ページの画像
PDF
ePub

de moriente Regina Carthaginis, "Quæsivit cœlo lucem.' et sup. de moriente Anthore, 'cœlumque aspicit.' Sed credo in Mezentio alium signari affectum, et notari verbum avтоplaλμεiv, oculos contra attollere; quod audacibus dat Polyb. 1. III. Ait enim, πρὸς αὐτοὺς ἀντοφθαλμεῖν ἐτόλμα. Non est hoc alienum ab hoc loco, si quis circumstantias consideret a persona Mezentii, ut dicatur cœlum respectasse cum furore. Cerda.

Mentemque recepit] Hom Il. xxII. Ηδ ̓ ἐπεὶ οὖν ἄμπνυτο, καὶ ἐς φρένα θυμὸς ἀγέρθη: Sed ut respiravit et revocatus est in mentem animus. Calab. 1. III. ἐν φρεσὶ θυμὸς βαιὸν ἀνέπνευσεν : in mentibus animus nonnihil respiravit. Et recepit quidem mentem, quasi prius σφαδάζων fuisset, kal δυσθανατῶν. Homer. Il. iv. Αψοῤῥόν οἱ θυμὸς ἐνὶ σrýleσσw ȧyéρon: Iterum illi animus in pectora est revocatus. Idem.

900 Hostis amare] Aspere. Et hoc Homeri est de telo dictum, quod hic ad hominem transtulit. Ille enim ait Πικρὸν ὀϊστόν. Servius.

901 Nullum in cæde nefas] Mori viro forti nefas non est. Ergo, aut nihil acerbi in morte se passurum ait, aut nihil nefandum Æneam commissurum, si se volentem interfecerit, quia mori decreverit, si mortem filii non valuisset ulcisci. Idem.

Nec sic ad prælia veni] Hoc est, ut vincerem, aut victus mortem deprecarer, ergo libenter occumbo. Nec ego sic ut vincerem, veni: hoc est, cum voluntate procumbo. Idem.

902 Hæc pepigit mihi fœdera Lausus] Hoc est, non cum hoc pacto a te Lausus recessit, ut ego vitam requiram. Fœdera autem pepigit, per translationem dixit: id est, sic non pugnavit Lausus, ut ullum mihi vitæ relinqueret desiderium. Idem.

904 Corpus humo patiare tegi] Verebatur enim, ne cives ex veteri odio in ejus cadaver nimis sævirent. Don.

Corpus humo patiare tegi] Hoc unum enixe, nihil aliud petit apud Soph. Ajax ab Jove, et reddit rationem, Καὶ μὴ πρὸς ἐχθρῶν τοῦ κατοπτεύε θεὶς πάρος Ῥιφθῶ κυσὶ πρόβλητος, οἰω· voîs T' λwp. Eadem omnino Mezentii est ratio: vult sepeliri, quia scit concitata in se multorum odia. Hoc idem contendit ab Achille Hector jam prostratus: Λίσσομ', ὑπὲρ ψυχῆς, καὶ γούνων, σῶν τε τοκήων, Μή με ἔα πὰρ νηυσὶ κύνας καταδάψαι Αχαιών. Cerda.

Corpus humo, &c.] De hoc naturæ et Mezentii affectu prolixe J. C. Sca liger. Poët. III. 19. Taubmann.

Acerba meorum] Quasi hoc de Ænea non senserit. Servius.

Meorum] Addit odia, quod nemo expectaret. Probe Sen. Rhet. Cont. VII. Magnis sceleribus jura naturæ intereunt.' Nihil ergo mirum si Mezentium sui odio haberent, propter 'infandas cædes,' et 'facta Tyranni effera,' ut habetur l. VIII. Cerda.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

903 Per, si qua est, &c.] Vide supra expectans omnibus votis: ut, ‘MuÆn. II. 142. Emmeness. nera nec sperno:' id est, libenter ac

Veniam] Beneficium, ut, ‘Orantes cipio. In hac autem figura plus cogiveniam. Servius. tatur, quam dicitur. Servius.

[blocks in formation]

1 Oceanum interea surgens Aurora reliquit] More suo prætermisit noctis descriptionem, quam transisse indicat præsens ortus diei: et hoc est quod ait Horatius, Nec verbum verbo curabis reddere fidus Interpres.' Quæ enim naturalia sunt, omnibus patent. Surgens autem quæ surrexit åvà et κатá. Servius.

