ページの画像
PDF
ePub

356 Eterno fædere jungas] Natæ scilicet conjunctione: nam munera et contemni poterant: generis vero conjunctione in æternum pacis fœdera firmabantur. Hoc autem dicto, latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam; dicens causam reipublicæ præponderare debere, et propter pacem civium Turno neam esse præferendum. Servius.

Eterno fædere jungas] Rom. codex, et aliquot alii legunt firmes. Juncta enim semel fuerat, sed non firma fuit : huic igitur errori consulit occurrendum: quanquam id etiam huic sententiæ satisfacit, quod dictum est, 'æterno fædere.' Pierius.

357 Terror] Terror est proprie qui aliis infertur: ut si dicas, Ille mihi habet terrorem: id est, timendus est. Unde et terribilis dicitur. Metus autem est quem habent timentes. Sed nunc usurpative terrorem pro metu posuit. Nam hoc dicit, Quod si tantum Turnum timemus. Aliene loqui voluit quod turpe esset audienti Latino dicere, ut Turnum timeat. Servius.

358 Ipsum] Invidiose repetitum pronomen. Idem.

Veniamque oremus ab ipso, Cedat] Asper hic distinguit: id est, hanc veniam oremus ut cedat: aut si conjuncte legeris, ' Cedat jus proprium regi,' nova erit elocutio, accusativo junctum cedat, et cedat jus proprium, id est, quod proprium regum est, aut cedat Æneæ. Quod autem hic dixit cedat, mox ait 'Pone animos, et pulsus abi.' Idem.

359 Jus] Ulpiani I. C. error manifestus est ducentis jus a justitia, cum contra sit: nam a jure justus, a justo justitia; ut honestus ab honor, pigritia a piger. Cerda.

Cedat jus] Patiatur Regem ac Patrem uti jure suo, et propria libertate definire ac sequi universa. Germ. Valens, Cedat, verbum Juris esse ait, ut En. III. regnorum reddita cessit

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Nulla salus bello] Ita Isocrates in ea, quæ est de Pace, dixit: Tùy μèv ἡσυχίαν ὠφελιμωτέραν εἶναι, τῆς πολυ

payμoobvns: Utilius esse otium, et cedere in majus lucrum, quam bello tumultuari. Euripides in Supplic. "Oow te πολέμου κρείσσον εἰρήνη βροτοῖς : Quanto pax melior est bello mortalibus. Et in Oreste ait, θεῶν εἰρήνην esse καλλίστην. Contraria sententia Sen. in. Here. Fur. Omnis in ferro est salus.' Cer.

Pacem te poscimus omnes] Te poscimus, qui solus es caussa bellorum : nam Æneas pacem promisit. Omnes invidiose, ut et Latinus hoc poscere videatur. Servius.

Pacem te poscimus omnes] Enthymema a contrariis, q. d. Te, Turne, qui solus auctor et caussa es bellorum,

pacem poscimus:' quam Æneas jam promisit, et quam tu dabis, cedendo Laviniam, pacis illud inviolabile pigTaubmann.

nus.

363 Solum inviolabile pignus] Id est, Laviniam. Et hoc est quod ait supra, Pacem hanc æterno fœdere firmes,' Servius.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sæpe repulsus eam:' quod arripuit Propert. Eleg. II. 4. nam in re amoris, 6 sæpe repulsus eas.' Sed cum Poëta præmittat,' Pone animos,' dubitabam an esset ductus sermo a tauris victis, cum pelluntur pascuis a victoribus, abeuntque posita ferocitate animi: nam, non dubium, quin Drances respiciat ad fugam Turni e bello, quæ habetur 1. X. Cerda.

Fusi] Fugati. Servius.

+367 Desolavimus agros] Vel dum occiduntur agricultores, vel dum coguntur ad militiam: nam legimus,' Et latos vastant cultoribus agros.' Idem. Desolavimus agros] Nam de solo certabatur, quod factum est desertum. Donatus.

Desolavimus agros] Est hoc, quod in VIII. vastant cultoribus agros.' Aristid. in Platon. 11. Kevǹv åvepárov Xápav. Pulchre Eurip. in Herc. &λoos phuwσe, scilicet Hercules, nemus viduavit. Noster 1. VIII. 'viduasset civibus urbem.' Ovid. Metam. I. desolatas agere alta silentia terras.' Iterum Euripid. in Rheso, róλels åvSpŵv åɣalŵv ékévwoev: vacuefecit urbes viris præstantibus. Stat. Th. iv. 'Phc

cida celsam vastat,' quod scilicet Xenoph. éλλ'. Tǹv μèv xúpav èπópoel. Cer. 369 Dotalis regia cordi est] Hoc est, regnum Latini. Sic alibi, ‘Non hæe dotalis regia Amatæ.' Servius.

