ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

colum lancearum imber obtegeret. Silius libro nono, ' cœlumque et sydera pendens Abstulit ingestis non densa sub æthera telis.' Et l. 11. • Conditur extemplo telorum nubibus æther.' Et 1. IV. Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus Densa nube polum.' Lucan. 1. III. emissaque tela Aëra texerunt.' Sed et ad res alias, non ad bellum tantum, sententia ea emanavit. Nam de locustis Plin. XI. 19. " Solemque obumbrant:' et Valer. Argonaut. I. IV. de Harpyis,' Cocytia nubes.' Cerda. Obumbrant æthera telis] Telorum nube. Vide Not. En. xI. 611. Taub. 579 Inter primos] Inter duces, inter principes. Servius.

581 Testaturque Deos] Id est, fœderis. Idem.

[ocr errors]

Testaturque Deos] Tale illud Consulis Varronis apud Liv. 1. xxii. Testareturque Deos et homines hic, nullam penes se culpam esse, quod Annibal jam velut suam cepisset Italiam.' Cerda.

Iterum se] Donatus legit, se invitum ad pr.: quod præfert Fabricius, cum rem eandem dicere bis non debuerit; et caussa voluntatis coactæ additur; Bis jam,' &c. Duo autem fœdera Æneas cum Latino pepigerat: unum per Ilioneum legatum. Taub.

582 Hæc altera fœdera rumpi] Bis rumpi fœdera ; bis Italos hostes feri; bis se in præliá sæva compelli. Nam varie eandem rem iterat. Bis autem facta sunt fœdera, semel per Ilioneum: quando Latinus ait, Ipse modo Æneas, nostri si tanta cupido est, Si jungi hospitio properat, sociusque vocari, Adveniat:' et, 'Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant:' et iterum paulo ante singulare certamen. Servius.

1. 1. ἦν ἀμφισβήτησις καὶ δυσχρηστία περὶ τοὺς ἡγεμόνας, ὃ πάντων ἐστὶ σφαλερώTаTOV: Accidit, quod omnium periculosissimum est, ut dissiderent animis inter se duces. Veget. III. 10. 'Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis.' Cerda.

584 Reserare jubent] Id est, volunt: ut Terentius, 'Jubeo Chremetem salvere.' Servius.

585 Trahunt in mania regem] Trahere volunt. Nam voluntas, animi est, non facti. Scilicet ut possit imminens videre discrimen. Donatus dicit trahunt in monia,' pro dilacerant in moenibus rumoribus suis. Ergo regem de Latino dixit, mœnia autem hic muros dixit. Idem.

587 Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor] Pene omnia verba comparationis ad supradictum pertinent bellum. Nam ita apes inclusæ sunt, ut homines qui obsidentur. Ita civitatem, timentium latebras dicimus, sicut apum sunt alvearia. Item pastor ut rex, et revera pastor est, et ductor exercitus, ut Homerus moμéva Xav. Pumicem autem iste masculino genere posuit: et hunc sequimur : nam et Plautus ita dixit: licet Catullus dixerit fœminino. Idem.

Inclusas ut cum, &c.] Sumptum ab Apoll. Arg. 11. ‘Os dè μeλioσáwv aμñvos μέγα μηλοβοτῆρες, μὲ μελισσοκόμοι πέτρῃ ἐνὶ καπνιόωσιν, Αἳ δή τοι τείως μὲν ἀολλέες ᾧ ἐνὶ σίμβλῳ Βομβηδὸν κλονέον. ται, ἐπιπρὸ δὲ λιγνυόεντι Καπνῷ τυφόμεναι πέτρης ἑκὼς ἀΐσσουσιν : Haud se cus quam apum examen magnum opiliones, Aut apiarii in petra fumigarunt, Quæ tum confertim in alveari Cum strepitu turbantur, plus æquo vero crescente Fumo infestata e petra raptim effunduntur. Et inclusas ait Poëta; nam in alvearia sua se statim apes recipiunt

