ページの画像
PDF
ePub

Turbatis distractus equis, ad sidera rursus
Ætheria et superas cœli venisse sub auras,
Pæonis revocatum herbis et amore Dianæ.

Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris 770
Mortalem infernis ad lumina surgere vitæ,
Ipse repertorem medicinæ talis et artis

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit in undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat:
Solus ubi in sylvis Italis ignobilis ævum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.

775

et solvisset sanguine pœnas patri, discerptus ab equis efferatis. Tunc pater omnipotens, ægre ferens ullum hominem emergere ex infernis tenebris ad lucem vitæ, ipse demisit fulmine ad aquas infernus filium Apollinis, inventorem talis medicina et artis. Sed alma Diana abscondit Hippolytum arcanis locis, et dimisit ad Egeriam Nympham et ad sylvam: ut illic solus in sylvis Italicis incognitus duceret vitam, et illic diceretur Virbius, mutato nomine. Unde etiam equi corneis ungulis

s. mensas Leid. pro div. lect.—769. Vulgg. Pæoniis, quod quatuor syllabis poëtæ probatum esse non potuit: a Пar, quod Apollinis cognomen est (deHexum quoque in Παιήων, e quo Παιηόνιος ap. Hom., Παιάων), Παιῶνος, Παιώνιος, duci debuit: vide v. c. Pausan. 1, 24. At Пaιóvios ad Пalovas Thraciæ et Macedoniæ spectat. Scribendum Pæon Is, ant saltem Pæoniis accipiendum tribus syllabis, quod et Brunck. monet. In Dorvill. erat Pæonis.-771. ad limina aliquot ap. Burm. et edd. apud Cerdam: qui recte monet lumina requiri propter umbras.-773. Phœbigenam recte jam inde ab Aldd. constanter habent edd. Panigenam Servius in suo habuit," matris pœna genitum: alii Phœbigenam legunt, ut Probus." Addit Sabinus etiam Apronianum ita legere: quod miror; nam in Mediceo Panigenam occurrit, inepta lectio, nata ex errore calami: Phanigenam, quod in multis est. Paniginam Rom. Penigenam Goth. tert. Phanigenam Mentel. pr. Denigneam Rottend. sec. De Esculapio, Phœbi f., a Jove fulmine percusso obvia est fabula. Tum detraxit Dorvill. ad undas Rom. Medic. Gud. a m. pr. et al., etiam edd. ap. Pier., itaque erat præferendum, ut sibi constarent editores.-776. ibi Medic. a m. pr. Ven. et iterum v. sequ. cum Hamb. ignorabilis Medic.-777. que deest Pier. plerisque; atque ita

NOTE

769 Pæonis herbis, &c.] Herbis medicis: Paon enim, etsi certum medici nomen inducitur ab Homero, Iliad. v. 899. et alibi: videtur tamen commune medicorum rerumque medicarum fuisse nomen, ab Apolline medicorum Deo deductum, qui Paan ipse dictus est; qua de causa, diximus En. vi. 657. Pæonis pro Pæoniis.

773 Phœbigenam, &c.] Esculapium,

Phœbo et Coronide genitum, Phlegiæ Lapitharum regis filia, Æn. vi. 618. Hic Esculapius, cum arte medendi insignis, non unum Hippolytum, sed alios complures ad vitam revocasset; fulmine adactus est ad Inferos a Jove: Apollo Cyclopas, fabricatores fulminis, sagittis confixit: Jupiter Apollinem ob eam cædem cœlo expulit, coëgitque mortali regi servire, Ge

Unde etiam templo Trivia lucisque sacratis
Cornipedes arcentur equi; quod littore currum
Et juvenem monstris pavidi effudere marinis.
Filius ardentes haud secius æquore campi
Exercebat equos, curruque in bella ruebat.
Ipse inter primos præstanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est:
Cui triplici crinita juba galea alta Chimæram
Sustinet, Ætnæos efflantem faucibus ignes:
Tam magis illa fremens, et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnæ.
At levem clypeum sublatis cornibus Io

780

785

expelluntur a templo et sylvis dicatis Diana: quia territi monstris marinis abjecerunt in littore currum et juvenem. Filius ejus Virbii nihilominus impellebat ardentes equos in planitie campi, et curru ibat ad bella. Ipse Turnus egregio corpore incedit inter primos, gestans arma, et supereminet toto capite. Huic cassis excelsa, cristata tribus jubis, sustinet Chimaram, emittentem gutture flammas Ætnæas: tanto magis illa fremens et minax diris flummis, quanto magis sæviunt