371 Scilicet, ut Turno contingat regia conjux] Hæc cum quadam inrisione dicuntur. Et ostendit, hoc nec utile nec honestum esse. Idem.

Scilicet, ut Turno] Necessario posita est in fine exclamatio, ut demonstret causæ privatæ ipsius Turni non esse admiscendum publicum pericu lum. Donatus.

[ocr errors]

Scilicet, ut Turno, &c.] Ab explorato hoc loco Stat. Theb. III. ore Capanei, quid vota virum meliora moraris? Scilicet, ut vanis avibus, natoque, domoque, Et thalamo potiare jacens, sileamus inulti?' Cerda.

372 Nos anima viles] Lucan. 1. v. Aut quæ nos viles animas in fata relinquens.' Et 1. vII. ' et viles animas perituraque frustra Agmina.' Sunt viles animæ, servorum animæ. Certe illud Petronii, 6 vilissimo sanguine tutelam placare,' explicat Janns Dousa, ́ servili et fugitivorum sanguine.' Et ego firmo. Nam Petron. idem, 'Vilis servus habet regis bona.' Idem.

[ocr errors]

Inhumata infletaque turba] Atqui sepulti sunt omnes, qui in bello perierant, ut legimus supra. Sed hoc factum est Æneæ beneficio, qui sepulturæ eorum reddidit socios. Ergo quantum ad Turnum pertinet, insepulți sunt: nam campos sua potestate retinebat Æneas. Servius.

373 Sternamur campis] Ti. Donatus futuro indicativi Sternemur legit, adjecta paraphrasi, per omnes came pos jacebimus fusi: locumque hunc eodem tempore repetit in Duodecimo: et ita scriptum est in codice Mediceo. Pierius.

Etiam tu] Nunc etiam hortantis adverbium est, ut eia. Terentius, ' Etiam responde.' Alias adhuc significat, et est temporis adverbium, ut etiam

[ocr errors]

currus, etiam arma tenentes.' Alibi pro conjunctione, ut, vos etiam gemini,' &c. Ponitur etiam pro nondum: Afranius, Etiam quidquam egisti.' Apud majores etiam consentientis fuerat: quod tamen in his recentibus idoneis auctoribus non invenitur. Nonnulli etiam tu, pro quin tu tradunt. Servius.

Vis] Virtus. Idem.

374 Si patrii quid Martis habes] Id est, si quid bellicæ virtutis habes: neque enim a Marte oriundus est: nam patrii et a patre et a patria potest dici. Idem.

Aspice contra] Græci has voces ligant, more suo. Nam illi ávτidépreσbα, ἀντοφθαλμεῖν, ἀντιβλέπειν, ἀντωπῆσαι. Ceterum sententia eadem est cum illa Homerica Il. Χιιι. αὐτὸς ἐναντίος ἕστασ ̓ éuelo. Plutarchus in Sertor. аl тоû Σερτωρίου μονομαχῆσαι προκαλουμένου τὸν Μέτελλον. Cerda.

376 Exarsit violentia Turni] Ante ardens magis exarsit. Ostendit autem Drancem uti præpostera eloquentia, cum eo tempore manibus et non verbis sit utendum. Donatus.

Exarsit violentia Turni] Consequenter, nam exarsit; et violentia etiam de igne dicitur. Inde in Æn. vII. ad comparandas ejusdem Turni iras utitur locutione deducta a lebete æstuante præ vi ignis: deinde, Turni violentia, ut βίη Ηρακλείη. Sed cur ita furens Turnus? quia, ut ait Eurip. in Androm. Οἱ γὰρ πνέοντες μεγάλα τοὺς κρείσσους λόγους Πικρῶς φέρουσι τῶν ἐλασσόνων ὑπό. Cerda.

377 Imo pectore voces] Ut qui diu tacuerit dum audit inimicum. Dicendo autem Imo pectore voces,' habitum futuræ orationis ostendit, more suo. Servius.

