ページの画像
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant; quibus ille viros, quibus excitat urbes;
Ægidaque horriferam, turbatæ Palladis arma,
Certatim squamis serpentum auroque polibant,
Connexosque angues, ipsamque in pectore Divæ
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
Tollite cuncta, inquit, cœptosque auferte labores,
Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem :
Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
Præcipitate moras. Nec plura effatus: et illi
Ocyus incubuere omnes, pariterque laborem
Sortiti: fluit æs rivis, aurique metallum;
Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.

435

440

445

Marti currum et rotas celeres, quibus ille commovet homines, quibus urbes; et certatim ornabant squamis et auro agida horribilem, clypeum Palladis iratæ, et serpentes implicatos, et ipsam Medusam in pectore Deæ torquentem oculos post abscissum collum. O Cyclopes Ætnæi, ait Vulcanus, auferte hæc omnia, et deponite laborem inchoatum, et huc intendite animum. Arma sunt fabricandu forti viro: nunc opus est robore, nunc promtis manibus, nunc omni arte præcipua: accelerate moras. Nec plura locutus est. Illi autem omnes statim adnixi sunt, et pariter diviserunt laborem: as et metallum auri fluit in rivos, et chalybs vulnificus liquitur in ampla

tusque.-434. Instaurant Parrhas., de quo cogitandum esse censet Burm. Vitium esse non dubito. Instare (h. urgere opus) exquisite cum quarto casu junctum, ut instare viam. excitet Ven.-435. horrificam edd., quas Pierius inspexerat, et tres Burmann. cum Goth. pr.-436. poleibant antique codd. Pier.-438. dejecto Rom. defecto Leid. unus. Heins. supplebat: tum secto; dissecto et disjecto in codd. Pier, lectum; altede deerat Gud. a m. pr., unde rum quoque in Goth. tert. et Erf.-439. certosq. aliquot Pier.; improbat Heinsius et Burm. i ferte sec. Hamb.-440. Ætnæi. Airvaîos. ad huc Reg. atque huc Parrhas. avertite Gud, cum binis Goth. Talia enotare tantum non flagitium est hominis bonis horis abutentis; sed cum semel in hoc pistrinum nos impegerimus, obdurandus est animus, ut cum fide exequamur id, quod ab initio, parum forte considerate, receperamus: ne ulla varietas e libris scriptis notata nostris notationibus excidat.-441. faciunda Heins. malit ex Nonio.-442. opus est nunc a. m. Seneca Epist. 95. Bene autem Heins. interpunxit post magistra.---443, moram aliquot Pier. et illi Burmannus novavit

NOTE

436 Squamis, auroque, &c.] Disjunctio pro squamis aureis, Ge. 11. 192. 'Pateris libamus et auro,' pro pateris aureis. Significat clypeum Palladis squamoso corio serpentis ex tectum fuisse ipsum vero Gorgonis, id est Medusa, capnt anguiferum;

anro

non in clypeo, ut alias, sed in anteriore loricæ parte ad pectus affixum. De Gorgone et Palladis clypeo, Æn. II. 616.

446 Chalybs] Genus ferri densissimi nominis, de quibus supra 421. ac durissimi, acier: a populis hujus

Ingentem clypeum informant, unum omnia contra
Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes
Impediunt. Alii ventosis follibus auras
Accipiunt redduntque: alii stridentia tingunt
Æra lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa vi brachia tollunt

In numerum, versantque tenaci forcipe massam.
Hæc pater Æoliis properat dum Lemnius oris :
Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma,
Et matutini volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior, tunicaque inducitur artus,
Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;