583 Trepidos inter] Hoc est, inter in summo metu. Plutar. cum allusitrepidos. Idem.

Exoritur trepidos inter, &c.] Semper nocua est discordia, sed potissimum in bello. Polyb. de hac re loquens

one ad rem hanc in vita Pomp. loquens de piratis, wσrep eis oμñvos édúοντο πανταχόθεν καταφερόμενοι τὴν ΚιAuxíav: Tanquam in alvearium, in Cili

ciam delati undique abdiderunt se. Cerd. Latebroso in pumice] Intelligi hic cavum et erosum saxum jam Turn. animadvertit ab Plin. scribente XXXVI. 21. hunc in modum: Non prætermittenda est et pumicum natura; appellantur quidem ita et erosa saxa in ædificiis, quæ Musea vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam.' Vides specus formam; talem quippe amant apes. Ita et Propert. El. III. 3. 'Hic erat affixis viridis spelunca lapillis, Pendebantque cavis tympana pumicibus.' Et Ovid. Amor. 1. 3. speluncaque pumice pendens' et Metamorph. 1. 111. in descriptione antri ait, 'pumice vivo.' Inde laudo doctum Germani scholion, kolλŋ kal ornλaiwdŋ mérpą: in cava petra et ad formam speluncæ. Quod consentit cum Hom. qui Il. II. loquens de habitaculo apum, Térрns è yλapupñs, ex petra scalpta, cava. Id.

588 Fumo amaro] Qui elicit lachrymas. Servius.

Fumoque implevit] Exigi e latibulis suis fumo apes, et hac una re expugnari, certum. Calab. 1. III. ait, illas cruciari καπνοῦ ὑπαὶ ῥιπῆς, violentia fumi: et alveare expugnari kaжV1 Plutarch. ait lib. de Auditione. Apud Aristophan. in Vesp. cum Bdelycleon dixisset, Παῖε, παῖ ὦ Ξανθία τοὺς σφήκας ἀπὸ τῆς οἰκίας: Xanthia feri, feri, pelle vespas e domo: respondit illico Xanthias, ̓Αλλὰ δρῶ τοῦτ ̓, ἀλλὰ καί συ τύφε πολλῷ τῷ καπνῷ : Hoc ago ipsum, sed tu adure plurimum fumum excitans.. Confero et verba S. Cyrilli Alexand. Commentar. in Nahum num. 25. οἱ μελλιτοκόμοι κατὰ καιροὺς, ὅτε τὰ κηρία τῶν σύμβλων ἐξορύττειν ἐθέλουσι, πῦρ ἐνάπτοντες, καπνῷ τὰς μὲν μελίσσας διώκουσιν, ἵνα μὴ μάχοιντο, καὶ κατατιτρώσκωσι τοῖς κέντροις αὐτοὺς ἀθρόαι προπετώμεναι : Apiarii cum suo tempore favos ex alvearibus eximere volunt, ignem accendunt, et apes fumo persequuntur, ne densatim circumvolantes pugnent, et aculeis suis ipsos convulnc

rent. De apiculis Ammian. 1. xvii. 'fumo pelluntur.' Ovid. Rem.

[ocr errors]

1.

suppositos fugiunt examina fumos.' Nazianzen. Orat. 20. ås кaяνoû σμîνος κινήσαντος, ἄλλος ἐπὶ ἄλλῳ διεγείρε ται καὶ ἀνίσταται : velut fumo apum examen movente, certatim omnes excitantur et exsurgunt. Attingit et hoc Lycoph. loquens de Græcis, &s μéλioσαι συμπεφυμέναι καπνῷ : ut apes fumo conturbatæ. Vide præterea quæ dedi Georg. Iv. ad illud, ' fumosque manu' prætende sequaces.' Cerda.

589 Trepida rerum] Nescientes quid agant, ignaræ auxilii, hoc est, trepida de suis rebus. Terentius, 'Satagit rerum suarum.' Servius.

Trepida rerum] Αποροῦσαι, ἀμηχα vovσai: ut supra, 'fessæ rerum.' G.

Cerea castra] Opportune hic castra de his rebus quæ nunc aguntur, in Georg. IV. < Aulasque et cerea regna.' Servius.

Cerea castra] Ut in Georg. IV. 'Cerea regna.' Claud. Rap. II. castra.' Cerda.

cerea

591 Ater odor] Nove: nam in odore quis est color? Sed hoc dicit, odore atræ rei, id est, fumi ater odor, pessimus: ut, fumoque implevit amaro.' Servius.

Nunc murmure cæco] In antiquis tum legitur pro nunc. Pierius.

592 Fumus] Tria nova simul : ' fumus amarus,' oculis scilicet: 'murmure cæco,' quia clausæ apes: 'ater odor,' quia in fumo odor. Scaliger.

593 Accidit] Quid proprie sit, elice ex Senec. epist. 110. Adhibe diligentiam tuam, et intuere, quid sint res nostræ, non quid vocentur : et scies plura mala contingere nobis, quam accidere.' Contingit enim, quod est ex voto: accidit, quod non e voto : et id probat ibi Seneca. Multa scilicet, quæ putantur esse mala, cedere sæpe ex voto: secus, multa, quæ bona esse putantur, babere dirum exitum. Cerda.