2 Eneas, quanquam et sociis dare tempus humandis] Consuetudo Romana fuit, ut polluti funere, minime sacrificarent. Si tamen contingeret, ut uno eodemque tempore funestaretur quis, et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat, ut ante sacra compleret, quam funus agnosceret. Unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut qui dam putant falso, ut alii pro vero, ait Cadaver sit:' nec voluit funus agnoscere donec templa dedicaret. Secundum quem ritum etiam Æneas

[ocr errors]

inducitur ante operam dare sacrificiis: et sic ad sociorum et Pallantis sepulturam reverti. Serv.

Quanquam et sociis dare tempus humandis] Sunt qui et particulam summoveant, et, quanquam sociis legendum velint. Verum sententiæ numerique concinnitas, et veterum omnium codicum consensus, castiorem esse lectionem indicant, quanquam et sociis: et ita prius erat in Mediceo, nunc et inde abrasum. Pierius.

3 Præcipitant] Urgent. Longam enim dilationem sepultura non patitur. Sane cum quanquam præmisisset, non intulit tamen, ut alibi, 'Libertas quæ sera tamen respexit inertem :' cum tamen dixerit, non præmisit quanquam. Dare vero tempus, relinquere, id est, ut breve, et habet emphasim propter multitudinem negotiorum. Servius.

Præcipitant cura] Lucan. 1. v. ‘Præcipitantque suos luctus.' Stat. Theb.

[ocr errors]

VII. 'præcipitet pugnas.' Est hoc, quod Ovid. Metam. vIII. nec plura sinit tempus.' Cerda. Turbataque funere mens est] Funere Pallantis. Kar' oxhv: nam est hæc consuetudo apud poëtas, ut a plebe segregent duces. Sic paulo post ait, 'Interea socios inhumataque corpora terræ Mandemus:' et intulit segregans mœstamque Euandri primus ad urbem Mittatur Pallas.' Sic dictum est,' Relliquias Danaum, atque immitis Achilli.' Item, Forsitan et Priami fuerint quæ fata, requiras.' Servius.

[ocr errors]

4 Vota Deum] Recte Diis consecrat ejus arma, qui Deos semper contempsit. Donatus.

Primo victor solvebat Eoo] Antequam luctum subiret et funeraretur. Primo autem Eoo, subaudimus tempore: nam Græce nos dicitur, quam nos Auroram vocamus. Homerus ait, Pododáктvλos hús: quod nomen Latini traxerunt per derivationem, ut dicerent, et lætus Eois Eurus equis.' Item, Eoasque acies.' Sane, ut etiam supra diximus, in hoc sermone prima syllaba naturaliter longa est: sed cum opus fuerit, corripitur Eos, aut licentia nominis proprii, aut quia eam vocalis sequitur. Servius.

[ocr errors]

5 Ingentem quercum] Hæc arbor, ut plurimum, assumpta ad excitanda trophæa. Sidon. Paneg. Majorian. de hac re loquens, et quercum captivo pondere curvet:' et Anth. 'quercusque trophæis Curva tremit.' Stat. Theb. II. in quercu trophæum statuit. Cland. Ruff. 1. 'vestita spoliis donabere quercu.' et Stil. II. 'Ditibus exuviis tendentem ad sidera quercum.' Ita et Romulus Acronis arma, et Marcellus Britomartis opima suspendunt in quercu. Demum Virgil. Æn. X. 'Hæc arma exuviasque viri tua quercus habebit.' Dixi, ut plurimum: nam saltem ex Romano more. Certe Claud. Rapt. III. abietem vestit spoliis Enceladi: et Græci aliud genus

trophæi habuerunt. Aristophanis interpres in Plut. ἔστι δὲ τρόπαιον ὃ ἐν ταῖς νίκαις οἱ παλαιοὶ ἐποίουν, τοῖχον, ἢ λílov μéyav éσTávтes. Denique erecta trophæa in hastis duabus, longiore una, breviore altera, efformatis in modum crucis. Inde proprie et vere Tertull. Apolog. Sed et victorias adoratis, cum in trophæis cruces intestina sint trophæorum.' Quia crux formata intus latebat, ut latent intestina in corpore, et foris ostentabat militaria spolia. Et nota dici quercum ingentem. Nam huic gloriæ semper quærebatur arbor maxima. Plut. in trophæo Romuli, dpûv væеPμEYéon, et Stat. Theb. II. eligit quercum, quæ 'jamdudum oblita juventæ,' id est, magni jam senii. Cerda.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

