ページの画像
PDF
ePub

ex

nomina quartæ declinationis, quibus in casibus us ultimam syllabam producunt, uu geminato scribi solent: ut hoc loco casuus, et alibi curruus: Attii quidem, ut alias diximus, instituto, id quod adhuc in aliquot antiquis inscriptionibus observavimus, ut, exortuus corsum. Sed enim hoc, ut sciretur, non ut ad imitandum proponeretur, a me dictum est. Pier.

62 Et me, Turne, manent] Mire agit: nam quia scit suam mortem virum fortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram, ut qui periculum non timet, formidet invidiam. Servius.

Invisa] Quia lumina, ideo invisa. Huic lumen relinquere, opponit Virg. Georg. 11. tolli in oras luminis:' et Æn. vii.edi sub oras luminis,' Cerda.

Sicut

tantorum caussam malorum. supra ipse, 'Caussa mali tanti atque oculos dejecta decoros.' Idem.

66 Rubor] Pudor maxima est virtus virginitatis. Apul. I. Virginali verecundia.' Simonid. apud Athen. 1. xit. Πορφυρέω ἀπὸ στόματος ἱεῖσα φωνὴν παρOévos. Itaque Virgilius cum viderit nullam pulchritudinem esse dignam lande, nisi quæ pudibunda, ruborem Laviniæ dedit. Inde Cornel. Gal. Eleg. 1. 'Candida contempsi, nisi quæ suffusa rubore Vernarent propriis ora serena rosis.' Apuleius etiam 1. 1. roseo rubore flammida.' Plato in Charmide, ἀνερυθριάσας οὖν ὁ Χαρ μίδης, πρῶτον μὲν ἔτι καλλίων ἐφάνη. καὶ γὰρ τὸ αἰσχυντηλὸν αὐτοῦ τῇ ἡλικίᾳ expeπev. Cerda.

67 Violaverit ostro Si quis ebur] Homeri comparatio: unde et violaverit, transtulit: ille enim ait, és d'ÖTE TÍS

63 Nec generum Æneam captiva videbo] Mire et fidem suam et studium'èxépavтa yuvǹ poíviki μývη. Serv. circa Turnum expressit. Servius.

64 Accepit vocem] Ordo est, Accepit vocem matris Lavinia. Idem.

Accepit vocem, &c.] Tria loca invenio in Statio, quæ fluxere ab hoc Virg. Theb. III. At gemitus Argia viri non amplius æquo Corde ferens, sociumque animo miserata dolorem.' Et l. xI. ubi Antigone excitatur ad fletus matris Jocasta continentis filium, ne iret ad bellum: At parte ex alia,' &c. lege reliqua. Demum alibi: et gemitu mœstos imitata parentes.' Illud de Jocasta et Antigone sumpsit Statius proculdubio ab Phonissis Eurip. Cerdu.

[ocr errors]

6

Accepit vocem, &c.] Ordo: Accepit vocem matris Lav. perfusa g. lacr. Cui ardor animi subjecit ruborem: per hypallagen. De hoc pudore Laviniæ, Scalig. II. 13. et v. 16. Taub.

[ocr errors][merged small]

Indum sanguineo] Suavissima sunt. Statius Achill. I. 'Lactea Massagetæ veluti cum pocula fuscant Sanguine Puniceo; vel ebur corrumpitur ostro.' Claudianus in 1. De Raptu: 6 non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod fæmina tinxerit ostro.' Scalig. v. 16. Taubmunn.

68 Si quis ebur, vel mista] In antiquis fere omnibus exemplaribus legere est, si quis ebur, aut mixta. Qui vel reposuere, præjectæ syllabæ timuerunt, quum ignorarent eum quoque locum esse communem. Pierius.

Mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa] Aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa conjunctione. Naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem. Servius.