450

455

fornace. Componunt magnum clypeum, sufficientem solum adversus cuncta arma Latinorum; et connectunt septem textus rotundos textibus: alii excipiunt et emittunt ventos follibus plenis vento: alii mergunt aquis æra stridula: caverna sonat incudibus in ea defixis. Illi inter se erigunt brachia multo conatu per ordinem, et forcipe mordaci vertunt massam. Dum pater Lemnius urget hæc in regionibus Æoliis: lux alma et cantus matutini avium sub tectis excitant Evandrum ex abjecto cubili. Senex surgit, et induitur tunica circa membra, et circumligat plantis calceamenta

secundam partem codicum. Vulgo lectum at illi; quod nondum displicet.448. que abest quatuor Burm.-449. Alii.accipiunt; verba exciderant Goth. tert. 449.453. Versus ex Ge. iv, 171..175.-451. Etna pro div. lect. ad antrum Moret. tert. ex Ge. iv, 173.-452. magna vi Erf. tendunt Rottend. sec. a m. sec.-453. Innumerant Rom. forfice aliquot Pier., inter quos Rom., sed vid. Serv. et Heins. ferrum Carisius et alter Hamb.-455. Wakefield Sylva Crit. Vol. v, p. 77. tribus, ut opinatur, mendis sublatis legit: Evandrum ex humili lecto lux suscitat alba, Et matutinos volucrum sub culmine cantus. Docte hæc variata esse, lubenter concedam. At quæ librorum auctoritate accepimus, præclara et epica sunt.-456. sub culmina Mentel. pr. alter Menag, et Leid., doctius; nisi idem librarii lapsus esse soleret. sub tegmine pr. Menag. matutinus cantus ap. Macrob. v, 8.-457. Confestim surgit, tunicaque

NOTE

453 In numerum] Eo ordine, qui numerosum quendam ictuum concentum referat.

454 Pater Lemnius] Vulcanus: qui a Junone matre, propter deformitatem, e cœlo dejectus est in insulam Lemnum, nunc Stalimene, in Ægeo Mari: ubi a Græcis dictus est officinam suam exercere, ob frequentia ibidem fulmina, Ge. 1. 295. De insulis Æoliis, supra 416.

458 Tyrrhena pedum vincula] Calceamenta Tyrrheno more: quorum solea lignea erat, quatuor digitorum latitudine, lora autem inaurata: ex Polluce, 1. vII. 22. Et notandum calceamenta veterum, ut ex antiquis statuis constat, fere soleas fuisse: non latis integumentis desuper, sed vinculis tantum lorisque aptas pedibus. De Tyrrhenis, vicinis tunc Evandro populis, mox 479.

Tum lateri atque humeris Tegeæum subligat ensem,
Demissa ab læva pantheræ terga retorquens.

Necnon et gemini custodes limine ab alto
Præcedunt gressumque canes comitantur herilem.
Hospitis Æneæ sedem et secreta petebat,
Sermonum memor et promissi muneris, heros.
Nec minus Æneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt
Edibus, et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior hæc :

Maxime Teucrorum ductor, quo sospite nunquam
Res equidem Troja victas aut regna fatebor;

460

465

470

pedum Tusca; deinde accingit lateri et humeris gladium Arcadicum, revocans in dextram pelles pantheræ pendentes a sinistra. Præterea duo etiam canes custodes exeunt ex alta porta, et sequuntur passus domini. Sic ibat heros ad cubiculum et penetrale Enea, memor verborum et promissi officii. Nec minus mane experrectus Eneas ferebat se ad eum. Pallas filius aderat comes illi Evandro, Achates huic Æneæ. Cum occurrissent, sociant dextras manus, et sedent in media domo, denique utuntur libero colloquio. Rex primus hæc dicit: Maxime dux Trojanorum, quo salvo nunquam sane existimabo regnum vel res Trojæ eversas; sunt nobis parvæ

