ページの画像
PDF
[ocr errors]

Quam pater inventam, primas cum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum densæ (mirabile dictu),
Stridore ingenti, liquidum trans æthera vectæ,
Obsedere apicem ; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.

[ocr errors]

batur dicasse illam Phæbo, repertam cum fundaret prima mania ; et ab illa dedisse nomen Laurentibus incolis. Apes densa, res mira dictu, trans lerem aërem volantes magno stridore, insederunt supremum illius cacumen : et pedibus invicem conjunctis, eranen repentinum pependit e frondoso ramo. Statim rates dixit: ridemus appropinquare hominem peregrinum ; et exercitum ex eadem regione quærere hanc eandem regionem, et regnare in hac suprema arce. Præterea dum Larinia rirgo

[ocr errors]

NOTE · 62 Phæbo sacrasse) Quia laurus a Latino arces, sive munitiones, addi. Phæbo dilecta. De Phæbo, Ecl. 111. tas; et urbem, a lauro præcipuæ 62.

magnitudinis, appellatam esse Lau63 Laurentes colonis] Laurens, no- rentum, quod nomen sylvæ tantum men constat fuisse primo inditum syl. et regioni commune prius fuerat. væ laureæ, quæ circa littus Tyrrheni Urbs posterioribus dicta est LaurolaMaris fuit, a Tybri orientem versus vinium; non quod eadem fuerit cum porrecta. Inde vicina regio Laurens Lavinio; sed quod exhausta bellis etiam dicta est. Inde Laurens dicitur utraque, et Laurenle et Lavinio, utriMarica nympha, Fauni uxor, 47. usque incolæ Laurentum confluxerint, Inde Picus, Latini avus, dicitur etiam et urbem communi nomine dixerint, Laurens, 171. Inde Turnus ipse eo ut suspicatur Cluverius in Antiqua dem appellatur nomine, 650. quia Italia, l. 11. 3. atque ut ei videtur, ea Rutulorum regionem sylva illa attin- nunc dicitur Paterno. gebat. Porro cum arces primas ibi. 66 Pedibus per mutua nexis, &c.] De dem condidisse Latinus dicatur; et hac apum glomeratione, quæ ura diLanrens Picus, ejus avus, eodem loco citur, Ge. Iv. 257. et 558. De apun regiam habuisse, 171. aut sibi male examine, Ecl. vii. 13. consentit Virgilius, aut dicendum, 70 Partibus ex isdem] Apes e Tyrregiam quidem a Pico esse conditam; rheni Maris partibus venerant Lau,

[ocr errors]

Præterea, castis adolet dum altaria tædis,
Ut juxta genitorem astat Lavinia virgo,
Visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis ; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam ; sed populo magnum portendere bellum.
At rex solicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

[ocr errors]

accendit altaria sacris facibus, et stat prope patrem: (res horrida) risa est corripere ignem longis capillis, et comburi flamma sonante secundum omnia ornamenta; et visa est accensa secundum regias comas, accensa secundum coronam spectabilem gemmis : deinde fumans visa est cingi rutilanti luce, et jactare ignem tota domo. Hoc autem cæpit haberi terribile et visu admirabile. Etenim aiebant ipsam illustrem fama et fortuna futuram esse, sed minari genti magnum bellum. At rex territus his prodigiis vadit ad orucula fatidici Fauni patris sui, et consulit sylvas sitas

NO

-71. e castris pr. Hamb. quum a. Nonius ternis locis. De adolere v. sup. ad lib. 1, 708.—72. Ut bene e codd, probavit Heins. post Pier. Vulgo: et. 74. cremare Montalb. a m. sec.--75. que abest tribus Burm.-76. lumina Menag. alter. lumina fulva sec. Hamb. fulva re fumo Dorvill.-77. ac totum Menag. sec. tectis V. s. totis Goth. tert.-78. Hoc v, multi Heins. et Burm., item Goth. sec.; visu ac tert.-80. protendere Mentel. pr. a m. pr. telum Hugen, a m, pr.–81. 4c rex Menag. pr, sollicitus monstrorum Donat. Ms.

NOTÆ rentum, insederant lauri apicem : Tybur, influit in Anienem Anvium, quo significabatur, exteros Tyrrheno nunc Tecerone. Odor ejus et sapor Mari venturos, victores futuros, sum- corruptus est : unde ait Virgilius exmum imperium adepturos. Domina halare mephitim. Est autem Mephirier. Extensio syllabæ, pro, dominari. tis, Juno aëri corrupto præsidens;

71 Adolet altaria tædis) Adolet thus cui ædes apud Hirpinos fuit ad la. ad altaria domesticoruin Deorum, cum Amsancti, ex Plinio I, 11. 93. et Æn. 1. 708. flammis adolere Pe. apud Cremonam, ex Tacito, Hist. I. nates.'

