ページの画像
PDF

Tu quoque littoribus nostris, Æneia nutrix,
Æternam moriens fanam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exequiis Æneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Aspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur littora terræ:

10

Tu etiam, o Caieta, nutrix Æneæ, tribuisti moriens famam immortalem nostris littoribus: et nunc memoria tua custodit locum ; et nomen tuum indicat sepulcrum tuum in magna Italia, si aliquis est hic honor. At pius Eneas factis exequiis juxta consuetudinem, extructa mole sepulcri, postquam tumida maria pacata sunt, continuat navigationem relis, et deserit portum. "Venti farent circa noctem : et Luna splendida non obstat cursui: mare fulget sub ejus luce tremula. Leguntur littora ricina terre Circææ : ubi filia Solis opulenta sonat continuo cantu per syltas

2, famam moriens Gud., ingrato sono.-3. At nunc pr. Moret. a m. pr. 4. ea deest Puget. signant Heins. e Medic. Gud. et aliis maluit. Sed exemplo adjecto (sic apud Nasonem, nomina signata saxo) vix satis commode de.

currit; qnod multo minus commodum est. Contoi te etiam Cerda. Si tueri illud velis, dicendum esset : 088a pro loco dicta esse, quo ossa sunt condita, hoc est, pro tumulo; is signat, adeoque ossa signant, titulo insculpto posteris produnt, nomen tuum. At hac dnra sunt ; præstat altera ante Heinsium vulgata lectio, quam inter ceteros codices Romanus firmat, signat, nt honos servat sedem, sic nomen signat ossa, h. nomen loco inditom sepulturam Caietæ ad nostram memoriam servat. Ed. Ven, repetit, servat.-6. quierant ex Hebro (ignotum nomen et forte corruptum) laudat Servins; quod et ipsum haberet locum ; et sic Montalb. et pro var. lect. alter Hamb.—7. portusque Gud. reliquit aliquot Heins. et Pier.-8. cursus Heins. cum vetustioribus, it. fragm. Vatic. Vulgo cursum legitur.--10. Est To Kipraiov.-12. resonant

NOTÆ 1 Tu quoque] ' In littore maris Tyr- 3 Serrat honos sedem tuus) Vel sen. rheni, et finibus novi Latii; nunc ea sum habet, quem in interpretatione parte regni Neapolitani, quæ dicitur suggerimus. Vel est hy pallage sive Terra di lavoro, est hodieque Caieta, commutatio, pro: sedes servat honoGaëta, urbs cum sinu et promontorio rem et memoriam tuam, Æn. vi. 268. cognomine. Nomen alii cum Virgi. De Hesperia magna, Italia, Æn. 1. lio ab Æneæ nutrice repetunt : Au- 534. relius Victor a kaleiv incendere, qnod 10 Proxima Circæa, &c.) Solvit sub illic Æneæ naves a Trojanis mulieri. noctem Caieta, et ad occidentem bus incensas quidam dicant: Strabo navigat: Circæumque montem, Cir. a Laconum lingua, qui curva omnia cello, in eodem Latii littore præterκαιάττας νοcant.

gressus, ad ostia Tybris prima luce

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iræque leonum,
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum ;
Setigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;
Quos hominum ex facie Dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum,
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës

20

irrias ; et in domo magnifica accendit cedrum odoriferam ad lucem nocturnam, addensans auto pectine telas subtiles. Hinc ceperunt audiri voces, et furores leonunn ercutientium vincula et rudentium per mediam noctem : et setosi porci, et ursi cæperunt frendere in stabulis, et species magnorum luporum ululare: quos Circe, crudelis Dea, mutacerat efficacibus herbis ex figura hominum in vultus et pellem ferarum. Quæ talia portenta ne paterentur pië Trojani, provecti in portum

Sprot.-13. odoratum Oudart. ad I. Leid. ' nocturno in lumine Medic. et Zu. lich. a m. sec., quæ vulgaris est ratio,-14. Idem versus Ge. I, 294.-15. gemitus leonum: noli substituere velle fremitus. Nam et illud poëtis solenne : v. c. Lucan. VI, 688. Drak. ad Silium 1, 425.-16. rugentum pr. Moret, a m. sec., inscite.-18. forma Franc.-19, sva post særire. Libri nil mutant. -20. in abest tribus ap. Burm. et Hamb. sec. Induerat vultus Circe. Porro Montalb, in terga vultusg. Etiam et t. f. nonnulli Pier.-21. patiantur Bigot,

NOTÆ pervenit. De Circæo monte et Circe 16 Rudentum) Proprium est asinovenefica, Solis filia, Æn. 111. 368. rum rudere, Ge, ul. 374. Leo dicitur

