. Cujus nutu simul extremi Tremuere poli:' et Stat. Theb. III. 'terras cœlumque, fretumque Attremere oranti.' Calaber. 1. XII. majestatem Jovis egregie repræsentat, quam rem hic Maro intendit: Ικετο δ ̓ Οὐλύμποιο ρόον μέγα,

συν δ' ἐτίναξεν Αἰθέρα πᾶσαν ὑπερχολιού μενος ἄλλοτε δ ̓ ἄλλαι Βρονταὶ ὁμῶς στεροπῇσι μέγ' ἐκτύπεον· ἐν δὲ κεραυνοὶ Ταρφέες ἐξεχέοντο ποτὶ χθόνα, κέατο δ' ἀὴρ Ασπετος· ἀθανάτῃσι δ ̓ ὑπὸ φρένας ἔμπεσε δεῖμα. Πάντων δ ̓ ἔτρεμε γυῖα καὶ ἀθανάτων περ ἐόντων. Cerda.

116 Hic finis] Et masculini et fæminini generis hæc vox est. In fæminino usurpata jam supra Æn. 11. 554. ad quem locum consule Servium. Plura exempla vide apud Nonium. Emmeness.

117 Calicolæ medium] Poëtice mores hominum ad Deos refert, ut magistratum deducunt. Servius.

Ad limina ducunt] Celebrat Rom. consuetudinem deducendi Consulem e curia domum. Taubmann.

118 Interea] Redit ad narrationem, quam posuit in fine noni libri. Don.

Portis circum omnibus instant] Instant portis omnibus circum, id est, circum circa fusi. Nam modo circum adverbium loci est. Servius.

120 Ast legio] Prolepsis: nam legionis nomen Trojani temporis non fuit. Idem.

Ast legio] MSS. et Aldus Fabric. At leg. recte. Taubmann.

Vallis] Intra vallos, id est, fossarum fustes, qui valli vocantur. Nam munitio ipsa, vallum, neutro dicitur genere: et hoc dicit, Tenebantur Trojani intra vallos, quos ipsi posuerant, ne eorum castra facile irrumperent Rutuli. Vallum enim, non modo obsidentium, sed obsessorum debemus accipere. Servius.

121 Nec spes ulla fugæ] Miserrimum et ultimum præsidium fuga est: tamen etiam hoc carebant. Idem.

123 Iasius Imbrusides] Romanus codex Asius legit. Nam lasius quadrisyllabi forma est, ut Iasion. Ut apud Ovidium, Iasiona Ceres: quod imperite quidam legunt, Iasona flava Ceres.' In aliquot vero aliis antiquis omnino codicibus Lasius legitur. Sane quidem Homerus Asium inter Trojanos

[ocr errors]

proceres recenset; sed apud eum Hyrtaci non Imbrasi ille flius appellatur. Pierius.

Imbrasides] Imbrasi filius. Servius. Hicetaonius] Hicetaonis filius. Et bene ex varietate syllabarum quæsivit ornatum. Nam patronymica aut in des, aut in ius exeunt, quibus et uti possumus. Quæ enim in mon terminantur, ad nos transire non possunt. Idem.

124 Senior cum Castore Thybris] Possumus et in solum Thybrim senem accipere: et Castorem etiam si lega. mus,

et senior cum Castore Thybris.' Nam Amphibologia est. Idem. Senior cum Castore Thybris] In Romano codice Thymbris legitur: quod ne forte ridiculum videatur, sciendum est dictionem, quæ Thybris est apud Latinos, bußpu apud Græcos dici, ut apud Hesychium et Stepha num. Theocritus καλὸν κατὰ Θύμβριο dos dwp, a quo Syracusanos fluvium hunc nostrum appellasse indicat Servius in tertio Æneidos. Sed ibi, ut plerumque alibi, corruptus. Sed ne de nomine tantum proprio Thymbrin dici debere putet, pro Romano fluvio Thybrin quoque scriptum in antiquissimo codice Virgiliano ostendit mihi Angelus Colotius. Pierius.

125 Prima acies] Hoc est, magni viri: et est definitio eorum, qui in prima acic fuerunt: unde laudis magis est; nam hoc dicit,' magni viri.' Ordinis enim esse non potest, quia res in muro est. Servius.

Germani Sarpedonis] Ant inter se germani Sarpedonis filii: aut Sarpedonis fratres ex eadem matre. Idem.