induitur Parrhas. induitur quoque Franc. cum binis Goth.-459. Tegeon, Tegeum, Thegeum librariorum errores. vid. ad v, 299.-460. a levo aliquot Pier. dimissa a leva Dorvill, cum binis Goth. et Erf.-461. limine ab alto Marklandus ad Stat. 1, 1, 46 reprehendit tanquam absurdum, cum paulo ante dixisset poëta, humili tecto. Defendit Burmannus mira interpretatione, altum esse limen domus in monte positæ. Nec hoc procedit, ut limen proprie accipias et paulo altiore gradu surgere dicas. Aut amplectendam itaque prorsus Marklandi emendationem: limine ab arto, aut dicendum censeo, poëtam epitheton paulo otiosius et ad communem liminum naturam effinxisse. Ouwens Noct. Hag. 111, 26, p. 267 aliam viam ingreditur, ut poëtam dicat dignitatem adjicere voluisse ædibus: ut sane facit alias: modo non ab humili tecto v. 455 nunc progressus esset. Apud Macrob. v, 8 in libris: limine in ipso habetur.-462. præcedunt Rom. Medic. Colot. Ursini, et alii libri præstantiores: et sic veteres edd., donec mutatum in Ald. tertia, et hinc in Steph. et al. in procedunt, quod Heins. in parte codd. repertum prætulit, causa quidem parum commode interposita: si comitarentur, non potuisse canes præcedere. Dictum hoc recte improbat Burmannus; improbam tamen lectionem non mutavit; id quod nunc fecimus cum Brunckio. gressumque viri Zulich. a m. sec., interpolatrice pessima. gressusque...heriles Goth. sec.--463. secura Sprot. a m. pr.-466. olli ante Heins.-467. resistunt Parrhas.-468. Latio Oudart. placido Dorvill. a m. sec., unde placito Jo. Schrader. conj., sed licito est, cujus diu desiderati tandem facultas exoptata contingebat. feruntur Goth. sec. Ven. a m. pr.-469. hæc abest alt. Hamb. hæc ait duo Burm.-471. v. an NOTÆ

459 Tegeaum ensem] Arcadicum; a Tegea urbe Arcadiæ, ubi Pan coleba

tur.

460 Panthera] Fera est, maculosa pelle, cujus mas est pardus: a wây omne, et oǹp fera.

Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
Exiguæ vires. Hinc Tusco claudimur amni,
Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis.
Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis
Jungere castra paro: quam fors inopina salutem
Ostentat. Fatis huc te poscentibus affers.
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
Urbis Agyllinæ sedes: ubi Lydia quondam
Gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis.
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.

475

480

vires ad subsidium belli, pro tanta dignitate: hinc coërcemur fluvio Etrusco; inde Rutulus urget nos, et sonat armis circa mania nostra. Ast ego meditor sociare tibi magnas nationes, et castra e regno divite: sors insperata ostendit tibi hanc viam salutis: et confers te huc fatis vocantibus. Non longe hinc habitatur sedes urbis Agyllinæ, structa lapidibus antiquis: qua parte colonia Lydia, insignis bello, stetit olim in montibus Tuscis. Hanc urbem, per multos annos vigentem, Mezentius rex deinceps gubernavit, severo imperio et duris armis. Quid prodesset narrare im

bella f. Goth. sec.-472. Nobis auxilium belli pr. Mentel. qu. Moret. et Goth. sec., Heinsius non spernendum ait.-474. bellum c. a. Parrhas. circumtonat Medic. a m. sec., ex emendatione præclara, quam a poëtæ manu profectam velim; gravius enim vocabulum hoc est, et poëtarum usu frequentatum: sic inf. IX, 709. XII, 700. nec miror Wakefield refinxisse vulgatam : quam tamen omnes codices tuentur. Pro armis Rom. arans, alii ap. Pier. arcens, aliquot Arruns; mira et felix depravatio !-477. adfert variabant codd. Servii ætate, ut ad fortem referretur. adfer aliquot Heins. offers Ven. et Goth. tert. Jam sup. hanc...urbem adferimur vn1, 217.-478. colitur aliquot Burm., quem vide. in saxo coluit Goth. sec.-479. Agellinæ, Agelinæ, Aquilina aberratt. ap. Burm. -480. luctis ins. Rom.-481. multis annis Bigot. ex Goth. tert.-484. genNOTE

472 Pro nomine tanto, &c.] Pro dignitate Trojani nominis: pro tanta causa, id est, tanto bello: nomen enim sæpe pro causa sumitur. De Tusco amne, Tybri, supra 330. De Rutulis, En. vii. 795.