6 Constituit tumulo] In colle: quia trophæa non figebantur, nisi in emi nentioribus locis. Sallustius de Pompejo, Devictis Hispanis, trophæa in Pyreneæ jugis constituit.' Ex quo more trophæa arcubus exædificatis in urbibus figuntur. Ideo autem nunc trophæum ponit Æneas, quia necdum plenam est victoriam consecutus: sed occiso Mezentio, fugavit exercitum : plena victoria enim, ut supra diximus, triumphus debetur. Et persolvit vota vel propter tanti ducis interitum, vel quia fas erat etiam de primitiis belli sacrificare. Tumulo autem deest in, id est, in tumulo. Servius.

Induit arma] Ut indutosque jubet truncos hostilibus armis,' sine nomine. Idem.

[ocr errors][merged small]

Claud. Ruff. 1. ' vestita quercu' dixit, quia Noster induit, et inf. 'indutos truncos.' Sed notanda copia ejusdem Claud. Rapt. III. qui in hac re mire exultat. Nam, posuisse cruentam Ægida, silva exuviis superbit, victoria vestit nemus, dependent tergora, affixæ facies truncis, arbor spoliís exultat, arma sustinet, ornatur, gestat.' Demum: “ Nullaque non magni jac.

tat se nominis arbor.' Sed nemo sanus præferat hanc copiam Virgilianæ sobrietati. Cerda.

7 Exuvias] Пavorλíav Mezentio detractam. Vide Alex. ab Alex. II. 22. Taubmann.

Tibi, magne tropæum, Bellipotens] Videtur interrupta descriptio. Hoc per parenthesim dictum est et prosphonesin, et post reddita: magne autem bellipotens antonomasia per duo epitheta sine nomine. Servius.

8 Aptat] Apta locat, et congrue ponit vel figit, ut 'Aptatque superbis Postibus,' Idem.

Aptat rorantes sanguine cristas] Cum hic sit locus imitationis, adducam aliquos, qui similia. Juven. Sat. x. 'Bellorum exuviæ, truncis affixa trophæis Lorica, et fracta de casside buccula pendens.' Stat. Theb. 1. 11. Huic læves galeas, perfossaque vulnere crebro Inserit arma ferens: huic truncos ictibus enses Subligat, et tinctas membris spirantibus hastas.' Cland. Rapt. III. 'Phlegræis silva superbit Exuviis, totumque nemus victoria vestit.

Hic

patuli rictus, hic prodigiosa Gigantum Tergora dependent, et adhuc crudele minantur Affixæ facies truncis.' Cerda.

9 Telaque trunca viri] Id est, perfracta: ita enim in trophæis poni consuerunt. Juvenalis, Et fracta de casside buccula pendet, Et curtum temone jugum, victa que triremis Aplustra.' Vel trunca tela, quæ de suo clypeo legeret. Ideo enim trunca, quod in evellendo præfracta. Serv.

Et bis sex thoraca petitum Perfossum

[ocr errors]

que locis] Duodecim vulneribus appetitum: quia, ut supra diximus, totius Thusciæ populus in duodecim partes fuit divisus: ut, Gens illi triplex, populi sub gente quaterni,' qui singulis Lucumonibus parebant. Moris autem fuit ut interemptós duces omnis vulneraret exercitus. Sicut etiam de Hectore Homerus commemorat, Of καὶ θηήσαντο φυὴν καὶ εἶδος ἀγητὸν Εκτορος· οὐδ ̓ ἄρα οἵ τις ἀνοτητί γε παρέστη. Unde est, Quæ circum plurima muros Accepit patrios.' Non ergo ab Ænea, sed ab his, qui Uni odiisque viro telisque frequentibus instant,' quod ostendit Mezentius, cum sub Æneæ telis jaceret: 'scio acerba meorum Circumstare odia:' neque enim hoc in illo momento periculi meminisset, nisi eos cerneret imminere. Servius.

[ocr errors]
[ocr errors]

Bis sex] Quanta vis fuit istius, qui duodecim plagis occidi non potuit? nam in aperto jugulo perit. Donat.

