ページの画像
PDF
ePub

Tu quoque littoribus nostris, Æneia nutrix,
Æternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exequiis Æneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Aspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur littora terræ:

5

10

Tu etiam, o Caieta, nutrix Æneæ, tribuisti moriens famam immortalem nostris littoribus: et nunc memoria tua custodit locum; et nomen tuum indicat sepulcrum tuum in magna Italia, si aliquis est hic honor. At pius Eneas factis exequiis juxta consuetudinem, extructa mole sepulcri, postquam tumida maria pacata sunt, continuat navigationem velis, et deserit portum. Venti favent circa noctem: et Luna splendida non obstat cursui: mare fulget sub ejus luce tremula. Leguntur littora vicina terræ Circææ : ubi filia Solis opulenta sonat continuo cantu per sylvas

2. famam moriens Gud., ingrato sono.-3. At nunc pr. Moret. a m. pr.4. ea deest Puget. signant Heins. e Medic. Gud. et aliis maluit. Sed exemplo adjecto (sic apud Nasonem, nomina signata saxo) vix satis commode declaravit, quo modo accipi id vellet. Burmannus ad hysteron proteron recurrit; quod multo minus commodum est. Contorte etiam Cerda. Si tueri illud velis, dicendum esset: ossa pro loco dicta esse, quo ossa sunt condita, hoc est, pro tumulo; is signat, adeoque ossa signant, titulo insculpto posteris produnt, nomen tuum. At hæc dura sunt; præstat altera ante Heinsium vulgata lectio, quam inter ceteros codices Romanus firmat, signat, ut honos servat sedem, sic nomen signat ossa, h. nomen loco inditum sepulturam Caietæ ad nostram memoriam servat. Ed. Ven. repetit, servat.-6. quierant ex Hebro (ignotum nomen et forte corruptum) laudat Servius; quod et ipsum haberet locum; et sic Montalb. et pro var. lect. alter Hamb.-7. portusque Gud. reliquit aliquot Heins. et Pier.-8. cursus Heins. cum vetustioribus, it. fragm. Vatic. Vulgo cursum legitur.-10. Est тò Kipкaîov.-12. resonant NOTE

1 Tu quoque] In littore maris Tyrrheni, et finibus novi Latii; nunc ea parte regni Neapolitani, quæ dicitur Terra di lavoro, est hodieque Caieta, Gaëta, urbs cum sinu et promontorio cognomine. Nomen alii cum Virgi. lio ab Æneæ nutrice repetunt : Aurelius Victor a kalew incendere, quod illic Æneæ naves a Trojanis mulieribus incensas quidam dicant: Strabo a Laconum lingua, qui curva omnia KaιάTTas vocant.

3 Servat honos sedem tuus] Vel sensum habet, quem in interpretatione suggerimus. Vel est hypallage sive commutatio, pro: sedes servat honorem et memoriam tuam, Æn. vi. 268. De Hesperia magna, Italia, Æn. 1. 534.

10 Proxima Circæa, &c.] Solvit sub noctem Caieta, et ad occidentem navigat: Circaumque montem, Circello, in eodem Latii littore prætergressus, ad ostia Tybris prima luce

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iræque leonum,

15

Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum;
Setigerique sues, atque in præsepibus ursi

Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;

Quos hominum ex facie Dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum,

20

Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës

incias; et in domo magnifica accendit cedrum odoriferam ad lucem nocturnam, addensans acuto pectine telas subtiles. Hinc cœperunt audiri voces, et furores leonum excutientium vincula et rudentium per mediam noctem : et setosi porci, et ursi cœperunt frendere in stabulis, et species magnorum luporum ululare: quos Circe, crudelis Dea, mutaverat efficacibus herbis ex figura hominum in vultus et pellem ferarum. Quæ talia portenta ne paterentur pii Trojani, provecti in portum

Sprot.-13. odoratum Oudart. ad I. Leid. nocturno in lumine Medic. et Zulich. a m. sec., quæ vulgaris est ratio.-14. Idem versus Ge. 1, 294.-15. gemitus leonum: noli substituere velle fremitus. Nam et illud poëtis solenne : v. c. Lucan. VI, 688. Drak. ad Silium 1, 425.-16. rugentum pr. Moret. a m. sec., inscite.-18. forma Franc.-19, sava post sævire. Libri nil mutant. -20. in abest tribus ap. Burm. et Hamb. sec. Induerat vultus Circe. Porro Montalb. in terga vultusq. Etiam et t. f. nonnulli Pier.-21. patiantur Bigot, NOTE

pervenit. De Circao monte et Circe venefica, Solis filia, Æn. 111. 368.

11 Inaccessos lucos] Accessit eo tamen Ulysses cum sociis. Igitur inaccessos dicit, quorum difficilis accessus, quo nemo debeat accedere propter illecebrarum pericula. Sic Ge. III. 5. dixit: Illaudati Busiridis aras, id est, quem nemo debet laudare, quamvis eum Isocrates laudaverit.

