ページの画像
PDF
ePub

Religione sacræ et sævi formidine Martis:
Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri
Robora; nec custos absistit limine Janus.
Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnæ,
Ipse, Quirinali trabea cinctuque Gabino

610

religione et metu crudelis Martis: centum vectes arei, et æternæ vires ferri claudunt eas; et Janus custos non recedit a portis. Quando stat senatoribus certum consilium belli; ipse consul, notabilis trabea Romulea et cinctu Gabino, aperit illas

ut Janus Geminus designetur. Janus Geminus sæpe memoratur: an usquam Geminus solum et absolute, merito dubites. Idem multo etiam durius e Prisciano contendit una voce scribendum esse Belliportæ ; etsi verum est, ipsum templum per portas Belli fuisse declaratum; erat enim díoupov, et portam in postico quoque habebat; cf. Plutarch. Numa p. 73. Belli per majusculam literam exarandum est. Est enim Numen h. 1. cf. Not.-608. et abest Franc. form. Belli Parrhas.-609. externaque Parrhas.--611. Hæc Medic. a m. sec., ut referatur ad limina, interpolatum.-612. cinctoque Mentel. pr. cinctusque Menag. pr. et Goth. tert. Similis variatio Liv. v, 46 pr. Sa. NOTE

Jani ad bellum aperiri, non nisi a Numa, secundo Romanorum rege, institutum est. Cetera pete ex Æn. 1. 298.

609 Vectes] Vectis, instrumentum in modum trabis aut pali crassioris, quo vel januæ adversus vim muniuntur, vel promoventur impellunturque moles onerum, vel diruuntur muri: a rehendo dictum: idque ex ære, ferro, ligno.

610 Custos limine Janus] Vel quia statua ejus erat in limine bifrons: vel quia præerat omnibus januis, quæ ab ipso sic dicta sunt. Præerat enim omnibus initiis domorum, quæ januæ sunt; anni, qui mensis Januarius, &c. Primus rex fuit et antiquissimus Italiæ, qui Saturnum hospitio excepit. Hunc aliqui Noë, aliqui Japhet Noë filium putant. Vini usum in Italiam invexit, arasque, et templa, et portarum ac clavium usum. Ab aliis primus dicitur Deorum. Bifrons pingitur, vel quia cum Saturno régnum partitus est, et maxima conjunctione cum eodem vixit: vel quod ob summam prudentiam, præterita seiret, futura provideret: vel quod

Italiæ gentes a feris moribus ad mansuetiores traduxerit, quæ duplex vita duplici vultu notatur: vel quod Græcus origine, ut quidam volunt, lingua duplici loqueretur.

612 Quirinali trabea cinctuque Gabino, &c.] De trabea, quæ Quirinalis ab inventore Romulo dicta est, supra 188. Cinctus Gabinus fuit: cum togæ lacinia, quæ sinistro brachio vulgo imponebatur, inde subducta, in tergum ita rejiciebatur, ut contracta retraheretur ad pectus, atque ita in nodum necteretur: qui nodus sive cinctus, togam contrahebat, brevioremque et strictiorem reddebat. Ita Ferrarius, qui de re vestiaria quam accuratissime scripsit. Nomen et originem derivat Servius a Gabiis, Latii urbe: ubi cum cives sacris operarentur togati, subito ingruentibus hostibus, cum non esset spatium arma sumendi, sic succinctis contractisque togis ad pugnam exierunt. Hoc ritu consul bella indicebat, duces et imperatores spolia hostium cremabant, sacra sæpe bellò faciebant, devovebant se, &c.

Insignis, reserat stridentia limina Consul;
Ipse vocat pugnas, sequitur tum cetera pubes,
Æreaque assensu conspirant cornua rauco.
Hoc et tum Eneadis indicere bella Latinus
More jubebatur, tristesque recludere portas.
Abstinuit tactu pater, aversusque refugit
Foda ministeria, et cæcis se condidit umbris.
Tum regina Deum cœlo delapsa morantes
Impulit ipsa manu portas, et cardine verso
Belli ferratos rupit Saturnia postes.