70 Illum turbat amor] Invenit occasionem, qua Turnus magis moveretur in bellum. Idem.

72 Ne me lachrymis, neve omine tanto, &c.] Sunt quippe lachrymæ infelix omen profecturis. Ovid. Metam. vIII. 'Inter opus monitusque genæ maduere seniles, Et patriæ tremuere

Sic

manus, dedit oscula nato Non iterum repetenda suo.' Sic in VIII. Euander, abeunte Pallante filio, hæret inexpletum lachrymans,' quem nunquam deinde, nisi mortuum, vidit. Amatæ lacrymæ omen fuere Turno, quippe cecidit in acie. Quis nescit lacrymas, quas accepit Hector ab Priamo, Hecuba, Andromacha, cum iret ad bellum, neque rediit? Ex hac veterum observatione præclare Passeratius corrigit Tibullum Eleg. 1. 3. 'Cuncta dabant reditum, tamen haud deterrita frustra est, Cum fleret, nostras respiceretque vias.' Cerda.

73 Prosequere] Proprie est deducentium aliquem cum discedit. Plaut. Cas.novam nuptam volo rus prosequi.' Liv. 1. II. 'Decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti.' Sidon. epist. IV. 8. ' caterva prosecutorum:' quem in locum plura Colvius. Idem.

74 Neque enim Turno moru libera mortis] Duplex hoc loco est expositio: aut enim ordo est, Ne quæso mater, ne me lachrymis, id est, tanto mortis omine prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi, post jam promissum singulare certamen. Aut certe hoc dicit, Noli me mater ad bellum euntem ominosis lachrymis prosequi: neque enim Turno mora libera mortis, id est, neque enim est potestatis meæ moram inferre venientibus fatis. Ac si diceret, Si imminent fata, periturus sum, etiamsi minime ad bella proficiscar. Sciendum tamen locum hunc unum esse de insolubilibus XII. quæ habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii. Servius.

Neque enim Turno mora libera mortis] Hunc locum Servius ait unum esse de duodecim insolubilibus, quæ obscuritatem habeant: quem tamen Turnebus XXIII. 14. ita enodat in hanc sententiam: Mihi non, utrum

velim, liberum est; sed pugnam detrectare non possum: ut, si cadendum est et oppetendum, differre non possim. Ac sic loqui solent qui obstinato animo in pericula rapiuntur: negant enim sibi licere periculum fugere. Taubmann.

76 Cum primum crastina cœlo Puniceis invecta rotis] Hoc loco aviditas pugnaturi exprimitur. Sane nunc non dicit oriri diem, sed designat tempus quo vult nt ad singulare certamen uterque procedat. Serv.

77 Puniceis] Poëta ǎ♪ŋλos (ait Urs.) de Aurora, poivikodáктuλos. Claud. Rapt. 1. dat novæ luci 'puniceos ortus.' Sic consequenter in hoc eodem versu rubebit. et Æn. III. 'Jamque rubescebat stellis aurora fugatis.' Cerda.

Rotis] Ovid. Metamorph. III. 'Cum croceis invecta rotis Aurora reducet:' et Æn. VII. 'Aurora in roseis fulgebat lutea bigis.' Idem.

78 Non Teucros agat in Rutulos] Pertinent ad hunc locum multa Il. III. Lege ab eo loco, αὐτὰρ ἐμὲ ἐν μέσῳ, &c. Idem.

Teucrum arma quiescant, Et Rutulum] In Rom. cod. in Oblongo, Vaticano, in Portio, in plerisque aliis antiquis legere est, Teucrum arma quiescant Et Rutuli, oratione non invenuste variata. In Mediceo última syllaba est aliena manu corrupta, quum omnino Rutuli prius fuisse appareat. Quod vero in exemplaribus vulgatis dirimatur, tertia persona passivi legitur, in omnibus his antiquis dirimamus prima plurali, activa voce, scriptum obser

[blocks in formation]

das. Tydeus apud Stat. Theb. 1. 11. Quis timor audendi? quæ tanta ignavia? solus, Solus in arma voco,' Sic sup. et solus ferro, &c. Tale et illud apud Cedren. p. 560. προκαλούμενος αὐτὸν εἰς μονομαχίαν, δέον εἶναι λέγων, ἑνὸς ἀνδρὸς θανάτῳ κριθῆναι τὸ ἔργον, ἢ κατασφάττεσθαι, καὶ κατὰ μικρὸν διαπανᾶσθαι τὰ ἔθνη. Lege eundem pagina ducentesima octogesima prima, ubi μονομαχία componit bellum inter Romanos et Persas, nullo alio interfecto. Cerda.

