ページの画像
PDF
ePub

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SEPTIMUM.

F

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

39-55 17-9

NOTE VARIORUM

IN

P. VIRGILII OPERA.

ENEIDOS LIB. IX.

Atque ea diversa penitus dum parte geruntur] In hoc libro mutatio est omnium rerum. Nam et aliæ personæ, et loca alia sunt, et aliud nego. tium incipitur. Ab Ænea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum; quem transitum quidam culpant, nescientes Virgilium prudenter junxisse superioribus negotiis sequentia, per illam particulam; 'Atque ea diversa penitus dum parte geruntur.' Scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia; Dum enim cum sit conjunctio, hic tamen adverbii vim obtinet. Terentius, 'Mea nihil refert dum potiar modo.' Sane formatus est iste liber ad illa Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomedem et Ulyxem cum capto Dolone castra penetrarunt; nam partem maximam et economiæ et negotiorum exinde habet. Servius.

Atque ea diversa, &c.] Liber hic nonus fere totus expressus est ex Il. Κ. qui δολωφονία, seu νυκτερεσία, inscribitur. Ursinus.

Diversa penitus] Valde diversa, id

est, longius remota, vel apud Pallanteum, vel in Etruria: unde paulo post dicit,' Nec satis, extremas Coriti penetravit ad urbes, Lydorumque manum.' Servius.

Diversa] A Trojanorum castris remota. Sic in quinto: Quo diversus abis,' id est, a me remotus. Donatus.

2 Irim] Iris quasi pis dicta est: nunquam enim ad conciliationem mittitur sicut Mercurius, sed ad distur bationem. Et est ministra non tantum Dearum, sed et Deorum; nam præter Homerum et Virgilius hoc probat dicens, Aëriam cœlo nam Iupiter Irim Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem.' Servius.

[ocr errors]

3 Audacem ad Turnum] Fortem sine felicitate, sicut de Pallante diximus : et modo audaciæ laus opportuna, quia ad audendum exhortandus est. Idem.

Audacem] Inconsultum et temerarium. Iris vero hinc hortatur, illinc objurgat. Donatus.

Audacem] Serv. explicat 'fortem sine felicitate.' Donat. 'inconsultum, et temerarium.' Præfert hunc Servio

« 前へ次へ »