378 Larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi, Tum cum bella manus poscunt] Multa sunt sua vi optima, quæ, quoniam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur: ut hoc loco, quoniam eloquentia

per se est optima, eam culpat ex tempore, dicens, Tunc incumbis eloquentiæ, cum manus bella deposcunt. Et ostendere vult,omnem illam orationem Drancis non consilio, sed timiditate prolatam. Sane rhetorice responsurus Turnus, bene cœpit a Drance, ante enim se defendit, tunc de bello sententiam dicit: et primum hoc dicit; quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat ferre, dicendo ; 'Larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi,' et 'Dum distinet hostem,' &c. Inde pro se agit, per enumerationem ostendens, id falsum esse, quod dicatur victus, ' Iliaco tumidum qui sanguine Tybrim,' &c. Sed objicitur ; in futurum spes nulla est: exe secratur omen, 'Capiti cane talia demens Dardanio;' et ex adversariorum persona rem adtenuat, dicendo, ' Extollere vires Gentis bis victæ. Etiam ille ad rem respondit, quam dixerat Drances, vim se timere: Vel cum se pavidum contra mea jurgia fingit,' et, Nunquam animam talem,' &c. "Dilata autem de singulari certamine quæstione, quasi aliam orationem inchoat, et 'Nunc ad te et tua, magne pater, consulta revertor. Sed hæc in sequentibus singulatim tractanda sunt. Idem.

[ocr errors]

Larga quidem semper, Drance, tibi] In codicibus aliquot antiquis, ' Larga quidem Drance semper tibi:' quod parvi refert. Pierius.

Copia fandi] Notat facundum, non eloquentem. Nam Varro Ling. Lat. 1. v. 'Qui facile fantur, facundi dieti.' A quo Isid. Etym. x. facundus dictus qui facile fari possit.' Cerda.

379 Patribusque vocatis] Bella penitus ignorans atque formidans, primus es inter senes ad danda consilia. Servius.

380 Replenda est curia verbis] Emphasis loquacitatis. Idem.

Sed non replenda est curia verbis} Credamus allusum ad veterem parcemiam, où λóywv ȧyopà deîtai ‘EXλádos,

daλ' ěpywv. Ego credo in tota hac oratione propositum Poëtæ Calabrum ad imitationem lib. 1. ubi Paris non dissimili ratione invehitur in Polydamantem, ubi is vocatur puyorτÓλEμος, ἄναλκις. Et ad illum, εὔχεαι είναι ἄριστος ἐν βουλῇ : et tamen χερείονα μήδεα οίδας. Quamobrem ἀπόσχεο δηιοτῆτος, μίμνε ἐνὶ μεγάροισι, et καθήμενος nam οἱ ἄλλοι ἀμφ' ἐμὲ θωρήξονται. Pergit aliis. Cerda.

381 Tuto] Dativus, an adverbium? ut falso volant. Servius.

Qua tuto tibi] Ita Charis. 1. n. ut sit Adverbium. Turnus, (auctore Pimpontio) non vult hic Drancen significare ἀσφαλῶς ἀγορεύειν, id est, ἀπροσκόπws; sed objicere potius illi ignaviam et domi longeque a periculis debacchandi, et deblaterandi in strenuos usurpatam licentiam. Taubmann. Magna volant] Homerus Tea TтEрÓεντα προσηύδα. Servius.

Magna] Verba superbiæ plena vocat magna. Soph. Antig. μeɣáλns γλώσσης κόμπους: id est, arrogantis linguæ. Cyprian. de Bono Patient. < non loquimur magna,' id est, non jactabunda. Inde et μéya opover, non tantum de sensu animi, sed etiam de verbis plenis tumore. Propert. Eleg. 1. 5. et Tibull. Eleg. 11. 6. hoc sensu uterque 'verba fortia,' id est, superba, uti apparet ab extremo, qui ait, 'Magna loquor: sed magnifice mihi magna locuto Excutient clausæ fortia verba fores.' Vides, uti explicet magna verba esse verba fortia. Hos homines λόγοις θρασείς vocat. Eurip. Phœniss. Cerda.

Distinet] Arcet, repellit: nam distinet est proprie extra tenet. Dis enim separantis est, unde et diduco et distraho dicimus. Servius.

Dum distinet hostem Agger murorum] Servius quidem distinet agnoscit. Sed in veteribus codicibus aliquot' dum detinet hostis aggere murorum.' Ubi subaudiendum esset se, vel quid hujusmodi, ut, Aocingunt operi,' su

perius. Apud Priscianum quoque in antiquis codicibus variat ipsa lectio, aliis detinet, aliis distinet legentibus. Sed reliquum eodem exemplo legitur hostes agger murorum, quod in vulgatis exemplaribus hostem singulari habetur numero. Pierius.

382 Nec inundant sanguine fossa] Apud Priscianum fossas accusativo casu legitur. 'Inundo enim,' ait ille, 'modo absolutam, modo activam habere significationem invenitur. Vira gilius, Dum det. hostes agger murorum, nec inun. sanguine fossas.' Est enim, hostes replent fossas, vel inundare faciunt fossas. Idem.