80 Illo quæratur con. Lav. campo] Lucanus 1. VII. Qui subolem ac thalamos desertaque pignora quærit, Ense petat: medio posuit Deus omnia campo.'

Taubmann.

82 Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes] Solent enim ex equorum vel mostitia, vel alacritate, eventum futurum dimicaturi colligere. Servius.

83 Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia] Ait Horatius in arte poëtica, 'Nec quodcunque velit, poscat sibi fabula credi.' Unde Critici culpant hoc loco Virgilium, dicentes incongruum esse figmentum. Namque Orithyia cum Atheniensis fuerit, filia Terrigenæ, et a Borea in Thraciam rapta sit, quomodo potuit Pilumno, qui erat in Italia, equos dare? Decus dedit.' Ad ornamentum: ut, • Quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit.' Sane hic versus σrovdiάwv est; nam thyi diphthongus Græca est. Idem.

[ocr errors]

Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia] Defendit a Criticorum reprehensione hunc locum Turnebus XXIII. 14. qui negat incongruum esse, deam deo equos Thracios donavisse, cum et θρήκην πωλοτρόφον vocet Hesiod. et Thraces equos passim Homerus, et ipse Maro, carminibus commendent. Ego certe, ut cum Turnebo sentiam, tam alienum quam Critici, hoc fig. mentum accipere non possum: nam et hospitii dona multas, inter absen

tes locisque disjunctos, amicitias tradita vel missitata junxisse certum est, ex Homero, cæterisque auctoribus et Poëtis. Germanus.

84 Qui candore nives anteirent, cursibus auras] Homeri versus verbum ad verbum, λευκότεροι χίονος, θείειν δ ̓ ἀνέμοισιν ὁμοῖοι. Servius.

Qui candore nives, &c.] Scal. 111. 3. et v. 3. Turnebus XXIV. 31. Taub.

85 Properi auriga] Festini, veloces et erit nominativus hic properus: aurigas autem pro agasonibus posuit : nam aurige proprie sunt currus regentes. Servius.

Circumstant properi auriga] Veteres aliquot codices propere legunt, sed inemendate. Aliquot alii, pueri auriga, ut in Oblongo, Vaticano. Servius cum plerisque veteribus exemplaribus properi mavult. Interpretatur enim festini, velocesque. Pierius.

Manibusque lacessunt Pectora pulsa cavis] Non negarim pulsa in veteribus aliquot exemplaribus inveniri. Sed enim longe magis placet, quod in iis probatioribus, quæ sequimur, plausa legitur: a doctis omnibus lectio plausibiliter recepta, ut in Georg. Et plausæ sonitum cervicis amare.' Id.

Manibusque lacessunt, &c.] Ex ingenio equorum, qui lacessendi quidem, sed cum blandimento: præcepit nam Xenophon, non, iracunde tractandum equum. De qua re ille late. Sen. de Clem. I. 16. Equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister: fiet enim formidolosus et contumax, nisi cum tractu blandiente permulseris.' Philost. de equis dixit, καταψῆσαι ὦτα καὶ χαίτην : aures et jubas demulcere. Inde et Virg. Georg. III. et plausæ sonitum cervicis amare' et Ovid. Art. 1. 'Quadrupedes inter rapidi certamina cursus Depexæque jubæ, plausaque colla juvant.' Sic hic pectora plausa.' Et Ambros. 1. 111. de Virg. Equorum vis plausæ sonitum discit amare cervicis.' Cerd.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