III. Hic Mephitis pro ipso putore 77 Vulcanum] Deum ignis, pro igne, sumitur, ut Vulcanus pro igne, Jnnt Ge. 1. 295.

piter pro aëre. Juxta Scaligerum 82 Lucosque sub alta Albunea] Albu vox Etrusca est, a Syris deducta, nea fons est profundissimæ altitudinis : apud quos gravitatem odoris signitiunde erumpit fluvius Albula, nunc la cat. Apud Albuneam sylva fuit sacra Solforuta, sulfureis aquis memorabilis, Musis, ex Martiali : ibidem culti sunt quæ primo frigidæ sunt, mox indu- Fauni, ex Virgilio et Statio: ibidem, cunt calorem. Albula, paulo infra ex Lactantio, nympha Albunea, quæ

Consulit Albunea : nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes, omnisque (Enotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Cum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit:
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque Deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,

[ocr errors]

ab alta Albunea; quæ Albunea sylva marima sylvarum resonat sacro fonte, et umbrosa emittit densam mephitim. Itale nationes et omnis terra Enotria accipiunt inde responsa in rebus incertis. Sacerdos cum obtulit illic dona, et per noctem tacitum jacuit super pelles suppositas ovium immolatarum, et quæsivit illie somnum; videt multas figuras ragantes mirabilibus modis, et audit voces multiplices, d fruitur sermone Deorum, et alloquitur Acheronta e profundo Averno. Tunc etiam ipse pater Latinus, poscens responsa, illic sacrificabat de more centum oves

Fabric.--84. ponte Porphyr. ad Horat. sæcumq. Medic. servamg. Arusianus. exaltat Mentel. pr. a m. pr. et Goth. alter : mephitim Heins, recepit e Medic. et aliis, auctoritate Grammaticorum, et inore Virgilii flectendi græca latine. Vulgo mephitin. Librarii scribunt fere mefitim vel mefitin, Rom, mefitem.85. Hic Franc. que abest binis Burm.-86. r. ferunt Goth. pr., ut alias dici solet.-87. Contulit multi scripti et edd. Ceteri cum tulit, quod jam Benedictus emendavit, et ante eum Naugerius. Voss, attulit. Heins. conj. ut tulit. et scelerum Goth. pr.–88. Pellicibus Dorv. Has librarius forte malebat ; non nunc Latinus.-89. pallentia m. sec. Moret. repetitum ex Ge, I, 477. vid. Burm.-92. Sic et pr. Moret. tunc plurimi. dum sec. Rottend.-93, mactarat Goth. sec. mactavit sec. Rottend. et Gud. a m. sec.--94, earum

NOTÆ Sibylla fuit Tiburtina. De Italis et templum : ubi arietem immolant, cuEnotriis, Æn. 1. 534.

jus substrata in pelle dormientes 87 Cæsarum ovium sub nocte, &c.] nocturna visa expectant. Ex iis colPlinius l. xvi. 44. • Apud Tiburtes' ligit Cerdanus, ejusmodi sacra a Tj. (unde non longe abest Albunea) 'ex- burte Amphiarai filio translata esse tant ilices tres, etiam Tiburte condi- in Italiam ; eaque a Virgilio esse tore eorum vetustiores. Fuisse au- Fauno attributa, quæ Amphiarao tem eum tradunt filium Amphiarai, Græci tribuerant. qui apud Thebas obierit una ætate 91 Acheronta affatur Avernis] Per ante Iliacam bellum. Pausanias au- Acheronta, fluvium infernum, de quo tem in Atticis loquens de Amphiarao, n. vi. 323. umbras Deosque Iuferoinsigni somniorum interprete, qui a rum intelligit. Per Averna, Inferorum Græcis ideo inter Deos relatus est; ostia, de quibus Æn. vi. 237. jpsos ait, apud Oropum, Atticæ maritimam indicat Inferos. arbem, Amphiarai fontem esse ac

[ocr errors]

Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est :
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus :
Sed circum late volitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat; cúm Laomedontia pubes

100

105

lanigeras; et jacebat extensus super earum pelle et stratis relleribus. Vor repentina emissa est ex intima sylva : O mea proles, ne quære jungere filiam tuam conjugio Latino; neve confide lectis praeparatis. Venit gener peregrinus: qui progenie sua extollet nostrum nomen ad sidera; et cujus de stirpe posteri videbunt omnia rersari et regi sub pedibus suis, quacumque Sol revertens aspicit geminum Oceanum. Latinus ipse non continet in ore suo hæc responsa Fauni putris, ct hæc monita data per noctem tacitam ; sed jam fama circumundique rolans sparserat ea per urbes

