ページの画像
PDF
ePub

Rapiens immania pondera baltei.' Disputat vero Carisius, balteus masculino genere semper dici, ut clipeus. Infœlix humero cum apparuit ingens Balteus,' Virgilius dicit. Plinius tamen vult masculino genere vinculum significare, neutro autem genere lora ad alligandum apta. Sed Varro baltea dixit, et Tuscum vocabulum ait esse: usque adeo passim variant auctorum sententiæ. Pier.

Alto] Præfero hanc lectionem, et hanc habet Serv. Pet. Dan. Legunt aliqui ingens. Scio conjungi posse bina adjectiva: sed id si impediri possit, melius est. Cerda.

dari bullas has foribus nostris.' Sic Cicero tradit, Verrem bullas aureas ex valvis templi magnificentis simi abstulisse. Pro ornamentis autem, quibus cingula decorantur, usurpavit et Calpur. in Bucol. ‘Alternat vitreas lateralis cingula bullas.' Et Apulejus pro ornamentis, quibus instrata equorum insigniuntur, cum ait:

bullis multis aureis inoculatum, veluti stellis relucentem.' Cer. 945 Monumenta doloris] Proprie : nam et monumentum ab eo dictum est, quod mentem moneat. Servius. 946 Hausit] Vidit: ut, 'Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus.' Idem.

Furiis accensus et ira] “Ev dià dvoîv, id est, furiosa ira. Neque enim omnis ira furit. Ut accendo de ira, ita Liv. 1. XXXVIII. 'Accendit ira animos eorum.' Et XXIV. qua voce eum accensum restitisse.' Cerda.

[ocr errors]

947 Tune hinc spoliis indute meorum] Non absimile illud Il. X. in persona Achillis: àτáp τov ěpnoba, Пaтрокλñ?

942 Notis fulserunt cingula bullis] Annon pleonasmus ridiculus? Nam si balteus est militare cingulum, quid oportuit utramque vocem dari? Sed explicet Virg. Varr. Ait hic, Balteum, quod cingulum e corio habebat bullatum, balteum dictum.' Itaque balteus proprie erat, cui annexa cinctio. Explico hoc. Duplex fuit. officium baltei. Primum, ut ab eo gladium penderet. Alterum ut cinge-evapíšwv Zŵs čσσeol', &c. Germ. ret. Isidor. clare xix. 35. 'unde et balteus dicitur, non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependent.' Ideo utramque vocem conjungit Maro nullius doctrinæ expers. Inde et Treb. Pollio in Salonino scribit: Cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer auratos constellatosque balteos rapuisse perhibetur.' Cerda.

6

Bullis] Bulla, et Græcis Boûλλa, insigne quondam triumphantium, post in usum etiam puerorum nobilium usurpatum: a cujus specie, auctore Plutarcho in Probl. bulla roupóλvέ dicta, tumor quidam in aqua bulliente excrescens, et statim evanescens. Dicitur et Ciceroni pro capite clavi umbellato, quo basilicarum fores configi solent: unde Plaut. in Asin. accepit bullam pro capite clavorum: Jussisti in splendorem

948 Pallas te Immolat] Ad suæ mortis et abrupti fœderis ultionem, te tanquam hostiam immolat Pallas. Ser.

Pallas te hoc vulnere, Pallas Immolat] Claud, Stil. 1. 'Pallantis jugulum Turno moriente piavit Æneas.' Non absimile facinus Virginii apud Liv. 1. III. ubi post interfectam filiam respectans Appium, Te, inquit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.' Neque vero dubium, quin Virg. respexerit morem, quo hostes mactabantur pro defunctis in bello, quod Plut. in vita Themist. dixit kαráptaσbai, et кabieрwoa nam fiunt tanquam victimæ et hostiæ. Cerda.

950 Adverso sub pectore] In pectus hostis, ita uti adversum fuit, totum gladium pressit. Taubmann.

951 Solvuntur] In antiquis nonnullis codicibus solvontur: ita ruont, acuont, ea pronuntiatione, quam a veteribus acceptam Etrusci huc

3956 NOTÆ VARIORUM IN VIRGIL. ÆNeid. XII.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Frigore] Morte: ut, Corpusque lavant frigentis, et ungunt.' Serv. Illi solvuntur frigore membra] Supra En. 1. Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra.' Græcis siquidem

ὕπνος καὶ θάνατος λυσιμελεῖς dicuntur. Observavit et Passeratius, Virgilium hic expressisse vim verbi Græci v Xoppayeiv. Eurip. de Alcestide: νῦν κατ ̓ οἴκους ἐν χεροῖν βαστάζεται ψυ Xoppayovoa. Et rursus idem de eadem Alc. ήδη προνωπής ἐστι καὶ ψυχορ payei. Germanus.

952 Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras] Indignata, vel quia post preces veniam non meruerat: vel quia Laviniam fore sciebat Æneæ vel quia, ut supra de Camilla

diximus, discedebat a juvene. Nain volunt physici animam discedere a corpore invitam, cum quo adhuc habitare naturæ legibus poterat. Sic Homerus: Ψυχὴ δ ̓ ἐκ μελέων πταμένη αϊδός δε βεβήκει, Ὃν πότμον γοόωσα, λιποῦσ ̓ ἀνδροτῆτα καὶ ἥβην. Servius.

Vitaque cum gemitu, &c.] Anima abitum describit. Ita Æn. IX. 349. 'Purpuream vomit ille animam : et En. IV. vs. ult. 'omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.' De quarum rerum tractatione videatur magnus Scaliger Poëtices III. 1. Idem vero carmen de Camilla mori ente usurpavit, XI. 831. Similiter Hom. de Hectore moriente, Il. xxii. 362.

Videatur et Macrob. 1. 9. in Somn. Scip. Taubmann.

FINIS NOTARUM VARIORUM.

7

47

[graphic]
« 前へ次へ »