11 Inaccessos lucos) Accessit eo ta- rugire, sed vox ista recentiorum scripmen Ulysses cum sociis. Igitur inac- torum est. cessos dicit, quorum difficilis acces 19 Quos hominum ex facie, &c.] Disus, quo nemo debeat accedere prop- citur Circe potu medicati liquoris et ter illecebrarum periculą. Sic Ge. virgæ tactu mutasse homines in feras. III. 5. dixit : Illaudati Busiridis aras, Et sic in sues mutavit Ulyssis socios, id est, quem nemo debet laudare, præter Eurylochum, qui domum ejus quamvis eum Isocrates laudaverit. ingredi noluerat; et Ulyssem, qui

12 Lucos resonat cantu] Personat, esu cujusdam herbæ, moly nomine, resonare docet. Neutrum, pro activo: præservatus a Mercurio fuerat. Hos at fere in, vi, 832. Assuescite bello. tamen postea Circe, Ulyssis rogatu, Porro Circe urit cedrum, sive tædam pristinæ restituit forma. Ita Hom. e cedro, pretiosa arbore, quæ cariem Odyss. X. 135. Sæva Deu appellatur non sentit, et unde oleum exprimitur. ab Homero ibid. Delv) Oeds; quia divini Percurrit telas : telam texit, opus mu- generis, Solis filia. De Neptuno, Æn, liebre, de quo Æn. III. 483. Pectine 1. 129, arguto, id est, vel stridulo, vel acuto.

25

Delati in portus, neu littora dira subirent;
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis :
Cum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsä.
Atque hic Æneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amono,
Vorticibus rapidis, et multa flavus arena,
In mare prorumpit. Variæ circumque supraque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terræque advertere proras
Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,

[ocr errors]

illum, el ne appellerent ad funesta littora ; Neptunus inflarit vela prosperis rentis, et acceleravit cursum, et impulit naves ultra spumosum hoc mare. Et jam mare rubescebat luce, et ab alto cælo Aurora crocea splendebat in equis duobus roseis : quando venti quiererunt, et omnis flatus subito cessavit, et remi laborant in mari immoto. Tunc autem Æneas vidit e mari magnam sylvam: per illam Tybris, grato furio, celeri impetu, et flatus plurimis arenis, proruit in mare : diverse ares, assuetæ littoribus et alveo Aurii, circum et supra recreabant cantu cælum, et per sylvam volabant. Jubet socios detorquere cursum, et appellere proras littori: et gaudens subit amnem umbrosum. Age modo, o Erato, explicabo, qui reges,

-22. dura duo Burm.—26. in croceis conj. Schraderus ad Musæum p. 289. Sed in roseis bigis non tam erat hærendum, quam in mira colorum temperatione : post rubescens mare, roseæ bigæ et lutea aurora.--27. Tum ex Schol. Horat. et Statii laudat Burm.-28. luctatur Mentel. pr.-29. hinc Zulich, et Witt, ingenti Menag. sec.-30. et inter Dorvill.-31. Verticibus, cum aliis, antiquissimi Mediceus et Romanus ; it. fragm. Vatic.—-32. præcipitat pro div. lect. tert, Moret. superque Witt. suprema Gud. a m. pr.-34. Æquora Serv. ad iv Æn. 524. sonabant Diomedes in Instit. Grammat.-35. socios aliquot Pier. Men

NOTÆ 25 Jamque, &c.] De Aurora, ejns- 30 Tiberinus] Fluvius, vel potius que bigis, Ge. 1. 249. De luteo colore, Auvii Deus. De eo, Æn. viii. 330. Ecl. iv. 44.

36 Fluvio succedit opaco] Umbroso, 28 Tonsc] Remi: sic dicti, vel propter arbores ripam hinc inde in. quia fiunt e ligno attonso et dolato; umbrantes. vel quia aquas tondent, vel tundunt et 37 Erato] Musa, quæ versibus verberant: Enniana et Lucretiana præest amatoriis, ab epdw amo. Hanc vox. Lucr. l. 11. 554. ' Antennas, pro- invocat, quia bellorum sequentium ram, malos, tonsasque natantes.' origo ex amore Turni et Æneæ in

Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ ;
Tu vatem, tu, Diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem

[ocr errors]

quæ tempora rerum, quis status fuerit veteris Latii; quando peregrinus exercitus primo applicuit classem Italico littori: et revolvam initia primi belli. Tu, Dea, te doce poetam. Narrabo bella horrida: narrabo exercitus, et reges ira impulsos cædem, et turmas Tyrrhenas, et Italiam universam consociatam ad arma. Oritur mihi grarior series rerum, suscipio opus difficilius, quam prius. Rex Latinus, jam grandærus, gubernabat agros et urbes quietas in pace diuturna. Audimus hunc natum Fauno et Murica nympha Laurente. Picus fuerat pater Fauni :

tel. pr. a m. pr.; et sic Ge. Fabricius scriptum viderat.—38. antiquus Moret. pr., quod vulgare esset. fuerat libri Pierii et Giphanii, unde is faciebat, fueret, importuno archaismo. classe Goth, sec.—41. Tum Franc. dic h. b. dic a. alter Voss.--42. aptosq. Goth. pr.–44. et major sec. Rottend. rerum major Goth. pr.–46. placidus Dorvill." gerebat pr. Moret. in bella gerebat sec. Hamb.-47. genitum et nympha Goth. sec. ex nympha Leid. unus. Larante Leid. alius. Mirica Bigot.-48. P. patrisque parentem Parrhas.