Fessis] Pro adflictis. Servius.

Etiam fortuna] Casus: nam omnis casus in potestate fortunæ est. Id.

695 Tectis venientem prospicit hostem] Aut e tectis prospicit: aut contra tecta venientem. Idem.

Venientem prospicit hostem] In Oblongo codice et in aliquot aliis conspicit habetur: quod magis moveret, propter periculi vicinitatem: sed enim prospicit Servius admittit, et vetera pleraque exemplaria consentiunt. Pierius.

596 Incessi muros] Invadi. Serv. Incendi muros] Codices omnino aliqui veteres incendi legunt. Antiquitus enim contextis arboribus, lutoque aut calce illitis infartisque, monia construi solebant: quorum plurimus in Galliis usus fuit, teste Cæsare. Sed enim Oblongus, Mediceus, atque alii perveteres codices, incessi legendum ostendunt: quod Servius admittit, dum exponit invadi. Romanus ambiguus est unius mutatione literæ, in eo enim incensi legitur: sed cum alias primam ex duabus ss in n vertere consuerit, ut multa superius declarant citata loca, incessi crediderim esse debuisse : præsertim Arusianus in elocutionum exemplis, loci hujus Virgiliani testimonio, ostendat eleganter dici incessitur illa res: quare incessi muros longe lubentius legerim. Pierius.

quum

[blocks in formation]

598 Infelix pugnæ juvenem, &c.] Quia non putabat Turnum civitatem obpugnari passurum fuisse si viveret. Servius.

Pugna juvenem in certamine] Romanus codex a certamine legit, sed melius est in. Quædam vetera alia exemplaria juvenem certamine legunt, absque a, et absque in. Pierius.

[ocr errors]

Pugna in certamine] Sic alibi jungit prælia pugnæ : ut Lucret. 1. 1. 'certamina belli.' Hom. sæpe τóλeμov, μáxηv. Cerda.

599 Mentem turbata] Figurate: ut, 'Oculos suffusa.' Servius.

600 Caputque] Sicut supra dictum est,, Caput dicebatur qui auctor et princeps alicujus rei gestæ fuisset; ut Æn. xi. 'O Latio caput horum.' Servius.

601 Multaque p. m. demens effata furorem] Verba noluit ponere, unde videtur diras significare. Idem.

Per mæstum effata furorem] In Oblongo codice dolorem est: quod non æque placet: neque quidem ́ quod efflata vel afflata in nonnullis habetur. Pierius.

602 Purpureos moritura manu, &c.] Rem, quæ Flaminicæ competit, transtulit ad reginam. Flaminica enim venenato operiri debet: nam cum amictus dicit, opertam dicit, quæ res ad pallium refertur. Servius.

603 Et nodum informis lethi] Fabius Pictor dicit quod Amata inedia se interemit. Sane sciendum quod cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abjiceretur. Unde bene ait informis lethi, quasi mortis infamissimæ. Ergo cum nihil sit hac morte deformius, poëtam etiam pro reginæ dignitate dixisse accipiamus. Cassius autem Emina ait, Tarquinium Superbum cum cloacas populum facere coëgisset, et ob hanc injuriam multi se suspendio necarent, jussisse corpora eorum cruci affigi: tunc pri

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Flavos Lavinia crines] Miror cum Servius asserat floreos antiquam esse lectionem, eam a posterioribus non admissam. Synizesis enim est adeo Poëtis insolita, ut hoc loco eam reformidare debeamus. Pierius.

696 Et roseas laniata genas] Moris fuit apud veteres, ut ante rogos humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum: quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago constitueretur. Tamen sciendum cautum lege Duodecim tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis, Mulier faciem ne carpito.' Servius.

Tum cætera] Præcessit, prima Lavinia,' sequitur tum,' eleganti consecutione. Ita et Propert. 1. 1. post illud, Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,' subjicit, Tum mihi constantis dejecit lumina

fastus.' Cerda.

607 Resonant plangoribus ædes] In Oblongo codice clangoribus legitur: quod non placet, id enim tubarum est. In Mediceo autem clamoribus: sed plangoribus omnino melius. Pierius.