615

620

Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;

Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis
Pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.
Pars leves clypeos et spicula lucida tergunt
Arvina pingui, subiguntque in cote secures:

625

et stridentes earum cardines; ipse inclamat bellum: tum reliqua juventus imitatur eum, et æreæ tubæ respondent concentu rauco. Tunc quoque Latinus cogebatur indicere bellum Trojanis illo ritu, et aperire funestas portas. Sed pater abstinuit a tactu portarum, et abhorrens fugit turpe ministerium, et abscondit se in obscuris tenebris. Tunc regina Deorum filia Saturni, delapsa e cœlo, ispa percussit manu portas obsistentes, et emoto cardine fregit postes belli ferratos. Italia, prius quieta et non turbata, nunc flagrat. Hi partim volunt ire pedites per agros: partim sæviunt sublimes et excitantes pulverem altis equis: omnes quærunt arma: partim purgant arvina pingui scuta polita et spicula splendida, et acuunt secures in

bino plerique ap. Pier. et Bigot. a m. sec.-613. stridenti limine conj. Burm., perperam. has, str. limina, ex apposito dixit. Etsi præcesserat v. 610 limine. Deberet esse scriptum stridenti cardine: verum hoc est poëtam in ordinem cogere, non ejus lectionem restituere.-614. cum duo Burm.-615. accensu Menag, pr. ab sensu Franc. accentu conj. Heins.-617. videbatur duo Burm. reducere duo alii. excludere ed. Mediol. et Goth. pr.-618. adversus tres apud Burm. 619. antris Dorvill.-620. dilapsa Ven. d. per auras pr. Hamb. pro var. lect. -622. rumpit Medic. cum aliis. rumpunt duo. ferratas portas Parrhas. a m. pr. -623. Arusianus Messius in suo libro legerat Ardet in excitam Ausoniam. Ārgutatur in hoc librarii lapsu Heins. Vulgatam fragm. Vatic. quoque tuetur. -624. parant Gud. a m. pr. et Zulich., hic quidem male; nam variandum erat poëtæ in numeris. Mars Zulich. a m. pr. et Menag. alter, stupore librarii, quem pars arduus male habebat. artis Medic. a m. pr.-625. fugit Dorvill. a m. pr. ---626. tergunt plures et probatiores Pierii: item Medic. et alii cum Probo apud Heins. Ceteri tergent cum trinis Goth. lutea tergunt Vratisl. torquent Parrhas.-627. subjiciuntque Rom. que abest binis Burm.-628. jubet Medic., NOTE

621 Cardine verso, &c.] De cardine portarum, Æn. 1. 452. De postibus, En. 11. 442. De Ausonia, Italia,

supra 54.

627 Arvina pingui, &c.] Est sevum, sive pinguedo illa, quæ inter carnem et cutem animalium est. Cos, fœminini generis, lapis est quo cultri acuuntur.

Signaque ferre juvat, sonitusque audire tubarum.
Quinque adeo magnæ positis incudibus urbes
Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum,
Ardea, Crustumerique, et turrigeræ Antemnæ.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas
Umbonum crates; alii thoracas aënos,
Aut leves ocreas lento ducunt argento;
Vomeris huc, et falcis honos, huc omnis aratri
Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica jamque sonant; it bello tessera signum.

630

635

cote: et placet portare vexilla, et audire sonitum tubarum. Itaque quinque magnæ urbes defixis incudibus recudunt tela: Atina potens, et Tibur excelsum, et Ardea, et Crustumerium, et Antemnæ turritæ: cavant tutas galeas capitum, et texunt e salice crates clypeorum: alii excudunt loricas areas, vel politas ocreas argento flexili. Illuc abiit studium vomeris et falcis, illuc omnis cura aratri: recoquunt patrios gladios in fornacibus: et jam buccinæ sonant: datur symbolum, signum

forte jubet, addit Heins. juvant Rom.-629. Quin adeo Goth. pr., manifesto vitio. Nec videtur poëticus sermo eam formam ferre. impositis magne Parrhas.-630. Latina fragm. Vatic. a m. pr.-631. Ardua Goth. sec. Crustume rumq. ed. Ald. pr. et Junt., sed emendatum statim in Ald. sec. Crustumenumq. Menag. pr. Crustumiumq. Goth. pr., quod ap. Silium legitur vIII,367 et Crustumia pira sup. Ge. 11, 88. et abest Rom. Antenna, Attennæ, Amtennæ, aberrat. cf. Heins.-632. Tegmine alter Menag. suta conj. Heins.-633. crateis fragm. Vatic., sed emendatum cratis. corracas Franc. aeneos Medic., eleganter, ait Heins. Saltem ferri potest.-634. Pars levis Schol. Horat. Art. 26. condunt a. Goth. tert., lapsu minus felici.-636. requoquunt, recocunt, scribitur, ut solebant multi. recoquent duo Mentel. cum Goth. tert. primos Goth. pr. 637. tessara Zulich. et Goth. tert.-638. rapidus r. Medic. a m.