479 Urbis Agyllinæ sedes, &c.] Urbs erat Etruriæ, a Lydis dicta deinde Care, hodie Cerveteri, Æn. vii. 652. Aiunt Etruscos, sive indigenas, sive aliunde advectos, eam Italiæ regionem, quæ est ad occidentem Tybris, incoluisse: hinc a Pelasgis ex Æmonia, quæ deinde Thessalia dicta est, profectis, bello petitos: qui post

Agyllinam ibi conditam, a Tyrrhenis e Lydia profectis expulsi sunt. Hi sive Etrusci, sive Tyrrheni: etiam Tusci vocati sunt; a bów sacrifico: ob religionis ceremonias, quæ apud eos vigebant inprimis in urbe Care, quam vocat Livius 1. vII. sacrarium populi Romani, diversorium sacerdotum, ac receptaculum sacrorum:' ab hac, ut aliqui censent, religiones Deorum dictæ sunt cæremonia. Hinc multi scribunt Thusci; multi tamen Tusci, Græcis auctoribus, a quibus vocantur Touσoкоl. Etruscorum nomen unde ortum sit, ignoratur.

Quid memorem infandas cædes! quid facta tyranni
Effera! Di capiti ipsius generique reservent!
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus, atque oribus ora,
(Tormenti genus) et sanie taboque fluentes
Complexu in misero longa sic morte necabat.
At fessi tandem cives infanda furentem
Armati circumsistunt ipsumque domumque;
Obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant.
Ille inter cædes Rutulorum elapsus in agros
Confugere, et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis;
Regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt.
His ego te, Ænea, ductorem millibus addam.
Toto namque fremunt condensæ littore puppes;
Signaque ferre jubent; retinet longævus haruspex
Fata canens: O Mæoniæ delecta juventus,

485

490

495

manes strages, quid crudelia facinora tyranni! Dii rependant ista capiti et familiæ ipsius! Immo etiam alligabat corpora mortua corporibus vivis, committens et manus manibus et vultus vultibus, o speciem supplicii! et sic occidebat lenta nece homines diffluentes tabo et sanie in hoc miserando nexu. Sed cives denique pertasi, obsident armati sævientem inaudito modo, et ipsum, et ipsius domum: jugulant ejus socios, immittunt flammas ad tecta. Ille elapsus inter strages cœpit fugere in regionem Rutulorum, et protegi armis Turni excipientis eum hospitio. Itaque tota Tuscia rebellavit legitimo furore, repetunt præsenti bello regem ad pœnam. Ego, o Ænea, dabo te ducem his millibus: naves enim eorum congregata toto littore fremunt, et volunt inferre signa. Senior aruspex cohibet eos, edicens hæc oracula: O juventus lectissima Lydia, flos et robur antiquorum hominum, quos in

tique Oudart. pro div. lect. reservant Sprot.-487. fluenti aliquot Heins., unus fluente, quæ vulgarior oratio foret. conf. IX, 472.–488. in aberat Franc. et Goth. tert. necabant duo Burm., ut jungebant alter Hamb.-489. infanda civesque f. Parrhas.; nec videbat interpolator, infanda esse pro infandum, infande. cf. sup. 1, 255.-490. circumsidunt Goth. tert.-491. atque ignem ad Parrhas.-492. inter cædem Rom. et omnes vetustiores Pier. et Heins., ut hactenus præferendum sit.-495. manifesto M. Oudart. ex glossa. præsente Rom.-497. frement Gud. in littore alter Hamb.-498. ferre juvat Ven. jubent non tam ad puppes referendum, quam omnino ad Agyllæos, quos decla ravit in verbis omnis Etruria...his millibus.-499. facta c. Gud. Mæonide Goth.

NOTE

498 Haruspex] Qui exta conspicit arvigæ, vel aruga: est antem arviga, hostia: ab apixa aries. Ita Vossius.

Qua in arte singularis fuit Etruscorum vatum peritia. De Mæonia, Lydia, Æn. iv, 216.

« 前へ次へ »