ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

duas vestes Pallanti injiciat Æneas: ut una corpus, altera caput tegatur. Ita Æn. III. Purpureo velare comas adopertus amictu.' Et Varro 1. iv. de L. L. vestes in indulum et amictum dividit. Turneb. v. 7. Taubmann.

77 Arsurasque comas obnubit amictu] Harum unam de duabus vestibus induit juveni, altera caput ejus velavit; nam supra duas vestes dixit esse prolatas. Obnubit autem, velavit: translatio a nubibus, quibus tegitur cælum. Unde et nuptiæ dicuntur, quod nubentium capita obnubantur, id est, velentur. Servius.

78 Laurentis præmia pugnæ] Mittit præmia, quæ de præda Laurentis pugnæ sustulerat. Nam præda est quæ eripitur: præmium, quod offertur. Idem.

Præmia] Conjungit præmia quæ aggerantur, et prædam quam jubet duci. Itaque hæc duo sæpe conjungi, jam notavit Ian. Guliel. in Plautin. Quæst. et inde corrigit Plauti versus Menæch. ‘Avertit prædam ab hostibus, nostrum salutes ocium. PE. Heus adolescens, ecqua pars inest præmii mihi?' Cerda.

79 Longo ordine] Cur longo ordine prædam duci jubet? Ne in globum collecta, ambitionem ac pompam funeris minueret. Donatus.

[ocr errors]

Longo prædam jubet ordine duci] Paria in omnibus militarium Principum funeribus. Exemplum sit funus Coriolani apud Dionys. 1. vIII. ubi præferuntur manubiæ, spolia, coronæ, imagines urbium ab eo captarum.' Inde et statim Virgilius: Addit equos, et tela quibus spoliaverat hostem.' Liv. 1. vIII. in funere adolescentis Manlii: 'spoliisque contectum juvenis corpus, structo extra vallum rogo, cremaretur.' In funere Archemori Stat. 1. vi. Arma etiam, et veterum exuvias circumdat avorum, Gloria mista malis, afflictæ ambitus aulæ.' Sil. 1. XI. etiamsi non in funere, 'præda et captiva leguntur

Corpora, direptæque viris sub Marte cruento Exuviæ, fausti superis libamina belli.' Cerda.

Ordine] In triumpho Aureliani Vopiscus: cetera talia per ordinem ducta.' Ita solemnis fuit ordo rerum portandarum ad funus, ut dicat Sueton. in Iulio cap. 84. loquens de hujus funeratione : 'Præferentibus munera, quia suffectura dies non videbatur, præceptum est, ut, omisso ordine, quibus quisque vellet itineribus urbis, portaret in campum :' quasi necessaria exceptio. Idem.

[ocr errors]

80 Equos et tela, quibus spoliaverat hostem] Vel Pallas, vel Æneas. Nam ambigue positum est. Spolia autem cum proprie ea tantum sint, quibushostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive jam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur. Unde est, Postquam illum vita vietor spoliavit Achilles.' Alii' equos et tela, quibus spoliaverat hostem,' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, “Quæ quisque virtute ornamenta consecu tus esset, ut ea mortuum eum condecorarent.' Sallustius, Exuant armis equisque.' Servius.

6

Addit equos] Scilicet cremandos in ipso rogo. Id enim apparet ex Hom. Iliad. XXIII. nam in funere Patrocli Achilles πίσυρας δ' ἐριαύχενας ἵππους Εσσυμένως ἐνέβαλλε πυρῇ μεγάλα σTevaxiswv. Et in sermone etiam de rogo ejusdem Patrocli, kalovt' ètiμię Iππоι Tе Kаl avopes. Calab. etiam 1. III. in funere Achillis ait, injectos in rogum equos virosque, qui cæsi ad eas exequias. Verba ejus: άTokтaμéνων περὶ νεκρῷ Ιππων τ ̓ αἰζηῶν τε. Εt 1. 1. ait, Priamum decrevisse inferre Penthesileam in sepulchrum Laomedontis, una cum armis et equo, óμws TeÚXEσσ кal lππР. Таcit. de Moribus Germanorum: 'sua cuique arma, quorundam igni et equus adjicitur. Cerd.