Bis sex thoraca petitum] Cæsar 1. III. bel. civ.scuto ad eum relato Scævæ centurionis, inventa sunt in eo foramina ducenta triginta:' ut Epig. aoTídα Tоλúτρητоν. Servius notat moris fuisse veteribus, ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, ex illo Homeri de Hectore, ovo pa ouтis avovтNTÍ YE TаρÉσTN, et proinde a gente Thusca Lucumonibus parente duodenis vulneribus in cadaver Mezentii sævitum cui ego sententiæ assentiri non possum, cum ad laudem Mezentii Æneæque pertinuerit, potius vivum pugnantemque Mezentium tot in armis et corpore vulnera accepisse : quæ interpretatio superiori Cæsaris loco convenire etiam videtur. Germ.

10 Clipeumque ex ære] Figuratius, quam si æreum diceret, ut alibi, 'Cui pharetra ex auro.' Servius.

Clypeumque ex are] Reddita forma armati hominis. Ideo clypeus ad sinistram`arboris, ensis ad collum militari more. Nam balteus collo appensus, et inde ensis dimittebatur ad latus.

[blocks in formation]

11 Ensem collo suspendit eburnum] Vaginam eburneam. Sane ebur, eboris facit, non eburis, sicut murmur, murmuris. Unde quia in principalitatis declinatione varietas invenitur, etiam derivatio varia est: nam eburneus facit ab eo quod est ebur: eboreus ab eo quod est ebor eboris. Collo autem, id est, de collo: paulatim de trunco arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det, et collum, quod valde quæritur an bene. Servius.

Ensem eburnum] Ensem in vagina eburnea: vel ελεφαντόδετον ξίφος indicat, gladium ebore revinctum. Taub.

12 Stipata tegebat Turba ducum] Retuli ad dignitatem Principis Æneæ. Comitatum hunc Principum παραπομThy vocat Artem. 1. 79. Idem. II. 3. χρὴ γὰρ τὸν ἔχοντα πορφύραν, πάντως διάδημα ἢ στέφανον ἔχειν, καὶ πολλοὺς åkoλoúlovs kal þúλakas. Sic Coriolanum καθεζόμενον μετ ̓ ὄχλου Plutar. inducit ad ostentandam auctoritatem. Philo περ. τῶν δεκ. λόγ. meminit πλήθους θεραπόντων, ad indicandum fastum Principum. Cerda.

14 Maxima res effecta viri] Occiso tanto duce: simul etiam trophæi ostenditur caussa. Et verecunde cum ipsius opus sit, impersonaliter ait:

Abesto] Absit: nam tertia persona est. Servius.

15 Quod superest] De reliquo: et est absoluta elocutio: ut,' Quod superest læti bene gestis corpora rebus.' Idem.

Quod superest] Deinceps: Tò λody, de reliquo: Lucretianum, ut notat Gifan. Taubmann.

Et de rege superbo Primitia] Aut hoc dicit, Primitiæ istæ, quas fecimus, non de plebe sunt, sed de rege

superbissimo: aut certe regem superbum Turnum accipiamus : nam de ipso legimus, ' At Rutulum abscessu juvenis cum jussa superba Miratur :" ut sit sensus, Hæc spolia et hanc primam belli partem superbo Turno sustulimus: nam hoc epitheton propriam Turni est, quod ei Virgilius pro ingenti dat scelere. Apud majores enim superbia ingēns facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro multis sceleribus Superbi nomen acceperit. Servius.

Spolia et primitia] Acute videt Passeratius, Poëtam åkpolívia notare; quæ et spolia et frugum primitiæ significant. Et potest videri allusisse ad impietatem Mezentii, qua Rutulis imperavit, ut sibi offerrent primitias, quas diis solebant. Ob quam rem et Divum contemtor potissimum vocatus existimatur Macrobio III. 5. Taubmann.

Superbo] Latinos hanc vocem accepisse a Græca voce væépßios monuit Henric. Steph. Latini enim incipientibus ab aspirata addunt litteram sibilantem: sic is, sus, et infinita. Cerda. 16 Manibus meis] Id est, virtute. Locutio Latii crebra. Propert. de Hercule IV. 10. manibus purgatum sanxerat orbem.' Idem.

6

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« 前へ次へ »