NOTÆ Laviniam. De Musis, Ecl. 111. 69. dicti sint: quanquam Latinorum noDe Latio antiquo et Ausoniis, infra 54. men multo fuisse Latino rege anti

43 Tyrrhenam) Tuscam, Etruscam, quius quidam volunt, inter quos ipse Æn. 11. 781. De Hesperia, Italia, Æn. Virgilius, ut diximus En, 1. 10. De 1. 534.

Saturno ejusque fuga in Italiam, Æn. 47 Hunc Fauno, &c.] Obscura est vi. 319. admodum bajus familiæ series, et Laurente Marica] Uxor Fauni, fabulis confusa. Multi discedunt a seu Fatueli, dicta est Fauna, aut FaVirgilio, qui tres a Saturno gradus tua. Nomen habuere a fando, vel tantum numerat: Saturnum, Picum, fatu: quia furore correpti futura fari Faupum seu Fatuelum, et Latinum. ac dicere solebant. Marica autem Alii novem distinguunt gradus ; in nympha, ex qua Faunus suscepit iisque geminum Saturnum, geminum Latinum, juxta Arnobium fuit Circe: item et Picum et Faunum : aiuntque juxta alios ipsa Fauna; quæ a Minea junioribus Pico et Fauno tribui a turnensibus, ad ostia Liris fluvii, saVirgilio, quæ priscis tribui debuis- cro in luco colebatur. Laurens vosent. Addunt hos Aboriginum reges catur ex regionis nomine : de quo, fuisse, qui Latini deinde a Latino infra 63, Delph. et Var. Clas. . Virg.

3 M

50

Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato Divum, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed varijs portenta Deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos :

[merged small][ocr errors]

et Picus le patrem habebat, o Saturne ; tu primum caput ejus familiæ. Filius Latino et soboles mascula nulla erat, Deorum voluntate : et nascens mortua fuerat in prima infantia. Filia unica tenebat domum et totam regionem: jam apta marito, jam nubilis ob adultam ætatem. Plurimi e magno Latio et tota Italia illam ambiebant. Ambit præ ceteris omnibus formosissimus Turnus, polens avis et ataris : quem assumi generum uxor regis mirifico studio instabat : sed prodigia Deorum obsistunt per rarios terrores. Laurus erat in medio domus, in intimis recessibus, sacra secundum frondes, et ob religionem servata per multos annos. Puter Latinus dice

50. hinc f. Ven.-51. est deest Bigot. et Goth. sec.-52. tantos s. nata penates laudat Schol. Stat, i Theb. 572.-53, v. et jam Witt.-54. jam pro illam tert. Rottend. a m. pr. e binis Burmann, deest.-55. ante omnes p, unus sec. Moret.—57. magno p. Bigot. p. hunore Goth. tert.-59. in abest Erf. in medio, in p. quatuor Burm. et Goth. tert. in medio p. Oudart, alto pr. Moret. -60. S. coma aliqnot Heins. cum Nonio, sed præstat græca ratio.-63. Lau

NOTA 52 Filia] Lavinia, quæ demum ut eorum nomine a Græcis vocaretur Æneæ nupsit, occiso Turno, Æn. XII. tota Italia, a Sicilia usque ad Alpes.

54 Magno e Latio, totaque.... Auso- Polsi deinde ab aliis, ultimo consedenia] Duplex Latium fuit: antiquum, runt inter Volscos et Campanos, circa a Tybri fluvio ad Circæum montem, Lirim, Caietam, et Minturnas; et Circello. Novum, seu magnum, a Ty- Aurunci tunc appellati sunt. Vide bri ad Lirim amnem, qui nunc est Clover. Italiæ 1. 111. 9. Garigliano, complectens Volscos, Au- 56 Turnus, avis, 8c.) Dauni et Veni. runcos, Æquos, &c. Hæc tamen liæ filius : Rutulorum rex. Venilia Latii extensio a Romanis regibus est, soror erat Amatæ Latini uxoris, die multo Æneæ temporibus recentior: vinis honoribus affecta, Æn. x. 76. unde suspicantur multi, Latium hic Daunus maternum genus ducebat a pro tota Italia sumi, quemadmodum Jove per Danaën, infra 372. pater. et Ausoniam. Ausones, Trojanis tem- num a Pilumno, Deo etiam habito, poribus multo antiquiores, Italiæ par Æn. x. 76. De situ Rutulorum, infra tem incoluerunt inferiorem, quæ ad 794. Siciliam accedit. Mox, quia notissi- Regia conjux] Amata, Veniliæ somi rebus gestis evaserant, factum est, ror.

« 前へ次へ »