Addit equos, &c.] Apud Statium. Theb. XII. 60. in funere Menacti,

structo ex hostilibus armis aggere, equi etiam et captivi mactantur. Locum vide. Emmeness.

Quibus spoliaverat hostem] Ambigue dictum vel quibus usus fuerat dum hostes interimeret; vel quibus hostes spoliavit: ultima tamen sententia melior est. Donatus.

81 Vinxerat et post terga manus] Hic nempe habitus talium. Plutar. in Philopomene inducit exopoùs deopoùs ayouévovs, hostes ductos cum vinculis, eos scilicet, qui comitabantur ossa et urnam ducis mortui. Vopiscus in triumpho Aureliani loquens de Gotthis, Alanis, aliisque victis hostibus, 4 religatis manibus captivi præcesserunt.' Sed hæc alibi. Cerda.

6

Umbris Inferias] Proprie enim Inferiæ sunt sacra mortuorum. Servius. Quos mitteret umbris Inferias] Consule, quæ dedi 1. x. ad illud, Viventes rapit, Inferias quos immolet umbris.' Et adjice Justinum, qui 1. XI. loquens de Alexandro Mag. 'Cædis conscios ad tumulum patris occidi jussit.' Cerda.

Mitteret] Notare jubet Scalig. verbum signatum, mitteret: ut, demitteret orco. Inferiæ autem sunt sacra mortuorum. Ita et Achilles Patroclo duodecim Trojanos Inferias mittit, Iliad. XX.

6

Taubmann.

82 Caso sanguine] Pro casorum. Ut supra, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.' Servius.

Caso sanguine] i. e. cæsorum sanguine. Hanc crudelitatem castigat Tertullianus: Olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel servos in exsequiis immolabant.' Vide Æn. x. 519.

Taubmann.

Sparsuros sanguine flammas] Rom. codex flammam, unitatis numero, legit. Et aliquot alii cod. sparsurus, singulari numero recto casu, legunt, ut suppositum sit verbi mitteret. Sed longe melius est sparsuros. Pierius.

84 Ipsos ferre duces] Suos scilicet,

qui illis mille præerant. Melius ta
men est, truncos jubet pro ducan
spoliis ferre ipsos duces, ut tropæa,
'duces ipsos' dixerit; sicut supra,
'Manibusque meis Mezentius hic est,'
de tropao: duces autem, ut Halesum
et ejusmodi quos occiderat Pallas,
duces ipsi portarent, (nam ducum fu-
erat tropæa portare,) ut habeat pater
solatium de victoria filii, et honor
funeri accedat. Servius.

Ipsos ferre duces] Sæpe trophæa curru agebantur, sæpe humeris ducum. Extremum hoc voluit Virgil. ad majorem ostentationem. Plutarch. in Romulo: úroλaßav dè tŷ deţią tò τρόπαιον ὤμῳ προὐρειδόμενον ὀρθὸν, ἐβάδιSev. Ita et in triumphis usitatum. Idem Plut. in triumpho Luculli, præmisso rerum catalogo, quæ gestabantur, interque eas Mithridatis statua, subjicit, taûta μèv ovv ávdpes tapekóμíčov. Non admitto Servii alteram explicationem, qui duces accipit de Haleso, et aliis interfectis a Pallante. Cerda.

Inimicaque nomina figi] Pro inimicorum: dicit autem adfixos tropæis titulos cum nominibus occisorum. Servius.

Inimicaque nomina figi] In Rom. codice fingi legitur ; quippe ut res aliquanto amplior efficta, majorem Euaudro consolationem afferret, quum in gestarum rerum narratione multa veris vulgo superaddi soleant, et ex commodo fingi. Sed alienum est mendacium a viro fortissimoque et sapientissimo, qualem Virgilius Æneam passim ostentat. Quare longe magis placet eorum sententia, qui affixos tropæis titulos occisorum ajunt. Pier.