12 Lucos resonat cantu] Personat, resonare docet. Neutrum, pro activo: at fere Æn. vi. 832. Assuescite bello. Porro Circe urit cedrum, sive tædam e cedro, pretiosa arbore, quæ cariem non sentit, et unde oleum exprimitur. Percurrit telas: telam texit, opus muliebre, de quo Æn. 111. 483. Pectine arguto, id est, vel stridulo, vel acuto.

16 Rudentum] Proprium est asinorum rudere, Ge. III. 374. Leo dicitur rugire, sed vox ista recentiorum scrip

torum est.

19 Quos hominum ex facie, &c.] Dicitur Circe potu medicati liquoris et virga tactu mutasse homines in feras. Et sic in sues mutavit Ulyssis socios, præter Eurylochum, qui domum ejus ingredi noluerat; et Ulyssem, qui esu cujusdam herbæ, moly nomine, præservatus a Mercurio fuerat. Hos tamen postea Circe, Ulyssis rogatu, pristinæ restituit forma. Ita Hom. Odyss. x. 135. Sæva Dea appellatur ab Homero ibid. dewǹ Oeds; quia divini generis, Solis filia. De Neptuno, Æn, I. 129.

Delati in portus, neu littora dira subirent;
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Cum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hic Æneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amœno,
Vorticibus rapidis, et multa flavus arena,

In mare prorumpit. Variæ circumque supraque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terræque advertere proras
Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,

25

30

35

illum, et ne appellerent ad funesta littora; Neptunus inflavit vela prosperis ventis, et acceleravit cursum, et impulit naves ultra spumosum hoc mare. Et jam mare rubescebat luce, et ab alto cœlo Aurora crocea splendebat in equis duobus roseis : quando venti quieverunt, et omnis flatus subito cessavit, et remi laborant in mari immoto. Tunc autem Eneas vidit e mari magnam sylvam: per illam Tybris, grato fluvio, celeri impetu, et flavus plurimis arenis, proruit in mare: diversa aves, assueta littoribus et alveo fluvii, circum et supra recreabant cantu cœlum, et per sylvam volabant. Jubet socios detorquere cursum, et appellere proras littori: et gaudens subit amnem umbrosum. Age modo, o Erato, explicabo, qui reges,

−22. dura duo Burm.-26. in croceis conj. Schraderus ad Musæum p. 289. Sed in roseis bigis non tam erat hærendum, quam in mira colorum temperatione: post rubescens mare, roseæ bigæ et lutea aurora.-27. Tum ex Schol. Horat. et Statii laudat Burm.—28. luctatur Mentel. pr.–29. hinc Zulich, et Witt. ingenti Menag. sec.-30. et inter Dorvill.-31. Verticibus, cum aliis, antiquissimi Mediceus et Romanus; it. fragm. Vatic.-32. præcipitat pro div. lect. tert. Moret. superque Witt. suprema Gnd. a m. pr.-34. Æquora Serv. ad Iv Æn. 524. sonabant Diomedes u Instit. Grammat.—35. socios aliquot Pier. Men

NOTE

25 Jamque, &c.] De Aurora, ejnsque bigis, Ge. 1. 249. De luteo colore, Ecl. iv. 44.

28 Tonsa] Remi: sic dicti, vel quia fiunt e ligno attonso et dolato; vel quia aquas tondent, vel tundunt et verberant: Enniana et Lucretiana vox. Lucr. 1. 11. 554. Antennas, proram, malos, tonsasque natantes.'

30 Tiberinus] Fluvius, vel potius fluvii Deus. De eo, Æn. vIII. 330.

36 Fluvio succedit opaco] Umbroso, propter arbores ripam hinc inde in umbrantes.

37 Erato] Musa, quæ versibus præest amatoriis, ab èpáw amo. Hane invocat, quia bellorum sequentium origo ex amore Turni et Æneæ in

Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ;
Tu vatem, tu, Diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem

40

45

quæ tempora rerum, quis status fuerit veteris Latii; quando peregrinus exercitus primo applicuit classem Italico littori: et revolvam initia primi belli. Tu, Dea, tu doce poëtam. Narrabo bella horrida: narrabo exercitus, et reges ira impulsos in cædem, et turmas Tyrrhenas, et Italiam universam consociatam ad arma. Oritur mihi gravior series rerum, suscipio opus difficilius, quam prius. Latinus, jam grandavus, gubernabat agros et urbes quietas in pace diuturna. Audimus hunc natum Fauno et Murica nympha Laurente. Picus fuerat pater Fauni :

Rex

tel. pr. a m. pr.; et sic Ge. Fabricius scriptum viderat.-38. antiquus Moret. pr., quod vulgare esset. fuerat libri Pierii et Giphanii, unde is faciebat, fueret, importuno archaismo. classe Goth. sec.-41. Tum Franc. dic h. b. dic a. alter Voss.-42. aptosq. Goth. pr.-44. et major sec. Rottend. rerum major Goth. pr.-46. placidus Dorvill." gerebat pr. Moret. in bella gerebat sec. Hamb.-47. genitum et nympha Goth. sec. ex nympha Leid. unus. Larente Leid, alius. Mirica Bigot.—48. P. patrisque parentem Parrhas.—

NOTE

Laviniam. De Musis, Ecl. III. 69. De Latio antiquo et Ausoniis, infra 54. 43 Tyrrhenam] Tuscam, Etruscam, Æn. 11. 781. De Hesperia, Italia, Æn. 1. 534.