NOTE

630 Atina, &c.] Urbs in septentrionali regione Volscorum, in Apennini jugo, nunc adhuc nomen retinens. Tibur, nunc Tivoli, in septentrionali parte veteris Latii, prope cataractam Anienis fluvii e rupibus præcipitantis: superbum dicitur: vel ob illas rupes, propter quas supinum dicitur ab Horatio, Od. 1. III. 4. 23. et altum a Martiali, Epig. lib. VII. 12. vel ob superbiam, qua cum Romanis jam potentissimis ausi sunt bellum gerere, anno u. e. circiter 400.

631 Ardea, &c.] Ardea, Rutulorum caput, supra 410. Crustumerium, vel Crustumeria, non longe ab urbe

Roma: in illo Sabinæ regionis angu lo, quem Anio in Tybrim procurrens efficit: nunc forte Marcigliano Vecchio. Antemnæ, vel Antemna, nunc dirutum oppidum, ad confluentem Anienis in Tybrim; sed in Latio, non in Sabinis: ideo sic dictum, quod ante amnes positum sit.

633 Umbonum crates] Scutorum fulcra e salice, quæ deinde corio vestiebant. Umbo, media pars est scuti eminentior, Æn. 11. 546.

637 Classica, &c.] Tube: sic dictæ, quod iis multitudo calaretur, id est vocaretur, sive ad bellum, sive ad concionem; unde et classes dictæ sunt, tum

Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes
Ad juga cogit equos; clypeumque auroque trilicem
Loricam induitur fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete,
Qui bello exciti reges, quæ quemque secutæ
Complerint campos acies; quibus Itala jam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis:
Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.

640

645

belli. Hic festinus extrahit galeam e tecto: ille jungit ad currum equos frementes, instruiturque clypeo et lorica cum triplici licio auri, et armatur fideli gladio. Nunc, o Musa, aperite Helicona, et suggerite mihi cantus istos: quinam reges excitati fuerint ad bellum; quinam exercitus secuti unumquemque operuerint campos; quibus homi nibus abundaverit jam tunc tellus Italica nutrix mea, quibus bellis flagraverit. Nam vos, Divæ, meministis, et potestis narrare illa: vix levis rumor famæ pervenit ad

pr. capit alter Menag. trementes Gud. a m. pr. et Franc. frequentes Erf.640. Lorica Rom.-641. monete magna codd. pars, ut solet, etiam Servius, et pro emendatione fragm. Vatic. bene et hoc; bene et alterum, quod jam habemus. Heinsius conjiciebat, cantuque monete, ne bis idem versus occurreret ; nam legitur ille totidem verbis lib. x, 163. At vero quot versus in Virgilio et in Homero essent mutandi, si hoc sequi vellemus! Et sic præferam utique cantusque monete alterutro loco.-642. acciti Medic. Colot. et Burm. Excerpta. Alterum doctius: exciti; et bello, ad bellum. quemcunque Gud. a m. pr. quem quæque Dorvill.-643. complerunt Rom. et vett. apud Pier. et pars Burm. cum binis Goth.; et hoc magis epicum. compulerint alicubi legi Pierius narrat. acies campos Exc. Burm. acies, quibus arserit armis Witt., librarii fraude. v. Burm. q. I. tantum Fl. vulgata aliqua ante Pier. legit.-644. adserit Rom.-646. At tres ap. Burm. cum tert. Goth. fama Oudart. dila

NOTE

exercitus, non tantum navales, sed etiam terrestres; tum civium partes ad censum distributæ. Tuba autem proprie recta fuit, a tubo sive canali dicta. Cornu, omnino flexum, a boum cornibus: ex quibus factum est, priusquam ære conflaretur, unde dicta est buccina. Lituus, paulum incurvus, figuræ inter tubam et cornu mediæ.