Inimicaque nomina figi] Subjungam moris hujus firmamenta, quo titulis noscebantur illi, de quibus trophæum excitabatur. Claud. Rapt. 1. ubi excitatur trophæum devictorum Gigantum, ait, Nullaque non magni jactat se nominis arbor.' Indicat enim scriptum titulum, iu quaque

6

arbore. Clare ad hunc morem Plin. Paneg. Trajani, ubi, Videor jam cernere non spoliis provinciarum, et extorto sociis auro, sed hostilibus armis captorumque Regum catenis triumphum gravem. Videor ingentium ducum nomina, nec indecora nominibus corpora noscitare.' Tacit. de funere Augusti ait decretum, ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur.' Et Ann. II. loquens de exercitu, 'struxitque aggerem, et in modum trophæorum arma, subscriptis victarum gentium nominibus, imposuit.' Plutar. in vita Timoleontis ait, adornata fuisse quædam trophæa καλλίσταις ἐπιYpapaîs. Dio 1. xxxvII. de trophæis Pompeji, ait, unum fuisse magnum, et sumptuose adornatum, et papǹv xov ὅτι τῆς οἰκουμένης ἐστίν. Hos titulos indicat Aristid. in Paraphtheg. 'Aonναῖοι ἀπὸ Θηβαίων, ἢ Περσῶν. Αpud Stob. de Fortitudine, leges, Othryadem moribundum erexisse trophæum, ac proprio cruore trophæo titulum hunc addidisse, Λακεδαιμόνιοι κατὰ 'Apyelwv. Ex eodem more Ovidius, Albinovanus, Propertius. Primus Trist. Eleg. IV. 2. Cumque ducum titulis oppida capta leges.' Alter ad Liviam, Cunctaque per titulos oppida capta suos.' Tertius Eleg. III. 4. ' et titulis oppida capta legam.' Hujus meris plenus ad satietatem Pausan. ideo nihil ab illo. Ex hoc more soleo explicare illud supra, Mezentius hic est,' ut vocula hic titulum indicet. Cerda.

[ocr errors]
[ocr errors]

85 Ducitur infelix avo confectus Acestes] Quasi qui consternatus nimio dolore ire non poterat. Et bene ex rerum permutatione expressit doloris magnitudinem, dicens, ita doluisse Acestem, ut pene carens humano sensu per se ire non posset; et equum ita sensisse interitum domini, ut in humanum migraret affectum: nam et lachrymabat, et sponte sequebatur cadaver.

Et bene, cum hominis sit

[blocks in formation]

86 Fœdans] Vel cruentans, vel la cerans. Servius.

Pectora nunc fœduns, &c.] Idem carmen habes 1. IV. aliqua transpositione, Unguibus ora soror fœdans, et pectora pugnis.' Cerda.

[ocr errors]

87 Sternitur et toto, &c.] Hæc dolendi ratio priscis in usu. Non enim se solum pulvere aut cinere conspergebant, sed etiam se per terram ant cinerem volutabant. Hoc doloris genere morent apud Calab. 1. III. Principes Græci post interfectum Achil lem, ut cum Ajax inducitur πapà yαμάθοισι θαλάσσης Εκχύμενος. Et Peleus ipsius Achillis pater: π' èσxapópw βίοτον κατέδων ὀδύνῃσι. Eundem Pe leum Eurip. in Androm. indueit Tνοῦντα πρὸς γᾶν, cujus interfectus est nepos Pyrrhus ab Oreste. Ovid. Metamorph. VIII. 'Pulvere canitiem genitor, vultusque seniles Fœdat humi fusos.' Stat. Theb. III. 'Canitiem impexam dira tellure volutans.' Idem.

Terra] Id est, in terra. Et figu rate'sternitur terræ,' ut, 'Truncumque reliquit arenæ.' Servius.