Resonant plangoribus ædes] Ego capio de percussione pectorum. Hanc enim doloris notam voluit dare ceteris feminis, ne æquarent dolorem Laviniæ, qui esse debuit maximus, et ideo in genas sæviit. Ovid. in Epist. 'Et plangit tenera pectora casta manu,' Vides ut plangorem dederit pectori. Sic et Homer. Iliad. xvIII. xepol dè nâoai othbea wenλhyovto: manibus autem omnes percutiebant pectora. Ut vero hic planctus describitur in regiis ædibus, ita Æn. 11. ad imitationem regiæ Priami: et IV. post mortem reginæ. Vide et locum Eurip. in Alcestide, de planctu regiæ post hujus occasum. Cerda.

608 Hinc] Id est, de domo regia. Servius.

Infelix fama] Rerum infelicium nuntia: ut,' infelix vates.' Idem.

609 Demittunt mentes] Desperant, sicut a contra, sperantes aliquid, erigunt mentes. Idem. Demittunt mentes] Claudian. Eutrop. II. cidere animi, tantisque procellis Deficiunt septi.' Cerda.

Est hoc, quod 'Tum vero ce

610 Conjugis attonitus fatis urbisque ruina] Et privatis et publicis luctibus. Servius.

611 Caniciem] Ex ætate pathos movit; non enim tam miserum est regem in miseriis esse, quam senem] Idem.

[ocr errors]

Immundo pulvere] Bene immundo addidit. Sic in Georgicis, Et cinerem immundum jactare per agros :' quia etiam ille pulvis, quo utuntur puellæ, cinis vocatur. Unde etiam et ciniflones dicti sunt. Horatius, 'Custodes, lectica, ciniflones, parasita.' Idem.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

616 Minus successu lætus equorum] Infirmitas animi ex equorum etiam tarditate veniebat: quia minus successus habebant equi jam fatigati. Servius.

617 Attulit hunc illi cæcis terroribus aura] Naturale enim est, ut a qua parte fuerit ventus, inde maximus audiatur clamor. Et mire cæcis terroribus,' quos nemo videret. Id. Commixtum clamorem] Ex impugnatione, et morte reginæ. Idem. 618 Arrectas aures] Ad audiendum sollicitas. Terentius,' Arrige aures, Pamphile.' Idem.

Arrectas aures] Plaut. Rud. 'arrexit aures.' Illustrabis satis verba hæc his quæ dixi Æn. 1. ad illud,' arrectis auribus.' De etymo aurium dixi alibi. Ducunt Grammatici ab haurio: unde signate Æn. iv. ' auribus bausi.' Sed sunt qui ducant ab audio, quod mihi fit probabile. Audi verba Isidori de spiritualibus differentiis: Aurium inditum est nomen

[ocr errors]

a vocibus audiendis. Per immutationem enim literæ aures, velut audes, sunt nominatæ. Per has enim voces atque sonum quasi per cochleam descendere, qui erectus in circulum orbemque moveatur.' Cerda.

619 Inlætabile murmur] Quæritur quis inlatabile dixerit. Ideo autem murmur, quia ferre solent quasi præsagium murmura, sive bona sive mala. Servius.

621 Diversa clamor ab urbe] Hypallage diversus clamor, aut ex variis partibus civitatis. Idem.

622 Amens] Egens consilii, nescius rei gerendæ. Idem.

624 Currusque et equos] In antiq. cod. currum, singulari numero. Pierius.

625 Occurrit dictis] Ejus orationis verbis obviam venit. Servius. 626 Prima victoria] Id est, primum. Idem.

627 Sunt alii, qui tecta manu, &c.] Ideo, quia scit Turnum de urbe maxime esse sollicitum. Idem.

Possunt] In antiquis plerisque codicibus possint. Pierius.

[ocr errors]

629 Mittamus funera] Alibi, morti mittere,' et demittere morti;' idque ab Hom. Cerda.

630 Nec numero inferior, pugnæ nec honore] Id est, nec pauciores interimis, nec minor te, quam Æneam, comitabitur gloria. Nam occisorum multitudo compensat hoc, quod tu fugientes interimis. Sane sciendum Juturnam, in hac omni oratione, occurrere quæstionibus tacitis. Servius.

632 Prima per artem Fœdera turbasti] Prima, aut inchoantia: aut tum prima; nam post datum augurium, quo animi omnium perturbati sunt, et post ejus orationem Tolumnius tela contorsit. Per artem autem, per fraudem, ut Æn. 1. 125. Artificis scelus.' Idem.

634 Nequicquam fallis] Hoc est pro non fullis. Idem.

635 Labores] Hom. sæpissime τó

« 前へ次へ »