87. Auro squalentem] Sic 1. x.tu

nicam squallentem anro' quem locum vide. Nihil vero aliud vult, quam loricam asperatum auro. Idem. Alboque orichalco] Apud majores orichalcum pretiosius omnibus fuit metallis. Namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla: inter quæ orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et æris duritiem possideret. Namque de auro primum securis facta displicuit caussa mollitiei: simili ratione et argenti contemptus est usus, mox æris: orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum. Unde etiam secula ita dicuntur fuisse divisa. Orichalcum etiam fuisse pretiosum Plautus docet, qui ait in Milite glorioso,' Ego istos mores orichalco contra comparem.' Alboque orichalco: auri scilicet comparatione; nam album non est. Servius.

Alboque orichalco] Auri sc. comparatione, nam album non est. De orichalco vide Commentar. Plautin. Curcul. act. I. sc. 3. Etiam Hom. 11. Hymno in Vener. orichalcum auro conjunxit: quod auri splendorem, æris duritiem habet. Taubmann.

88 Circumdat loricam humeris] Non armatur hoc loco, sed explorat utrum arma apte et congrue ejus membris inhæreant. Servius.

Aptat habendo] Ad habendum, ut congrue possint inhærere. Idem.

89 Cornua crista] Id est, comas, quas Græci kéрaтa nominant: unde et keiрew dicunt tondere.

Cornua au

tem proprie sunt cinciuni. Idem.

Rubræ cornua crista] Uni galeæ interdum duæ inerant aut tres crista, quæ cum divisæ essent, formam reddebant cornu. Quæ itaque hic cornua, in vi. vocat vertices, cum ait: ' Viden' ut gemino stent vertice crista?" Notes obiter ovμvî képaтa, naturalia cornua, interdum galeis addita ad ma

jorem spectantium horrorem, quod de Gallis scribit Diod. Sic et galea Pyrrhi apud Plaut. ornabatur «payıKoîs Képaσi, hircinis cornibus. Cerda.

90 Deus ipse parenti fecerat] Ac si diceret, non per ministros. Statius, Sed plurimus ipsi Sudor ibat.' Et notandum quam affectate variaverit, ut Æneæ uno loco arma describeret: Turni vero hic hastam, gladium, et loricam. In octavo autem scutum et galeam. Servius.

91 Stygia unda] Quasi immortalem fecerat. Idem.

Stygia unda] Consecrationem quandam ensis ostendit. Donatus.

6

Stygia candentem tinxerat unda] Est hoc, quod in vIII, de officina Vulcani, stridentia tingunt æra lacu.' Vide quæ in eo tractu, ut locum hunc exornes. Ut hic, candentem ensem,' ita Lucret. 1. 11, 'ferrum candescit in igne.' Vide Æn. III. ad illud, ‘candente favilla.' Pind. etiam Pyth. III. TOλ Xαλ ait Germ. Cerda.

92 Exin] Deinde: nam ordinis est adverbium. Servius.

Ingenti adnixa columnæ] Hastæ per columnam exprimitur magnitudo: sicut in septimo equorum; ut, 'Stabant tercentum nitidi in præsepibus altis.' Idem.

Ingenti adnixa columnæ] Ex more veterum, qui hastas inclusas thecis, et columnis innixas asservabant. De thecis tacuit Virg. dedit, quæ pertinent ad columnas. Is mos liquidus ex Hom. Il. XVII. et Odyss. 1. ubi hasta ponitur æρòs klova paкpàr, ad columnam longam. Breviter hæc duo dedi loca, quia fuse alii. Idem Hom. II. XIII. doúpara, id est, hastas, exhibet ἑσταύτα πρὸς ἐνώπια, quod idem ferme, innixas parietibus. Eurip. in Taur. cum dicat asservari, Πέλοπος παλαιὰν ἐν δόμοις λόγχην πατρός, credibile est eodem situ positam cum Homericis. Itaque non jacebant hastæ, non erant pendulæ: sed innixæ, et stantes, ideo EOTαóra. Inde etiam signate libro