47 Hunc Fauno, &c.] Obscura est admodum hujus familiæ series, et fabulis confusa. Multi discedunt a Virgilio, qui tres a Saturno gradus tantum numerat: Saturnum, Picum, Faunum seu Fatuelum, et Latinum. Alii novem distinguunt gradus; in iisque geminum Saturnum, geminum item et Picum et Faunum: aiuntque ea junioribus Pico et Fauno tribui a Virgilio, quæ priscis tribui debuissent. Addunt hos Aboriginum reges fuisse, qui Latini deinde a Latino Delph. et Var. Clas.

Virg.

dicti sint: quanquam Latinorum nomen multo fuisse Latino rege antiquius quidam volunt, inter quos ipse Virgilius, ut diximus n. 1. 10. De Saturno ejusque fuga in Italiam, Æn. VIII. 319.

Laurente Marica] Uxor Fauni, seu Fatueli, dicta est Fauna, aut Fatua. Nomen habuere a fando, vel fatu: quia furore correpti futura fari ac dicere solebant. Marica autem nympha, ex qua Faunus suscepit Latinum, juxta Arnobium fuit Circe: juxta alios ipsa Fauna; quæ a Minturnensibus, ad ostia Liris fluvii, sacro in luco colebatur. Laurens vocatur ex regionis nomine: de quo, infra 63.

3 M

Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato Divum, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta Deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos :

50

55

60

et Picus te patrem habebat, o Saturne; tu primum caput ejus familiæ. Filius Latino et soboles mascula nulla erat, Deorum voluntate: et nascens mortua fuerat in prima infantia. Filia unica tenebat domum et totam regionem: jam apta marito, jam nubilis ob adultam ætatem. Plurimi e magno Latio et tota Italia illam ambiebant. Ambit præ ceteris omnibus formosissimus Turnus, potens avis et atavis: quem assumi generum uxor regis mirifico studio instabat: sed prodigia Deorum obsistunt per varios terrores. Laurus erat in medio domus, in intimis recessibus, sacra secundum frondes, et ob religionem servata per multos annos. Puter Latinus dice

50. hinc f. Ven.-51. est deest Bigot. et Goth. sec.-52. tantos s. nata penates laudat Schol. Stat. 1 Theb. 572.-53. v. et jam Witt.-54. jam pro illam tert. Rottend. a m. pr. e binis Burmann. deest.-55. ante omnes p. unus sec. Moret.-57. magno p. Bigot. p. honore Goth. tert.-59. in abest Erf. in medio, in p. quatuor Burm. et Goth. tert. in medio p. Oudart. alto pr. Moret. -60. S. coma aliquot Heins. cum Nonio, sed præstat græca ratio.-63. LauNOTE

52 Filia] Lavinia, quæ demum Æneæ nupsit, occiso Turno, Æn. xii. 54 Magno e Latio, totaque.... Ausonia] Duplex Latium fuit: antiquum, a Tybri fluvio ad Circæum montem, Circello. Novum, seu magnum, a Tybri ad Lirim amnem, qui nunc est Garigliano, complectens Volscos, Auruncos, quos, &c. Hæc tamen Latii extensio a Romanis regibus est, multo Æneæ temporibus recentior: unde suspicantur multi, Latium hic pro tota Italia sumi, quemadmodum et Ausoniam. Ausones, Trojanis temporibus multo antiquiores, Italiæ partem incoluerunt inferiorem, quæ ad Siciliam accedit. Mox, quia notissimi rebus gestis evaserant, factum est,

ut eorum nomine a Græcis vocaretur tota Italia, a Sicilia usque ad Alpes. Pulsi deinde ab aliis, ultimo consederunt inter Volscos et Campanos, circa Lirim, Caietam, et Minturnas; et Aurunci tunc appellati sunt. Vide Cluver. Italiæ l. 111. 9.

56 Turnus, avis, &c.] Dauni et Venili filius: Rutulorum rex. Venilia soror erat Amatæ Latini uxoris, divinis honoribus affecta, Æn. x. 76. Daunus maternum genus ducebat a Jove per Danaën, infra 372. paternum a Pilumno, Deo etiam habito, Æn. x. 76. De situ Rutulorum, infra 794.

ror.

Regia conjux] Amata, Veniliæ so

« 前へ次へ »