126 Et clarus Ethemon Lycia comitatur ab alta] Bona codicum pars, ex iis præsertim qui vulgati sunt, unum tantum proprium nomen ponere videntur, ut Sarpedonis fratres innominati sint, et his comes Ethemon accedat, et clarus sit epitheton. Romanus vero codex una cum veteribus plerisque aliis legunt, et Clarus et

[ocr errors]

Hæmon Lycia comitantur ab alta.' Ut nomina hæc fratrum Sarpedonis fuisse noris, Clarum quippe, Hæmonemque. Clarus enim pro nomine proprio, sive hominis sive insulæ, primam corripit. Atque et, sive quod monosyllabum est in principio pedis, sive quod cæsura Tritemimeris, sive quod sequitur adspiratio, produci potest. In aliquot etiam exemplaribus antiquis legere est, Ida comitantur ab alta,' non 'Lycia.' Nempe quod Epitheton monti, potius quam provinciæ congruat. Sed enim Servius Alta pro nobili positum ait. Pluribus enim de caussis Lycia nobilis. Pier.

[ocr errors]

Lycia alta] Nobili: quos comitantur qui sunt Lycia ab alta.' Serv.

127 Fert ingens toto, &c.] Quidam sine effectu ferentem saxum improprie inductum accipiunt: sed hoc ita resolvunt, quod qui jactum saxum refert, unius tantum rei eventum ostendit; qui ferentem dicit, longum jactum notat. Idem.

128 Haud partem exiguam montis] Par incrementum orationis est in Nonno 1. xx. ubi, Kal λaσin waλáμn σκοπιὴν λοφόεσσαν ἀείρων: Et hirsuta manu scopulum montanum attollens. Et rursum 1. xxxix. Xeipì λaßav πρηŵvα θαλασσοτόκοιο κολώνης, Ρίψεν ἐπ ̓ ἀντιBlow: Arripiens manu cacumen rupis natæ in mari, In hostes projecit. Valer. Flacc. Arg. 1. VI. dixit: Tum ruit ut montis latus.' Ammian. 1. XIV. • Hoste discursatore rupium abscissa volvente.' Comparat Seneca Suas. 1. locum hunc Virgilii cum loco Homeri, tametsi verba Senecæ corrupta sint. Ego puto Rhetorem ibi dicere, disci posse ex Virg. magna dicere, nec tamen insana: sic enim legendum, non sana. Cerda.

Lyrnesius] Id est, Phryx. Acmon ergo et Menestheus, filii Clytii: nam Lyrnesos civitas est Phrygiæ, unde

Briseis, quam civitatem Achilles expugnavit. Servius.

· Lyrnesius Agmon] Antiqua exem

plaria Acmon per c scribunt. Sunt vero omnino adeo cognatæ litteræ c et G, ut vix pronuntiatione distingui intelligantur. Est et illud in quibusdam codicibus antiquis, quod sæpe c pro s ponitur: quia posteriora tem pora figuram s literæ, si Græce scriberent, ad similitudinem c litteræ Latinæ delinearunt. Quare non mirum si etiam Lyrnecius, pro Lyrnesius scriptum inveniatur. Pierius.

129 Menestheo] Non Mnestheo, de quo paulo post dicturus est, nam non stat versus: ita tamen ut meminérimus in ultima syllaba esse Synæresim propter rectam scansionem. Serv.

Menestheo] Servius omnino dactylum vult in quinta sede, et Menestheo, interjecta vocali e inter m et n omnino legendum contendit. Neque desunt vetusti codices, qui eodem scribant modo. Antiquiora tamen exemplaria versum spondaicum faciunt, dum Mnestheo legunt. Ultimæ enim duæ syllabæ in unam coëunt κατὰ συνnov. Pierius.

130 Hi jaculis] Rutuli scilicet, Servius.

Illi certant] Trojani. Idem.

131 Molirique ignem] Quid est mo, liri? num injicere, an tentare jacere? Et subaudiendum, alii atque alii. Servius.

Nervoque aptare sagittas] Hom. Iliad. VIII. de Teucro loquens, ôïσrdy Oĥke d' ẻπl veup. Et flexu alio. Iliad. 1v. èπl νευρῇ κατεκόσμει πικρὸν ὀϊστόν. Cerda.

132 Veneris justissima cura] De quo merito curet, quia ei debebatur imperium. Servius.

Veneris justissima cura] Ita Pind. Od. Olymp. 1. Θεὸς ἐπίτροπος ἐὰν τεαῖσι μήδεται Ἔχον τοῦτο κῆδος Ἱέρων Μερίμναισιν : Deus custos tuis proridit curis habens hanc solicitudinem, o Hieron. Apollon. Arg. 1. filium vocat Blowo кndeμovías, vitæ curas. Cæsar apud Lucan. 1. v. de suis castris; 'sunt ista profecto Curæ castra Deis.' Auson. in Mosell. Augustus

[ocr errors]
« 前へ次へ »