Pier, aliquot. tergo exquisite pro tergis. latebat Goth, sec.-95. subito Me. dic. Colot. cum aliis Heins. subit Gud. a m. pr. subito ex alta Witt. est deest binis Goth.-96. Si subtilis esse velis, scribendum erat Connubis. 80ciasse Cledon, lib. 11 Art. Grammat.-97. neu Heins. e Medic. et aliis. Vulgo nec. Witt. ne.-98. venient Medic. cum magna parte codd. Pier. et Heins., it. Ald. tert. Sed bene jam Serv. vidit veniunt melius convenire vaticinio, quod, quæ futura sunt, ut præsentia nuntiat.-99. ad astra Goth, sec. ferant Medic. et omnes antiquiores cum edd. inde ab Aldo ; quod oratio castigata pedestris postulat. Sæpe tamen poëtam videmus ab hac lege recedere, et id, quod minus usitatum est, frequentare : ita et h. I. altera lectio est ferent, quam Heins. recepit ex Leid., cui aliquot alios adjungit Burmannus sed recentes nalliusque anctoritatis ; et videri potest hæc lectio ab emendatore venisse, qui videbunt ante oculos habebat: atqui est et illa doctior ratio, ut tempora varientur, nt sæpe in simili positu apud Homerum fit, ut qui ferant et videbunt jungantur. ab st. Heins. e Medic, et Gud. Vulgo u stirpe. conf. lib. 1, 630.-101. Respicit ex Helenio Acrone laudat G, Fabric. cf. Burm, Accipit Goth. pr. et tert., male ; nam mare excipit Solem, non Sol occidens inare.--102. Hæc præcepta aliquot Pier., quod Cuninghamus tanquam verius prætulit.-103. suos Menag. pr.–104. circum volitans late Goth, sec.--105.

NOTÆ

96 Latinis) E Latio, quod complec currit; vel ab oceano septentrionali titur Aborigines, Rutulos, Laurentes, ad meridionalem, qua Sol annuo motu Volscos, &c. supra 54.

discurrit. De cario Solis motu, Ge. 100 Utrumque recurrens, &c.] Mag. 1. 238. nitudinem notat futuri imperii Ro- 105 Ausonias, &c.] Supra 54. Lao. mani ; vel ab oceano orientali ad oc- medontia pubes, a Laomedonte Trojano cidentalem, qua Sol diurno motu re- rege, Ge. 1. 502. Aggere, En, v. 44. 110

Graminco ripæ religavit ab aggere classem.

Æneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ ;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis (sic Jupiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :
Heus ! etiam mensas consumimus ? inquit Iulus.

115

Italicas: cum jurentus Trojana applicuit nares ad crepidinem herbosam littoris. Eneas, et præcipui duces, et formosus Ascanius, sternunt corpora sna sub ramis arboris altæ : et inchoant epulas, et in gramine supponunt cibis placentas e frumento, sicut ipse Jupiter suggerebat, et onerant illud solum panis fructibus sylcestribus. Nlic ceteris absumtis, cum inopia ciborum cogeret eos rertere morsus in panem eriguum; et frangere manu ac dentibus audacibus orbem fatalis crusta, nec abstinere a planis quadris : Ascanius jocans, dixit: Heus!

Laomedontea aliquot Heins., male. v. Ge, 1, 502.--106. classem vel funem pr. Hamb., quod vulgare.--108. deponunt sub'ramis Dorvill.—109. per herbam Heins. legit cum Grammaticis et cum vetustissimo quoque, monente idem Pier. Vulgo, per herbas ; quæ vulgaris esset ratio.-110. Jupiter ille, Heins, ex Prisciano et Medic. a sec. m. Mediceo Pierii aliisque suis (adde Goth. tert.) reposuit, copiose idem astruxit, et, qui viri præstantissimi mos erat, ubi in elegantiorem formulam inciderat, in omnes alios locos intulit, in quibus Jupiter ipse legitur. Servat tamen hoc Romanus quoque.--112. C. jam forte

pulis Ven. tertere morsu pr. Rottend., quod pro rerti dictum esse possit ; sed ortum est ex morsū, morsum, quod habent aliquot Pier.-113. panuria scribunt duo Burm.-115. cruste Bigot. Fuisse qui frusti legerent, ex Cerda intelligitur. Crustum est exquisitior et rarior forma pro vulgari, crusta. Argutatur et hic Servius.--116. Heu Parrhas. Consumsimus aliquot Pier, et tres Burmanniani, si recte capio, item Pompon, Sab., nec male. Sic in hac re

NOTÆ Adorea liba, placentas ex frumento panis, Æn. v. 79. Cereale solum, quaparissimo, quod ador sive far appel- dra e pane. latur: Æn. VII. 33. Et forte, quia 114 Orbem Fatalis crusti] Mox voappellat liba, ipnuit Virgilius sacrifi. cabit quadram, tum mensam ; et placia Diis tuni primum ab Enea facta centas intelligit, quæ pro patinis tum esse : et e placentis libatis oblatisque fuerunt, et vero sæpe esse solebant socios pavisse famem, ut e victima apud veteres. Hæc vocum diversirum extis fieri solitum videbimus Æn. tas e placentæ figura repetenda est. Vir. 183.

Erat enim rotunda quidem, sed lineis 111 Cereale solum] Solum est, quod duabus decussatim in medio signata : cuique rei sustentandæ supponitur, itaque quatnor veluti quadris distincEcl. vi. 35. Ceres, Dea frumenti, ta. Ita Cerdanus e veteribus poëtis,

« 前へ次へ »