decimoseptimo Iliad. et 1. Odys. ëornoe rpòs klova. In quo legitimo hastarum situ allusum fortasse ad etymon: nam Varro libro quarto de Lingua Lat. ait hastas dictas ab stando. Inde hic udstabat, et in libro sexto, 'stant terra defixæ hastæ.' Itaque cum in aliis legimus pensilia fuisse arma, ut in Eurip. in Herac. kånd Taoσáλwv éλàv, accipiens a clavis, videlicet, óπλíïηv kóσμov, militarem ornatum: et Androm. Kpeμaσтà TeÚXη πασσάλων καθαρπάσας, capiendi sunt de aliis armis, non de una hasta, quæ quidem non pensilis, nec jacens, sed innixa, et stans. Et argumento est quod subjungitur postea, kóσμw TVkáčov Tôde, tegaris ornatu hoc: tectio enim non fit hasta, sed clypeo, aut thorace, aut galea. Scio ab hoc more descivisse Hom. II. x. ubi arma Nestoris, videlicet scutum, galea, atque etiam dúo doûpe, hastæ duæ, omnia hæc KEITO, jacebant, cum ipse tunc dormiret. Sed hoc nihil mori nocet, cum tempus belli describatur, ac tum jam arma extra locum ubi solent asservari De hac armorum appensione jam

ubertim alibi. Cerda.

93 Vi] Virtute. Servius.

Corripit] Quasi dicat, sine conatu extulit, quamvis tanta esset, ut ad miniculis columnæ egeret. Donatus.

94 Actoris Aurunci spolium] Vel quod Actori detraxerat Turnus, vel quod Actor cuidam alteri : nam ambigue est positum. Servius.

[ocr errors][merged small]

6

enim ambigue Maro. Itaque accipio alterum illud, quod Actor cuidam alteri: nam postea magnifica Actoris mentio, 'te maximus Actor, Te Turni nune dextra gerit.' Quibus innuit, transmissam hastam ad se dono ab Actore: hunc enim si vicisset Turnus, explicuisset. Hemistichium hoc esse possit adagiale, ad eum modum quo Juven. Sat. II. 'Ille tenet speculum pathici gestamen Othonis, Actoris Arunci spolium.' Quasi dicat: ut Turnus hastam Actoris, ita ille Othonis speculum. Cerda.

Quassatque trementem] Quassat, et tremere facit. Servius.

95 Vociferans] Hæc scilicet, quæ dicturus est: plerumque enim ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur. Sic supra,

Torvumque repente Clamat, Io matres.' Sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam loquitur, et ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero in Catil. verba reipublicæ. Sed ille ait, 'Si patriam loqui posset fieri;' Turnus vero, quasi ad virum sentientem, loquitur: nec immerito: nam eum inducit furentem, ut, 'His agitur furiis, totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt, oculis micat acribus ignis.' Idem.

Vocatus Hasta meos] Invocationes et preces. Nam appellatio est a verbo, quæ semper aut in io exit, aut in us. Si in io exeant, tertiæ est formæ; si in us, quartæ : ut ab eo quod est lego, aut lectio aut lectus facit. Sed hoc nos dicimus, quod evpWVÓTEρOV fuerit, sicut nunc ab eo quod est voco, vocatus fecit, non invocatio. Idem.

Vocatus Hasta meos] Directio orationis ad res brutas, mirum quantum afficere, et ad inanimas majore mo tu, docet Scalig. III. 26. Et notat Turneb. VIII. 16. et XXII. 12. Belli Trojani tempore sceptra regum hastas fuisse et veteres per hastam jurasse, eamque pro Deo coluisse. Hinc Ca nei hasta Proverbio celebrata est.

« 前へ次へ »