637 Tessera] Proprie figura est, sex conscans æquis lateribus, omni ex parte quadrata; lusoriis talis, quales hodie habemus, non absimilis: nomen 2 τέσσαρα quatuor. Varios habuit usus, præcipue in bello: ubi significabat signum illud, quod ab impera

toribus ad tribunos, a tribunis ad centuriones, et per eos ad alios deinde milites pertinebat: vel ut milites invicem se cognoscerent, vel ut iis imperatorum mandata innotescerent. Aliquando inscripta fuit, aliquando vocalis: ut frequenter sub Cæsare Venus genitrix, sub Mario Lar Deus, sub Sylla Apollo Delphicus.

639 Ad juga cogit equos] Tunc enim viri principes e curru pugnabant. De lorica auro trilice, Æn. 111. 467.

641 Helicona, Deæ, &c.] Dea, Musæ, Ecl. II. 60. Helicon, mons Bœotiæ, Musis sacer, Parnasso vicinus.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemtor Divum Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equum domitor, debellatorque ferarum, Ducit Agyllina nequicquam ex urbe secutos Mille viros; dignus, patriis qui lætior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palma per gramina currum, Victoresque ostentat equos, satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clypeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydram ; Collis Aventini sylva quem Rhea sacerdos

650

655

nos. Primus Mezentius contemtor Deorum asper incipit bellum e Tyrrhena regione, et instruit exercitum. Lausus filius huic prope adest; quo nemo alter fuit formosior, excepto corpore Laurentis Turni. Lausus ille, domitor equorum, et victor ferarum, ducit mille viros frustra secutos ipsum ex urbe Agyllina: dignus qui felicior esset paterno regno, et cui Mezentius non fuisset pater. Post hos formosus Aventinus, genitus formoso Hercule, ostentat per campos currum illustrem victoria et equos victores: et præfert in scuto insigne patris; nempe centum serpentes, et hydram circumdatam serpentibus. Rhea sacerdos, mulier conjuncta Deo, protulit il

bitur Zulich. vox alter Goth.-647. in id Montalb.-648. Mezzentius scribit Medic. et Rom., quod ad legentis fastidium defendit Pierius. Mesentius Witt., et Mezencius duo Burm. Medentium veteres dixisse, Priscianus, Messentium, Velius Longus tradit. Totum hemistichium: Mezentius agminaque armat a Goth. altero aberat.-649. hune juxta Medic. a m. pr. hunc Lausus juxta, et huic fuerat L., et huc juxta alii apud Pier. hic juxta Rottend. tert. a m. pr.-652. Est Ayvaλλa. Agellina nonnulli. Agelina Franc. et Dorvill. cum Goth. alt. Agullina Maronem dedisse arbitratur Heinsius.— 653. quo sec. Rottend. pro var. lect. ex interpretamento. patris Dorvill. a m. pr. 654. sed cui Leid.-655. insignem fama Macrob. Sat. v, 15. non insolenti varietate. per gr. circum Menag. pr. per agmina Witt. a m. pr.-656. ostendit aliquot Pier. Hercule forti codd. ap. Pierium, ex interpretatione.-659. in sylva Sprot. et Leid. unus, et aliquot Pier. Rhea Leid. Reba Hamb. sec. Rhea h. 1. est ex 'Pela vel 'Pein, v. c. ap. CalNOTE

647 Tyrrhenis ab oris, &c.] De Tyrrhena regione, sive Tuscia et Etruria, En. II. 781. De Mezentio, Æn. vIII. 481. De Laurente Turno, supra 63.

652 Agyllina nequicquam ex urbe, &c.] Agylla, urbs Etruriæ, fere in confinio Latii, leuca paulo plus una distans a littore, a Pelasgis e Thessalja profectis condita et appellata; a Tyrrhenis vero e Lydia oriundis capta, et Care dicta: nunc Cerveteri:

regia Mezentii: unde expulsus a suis, cum reliquiis fidelium sibi subditorum Turno se conjunxerat. Nequicquam: cum et Mezentius et Lausus et Turnus hoc bello morituri essent.

657 Insigne paternum Centum angues, &c.] Insigne ad memoriam paternæ victoriæ compositum: scilicet debellatæ hydræ, in angues innumeros pullulantis: Æn. vIII. 300.

659 Collis Aventini, &c.] Unius e

« 前へ次へ »