88 Perfusos sanguine currus] Aut captivorum, aut ipsius Pallantis. Serv.

Perfusos sanguine currus] Ita Il. xi. αἵματι δ ̓ ἄξων νέρθεν ἅπας πεπάλακτο. Quod repetit Iliad. xx. Est hoc, quod Cal. l. x. de armis, πεπαλαγμένα μύ ep. Cerdu.

89 Post bellator equus] Militaris enim disciplinæ fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret, unde hanc consuetudinem videtur poëta ser

vasse. Servius.

'Bellatoris

Bellator equus] In x. equi.' Tacit. de Morib. Germ. 'Illum bellatorem equum, illum cruentam victricemque frameam.' Eodem attributo usus Val. Arg. II. et Ovid. Fast. II. Lucret. de equis, duellica proles,' quia bellatores. Prop. Iv. 4. ‘bellicus equus.' Græci, iπоs ToλEμσThρios: et Plut. in Cat. Majore, ἵππους πολεμιστάς. Cerda.

mitatur, juxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adolescentis servetur exequiis: quia apud Romanos, quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur; militaris autem disciplinæ erat. Servius.

90 It lachrymans] Non mirum est, quod equum dicit lachrymare, cum Homerus etiam divinantem induxerit. Plinius solum equum præter hominem lachrymare, et doloris ad

Positis insignibus] Sine phaleris. fectum sentire, dicit. Idem. Servius.

Positis insignibus] Indicium luctus. Tacit. Ann. III. in funere Germanici: 'præcedebant incompta signa' et postea, 'sine insignibus magistratus.' Non abit illud Val. Arg. 111. in re simili: vadit sonipes cervice remissa, id est, non ἐριαυχήν, ut sape equus dicitur ab Homero, sed submissus et tristis. Liv. 1. 1X. etiamsi non in re funeris, certe in re indignissima: plerique nobilium annulos aureos, et phaleras deponerent.' Sed explico Virgilium aliter: allusit, credo, ad morem servatum in funeribus quo non solum viri tondebantur, cujus rei magna est mentio in auctoribus; sed etiam equi. Profero Eurip. in Alcest. ubi Admetus propter uxoris obitum, ita præcipit: Пâσi dè Θεσσαλοῖσιν, ὧν ἐγὼ κρατῶ, Πένθος γυναικὸς τῆσδε κοινοῦσθαι λέγω, Κουρᾷ ξυρηκεῖ, καὶ μελαμπέπλῳ στολῇ· Τέθριπ τά τε ξεύγνυσθε καὶ μονάμπυκας Πώλους, σιδήρῳ τέμνετ ̓ αὐχένων φόβην. Certum est autem, jubam esse maximum equorum insigne. Hoc ergo positum, et præcisum equo Pallantis.

Cerda.

Positis insignibus] Sine phaleris. Sunt, qui putent, hunc equum ita ductum, ut cum cadavere combureretur, more tunc usitato, quo carissima quæque una cremabantur. Alii ad pompæ tantum ornatum censent productum. Taubmann.

Ethon] Nomen equi, quo etiam Auroræ equus vocatur. Quod autem equus bellator ducitur, et phalanx co

Guttis grandibus] Bene grandibus, quia de equo. Idem.

Guttisque humectat grandibus ora] Ab Lucret. qui 1. 1. lachrymis falsis humectant ora genasque.' Sed prius Eurip. in Ione, Δακρύοις θ ̓ ὑγράνασ evyλŋvñ πapηida. Et iterum, vypòv βάλλω δάκρυ : in Helen. βλέφαρον vypalva. Cerda.

Bellator equus It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora] Plin. 1. vIII. 42. agens de equis, inquit: 'Iidem præsagiunt pugnam, et amissos lugent dominos, lacrymasque interdum desiderio fundunt,' et quæ sequuntur. Isidor. XII. 1. Equi, morientibus dominis, multi lacrymas effundunt.' Homerus II. P. flentes inducit equos Achillis. vs. 438. δάκρυα δέ σφιν Θερμὰ κατὰ βλεφάρων χαμάδις ῥέε μυρομένοισιν. Et Calaber l. III. Οὐ δὲ μὲν ἄμβροτοι ἵπποι ἀτάρβεος Αἰακίδαο Μίμνον ἀδάκρυτοι παρὰ νήεσσι. Casaris equi apud Sueton. in Jul. c. 81. dicuntur etiam pertinacissime pabulo abstinuisse, ubertimque flevisse. Noster supra in fine 1. x. mærentem inducit Mezentii equum: et Oppian. Cyneg. I. 225. Καὶ πολέμοισι πεσόντα μéya σreváxovoi éтaîpov. Mirabilia vero de equis vide apud Lips. Cent. 3. ad Belg. ep. 56. Emmeness.