Nec inundant sanguine fossæ] Sustineri hæc lectio potest. Sed certius est hic debere legi, et inundant, postulante hoc sententia. Neque hæc facultas debet censeri Poëtis nova. Cerda.

383 Proinde] Pro syllaba metri causa excluditur. Servius.

Tona eloquio] Non strepitu armorum. Idem.

Tona eloquio, solitum tibi] In plerisque codicibus antiquis solito legitur. Sed solitum receptum, elocutione admodum eleganti. Pierius.

Tona eloquio] Sic et Pericles fulminare dictus est: et ἐλασήβροντα ἔπη apud Aristoph. &σπeρ vñò ВрovτŷS ÈXAVvoueva. Germanus.

[ocr errors]

Meque timoris Argue tu, Drance] Ut, in Bucolicis, Cantando tu illum ?' Arguo autem genitivum regit: ut arguo te cædis, insidiarum :' et est de Græco: nam ita dicunt, kaтNyopŵ σε φόνου, ἐλέγχω σε φόνου ή κλοπής. Servius.

Meque timoris, &c.] De hoc genere Ironiæ acrioris, vide Quintil. IX. 2. pag. 504. Simili oratione Thersitæ loquacitatem castigat Ulysses, Il. B. Taubmann.

384 Quando] Siquidem. Et per iprisionem suas in illum confert laudes. Servius.

Stragis Teucrorum] Duo genitivi. Id.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

387 Licet] Hac vocula fieri insultantiam amara quadam et ironica concessione, certum est. Inde Ovid. Metamorph. III. Nunc tibi me posito visam velamine narres, Si poteris narrare, licet.' Idem.

388 Circumstant undique muros] In codicibus aliquot circumdant. Sed circumstant magis receptum. Pierius.

389 Imus in adversos] Contra illud, illum aspice contra Qui vocat.' Servius.

Imus] Præsens ad urgendum. Liv. pari emphasi 1. xxvII. 'Quin imus, inquit, ipsi cum equitibus paucis exploratum?' Plaut. Cas. Quin imus ergo?' Pari energia Græci. Demosth. in Cherson. οὐκ ἀναστάντες ἤδη πορεύεσθε εἰς Πειραιά ; Hom. Iliad. XII. ἴομεν μαχησόμενοι. Cerda.

390 Ventosa in lingua] August. 1. III. cont. Academ. c. 7. Videatur sane quibuslibet Cicero hic non jocatus, sed inania et ventosa quædam, quod ab ipsorum Græculorum levitate non abhorret, sequi et colligere voluisse.' Sedul. I. II. Ventosa loquendi gloria.' Ab Græcis ; a quibus qui lingua tantum pugnat (et huc respicit Maro,

[merged small][ocr errors]

Istis] Δεικτικῶς. Servius.

392 Pulsus ego] Quia ille dixerat, 'Pone animos, et pulsus abi: et agit conjectura: nam hoc vult intelligi; non posse dici merito pulsum eum, qui insequendo hostem bella deseruit: aperte autem hoc dicit; potest merito credi, quod pulsus sit is cujus tot extant trophæa? et rerum commemoratione falsum probat. Idem.

393 Iliaco tumidum Thybrim Sanguine] Magna pompa effert sua facta: nunc et turbulenta oratione ad mitem redit. Donatus.

Crescere Tybrim Sanguine] Est hoc illud 1. vI. 'Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno.' Dilatat Horat. Od. II. 1. Qui gurges, aut quæ flumina lugubris Ignara belli? quod mare Dauniæ Non decoloravere cædes?' Et od. XII. lib. ejusdem de mari Siculo, pleno purpureum sanguine.' Cerda.

6

394 Cum stirpe] Occiso enim Pallante, interiit ejus tota posteritas. Servius.

395 Exutos Arcadas armis] Aut suis, aut ducis: unde per Arcadas etiam Pallantem intelligi quidam volunt. Idem.

396 Haud ita me, &c.] De hac re, En. IX. a vs. 672. Et istam cladem Trojanis objicit Mnestheus, ibid. vs. 778. Taubmann.

Bitias] Subaudis ingens, a consequentibus. Servius.

397 Mille] Finitus numerus pro infinito. Idem.

Sub Tartara misi] Lib. XII. ' Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam.' Cerda.

398 Inclusus muris] Quem pulsum ille jactabat. Servius.

[ocr errors][merged small]
« 前へ次へ »