91 Hastam] J. Meursius in Lycophron. notat, qui violenta morte occidissent, cum iis hastam efferri moris fuisse. Et huc a Poëta respectum. Taubmann.

Nam cætera Turnus Victor habet]

Κατὰ τὸ σιωπώμενον et alia eum sustulisse intelligimus, non tantum balteum, ut legimus supra: nam sola hasta et galea ostenditur remansisse. Servius.

92 Phalanx] Lingua Macedonum, legio. Quod autem ait mæsta, Arcadas intelligimus. Unde infert, 'Tencrique sequuntur, Tyrrhenique duces.' Et hoc est quod ait supra, 'et toto lectos ex agmine mittit Mille viros.' Servius.

93 Versis Arcades armis] Lugentium more, mucronem hastæ, non cuspidem, contra terram tenentes. Quoniam antiqui nostri omnia contraria in funere faciebant: scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulachra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchilides in dithyrambis dicit: et hoc, ut nonnullis frustra placet: nam lugentium mos, est prioris habitus immutatio. Alii versis armis in obliquum versis scutis, ne splenderent insignia: urma autem scuta dici ipse declarat, ut, 'Lausum socii exanimem super arma ferebant;' sed potest hoc de armis versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere: an versis armis, quod, interempto Pallante, victos jam se Arcades arbitrabantur. Alii dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce nunquam voce quereretur exercitus; ne seditio paulatim insurgeret; verum armorum ordinem mutantes, scuta supina portarent.

Ergo vel Æneas ab Arcadibus arguitur, quod Pallas non sit vindicatus; vel Euander, quod novi hospitis gratia adolescentem temere in bella projecerat. Idem.

Versis Arcades armis] Ita scilicet in exequiis militaribus. Stat. 1. vI. in funere Archemori, Tum septem numero turmas (centenus ubique Surgit eques) versis ducunt insignibus ipsi Grajugenæ reges.' Tacit. in funere

[ocr errors][merged small]

6

Comitum processerat ordo] Rom. co dex, et Oblongus, et omnes denique antiquiores, præcesserat legunt, ut in antiquarum aliquot impressionum codicibus habebatur. Qui funus enim ducunt, præcedere solent, subsequi vero, qui lugent. Sed procedere in similibus admodum usitatum est. Ter. Funus interim procedit, sequimur.' Pierius.

95 Gemituque] Deest cum. Serv. 96 Alias hinc ad lacrimas] Ad aliam sepulturam, id est, ad ceteros sepeliendos, qui eodem prælio ceciderunt. Idem.

97 Salve æternum mihi, maxume Palla, Æternumque vale] Varro in li bris Logistoricis dicit, 'Ideo mortuis Salve et Vale dici: non quod aut valere aut salvi esse possint, sed quod ab his recedimus, eos nusquam visuri. Hinc ortum est, ut etiam maledicti significationem interdum vale obtineat, ut Terentius, Valeant, qui inter nos dissidium volunt,' hoc est, ita a nobis recedant, ut nunquam ad nostrum revertantur aspectum. Ergo cum mortuo dicitur vale, non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis vale dicimus, nisi a quibus recedimus. Idem.

Salve æternum mihi, maxime Palla] Rom. codex vocativum hunc nominativo similem facit Pallas. Sed nomina in as desinentia, quæ, genitivo crescente, per nt pronuntiantur, neque synæresin patiuntur, vocativum fa

« 前へ次へ »