malit Pierius. Verbius Gud. et Dorvill. v. ad v. 762.-778. Triviæ templo al.; et sic editum ante Pier. luco T. templisque Goth. tert. sacratas Dorvill.—779. littora Ven. Markland. ad Stat. 1 Sylv. 11, 45 conj. littora circum Heu juvenem, suavi lusu. Tum quo littore aliquot Pier., perperam.-780. paride Gud. a ni. pr. effundere in armis Dorvill. effudere in harenis Goth. tert.—781. haud segnius pars Pier., item Dorvill. et Witt. a m. pr. cum Goth. tert., perpetua aberratione. haut setius Rom., pro more suo. v. ad Ge. 11, 277.-784. Venerat Goth. sec., pessime. v. Not. Hic vs. deest Menag. pr.-785. crinata alter Menag. et Ven.-786. afflantem Menag. pr. et Franc. cum binis Goth.-787. Jam mag. Medic. Tum Goth. alt. Quo mag. Goth. apud Quintil. lib. 1x, 3, qui inter archaismos refert. Scilicet vulgare erat: Quo-Hoc.-789. Ad

NOTE

III. 2. De Styge, Æn. vi. 323. De Trivia, Diana, quæ colebatur in triviis, Æn. iv. 511.

781 Haud secius, &c.] Nihilominus, non segnius: etsi pater Hippolytus ab equis laceratus fuisset, supra 761. De voce secius, Ge. 11. 277. De Chimara, En. vi. 288. De Ætnæis ignibus, qui pro quibuslibet hic sumuntur, Æn. 111. 578. De jubis equinis in apice galeæ, Æn. 1. 468.

789 Io, &c.] Inachus Argivorum rex, fluvio ibidem nomen dedit: unde pro fluvio ipse sumitur a poëtis. Hu

jus fluvii filia Io cum amaretur a Jove: ab eodem, ne a Junone agnosceretur, in juvencam est conversa. Juno juvencam a Jove petiit, acceptamque dedit custodiendam pastori: cui centum erant oculi, nomen Argus. Is a Mercurio sopitus fistulæ cantu, et obtruncatus est. Juno pastoris oculos pavoni imposuit suo, juvencam furore perculit: quæ in Ægyptum nsque fugiens, ibi tandem a Jove pristinæ reddita est formæ: nupsitque Osiridi regi, et ab Egyptiis sub Isidis nomine culta est. Hanc fabu

Auro insignibat, jam setis obsita, jam bos,
Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Coelataque amnem fundens pater Inachus urna.
Insequitur nimbus peditum, clypeataque totis
Agmina densentur campis, Argivaque pubes,

790

prælia fuso sanguine. At Io, ex auro, cornibus erectis, jam operta pilis, jam bos, ornabat politum clypeum Turni, (argumentum illustre) et Argus custos puellæ, et Inachus ejus pater emittens fluvium ex urna cœlata. Nubes peditum sequitur Turnum, et agmina scutata congregantur totis campis, et juventus Græca, et turma

Gud. Et Sprot.-790. insignabat Dorvill. insigni ibat Goth. sec. obstita Rom. jam bis alter Menag.-793. pilata nonnulli ap. Cerdam: ex Æn. XII, 121 pilataque plenis Agmina se fundunt portis.-794. densentur Heins. ex Medic. aliisque. Defendit quoque Serv. conf. sup. ad Ge. 1, 248. 419. Alii densantur.

NOTE

lam imposuit Turnus clypeo, quia originem ab Inacho ducere gloriabatur, supra 372.

794 Argivaque pubes, &c.] Populos ennmerat, qui ducem Turnum sequebantur, non quod omnes ei subditi, sed quod ei milites mitterent suos. 1. Argivi: haud dubie ipsi Ardeæ incolæ, ex Danaë Argiva orti, 372. unde Acrisionei vocati sunt, 410. II. Aurunci: reliquiæ Ansonum, inter Volscos et Campanos considentes, 54. Hos tamen aliis etiam locis sparsos fuisse videbitur Æn. II. 316. III. Kutuli: populi Latinis consanguinitate quidem et connubiis ac vicinitate conjuncti; sed Turno tamen, non Latino subditi: quorum præcipua sedes; ab oriente, Antio Volscorum oppido maritimo; ab occidente, Numicio amne; a meridie, Lanuvio Latinorum urbe, continebatur. IV. Sicani: vel fuerunt certæ cujusdam urbis in Latio populi, siquidem eos Plinius 1. 111. 5. numerat inter quinquaginta tres Latii populos qui suo tempore sine vestigiis inte rierant. Vel reliquiæ Siculorum, quos omnino primos Italiæ incolas contendit fuisse Cluverius ex Dionysio: qui deinde ab Aboriginibus et Pelasgis e Græcia profectis pulsi, in

Sicaniam insulam fugerunt, eamque suo ducisque sui nomine Siciliam appellaverunt: unde Siculi, quotquot erant in Italia superstites, ex sociorum suorum victoria, Sicani etiam sunt dicti. v. Sacrani: quorum originem Cluverius, ex Festo, Servio, ae Dionysio ita concinnat; ut velit partem fuisse Pelasgorum et Aboriginum, qui post pulsos a se Siculos vicissim a Sabinis ex meridie ingruentibus pulsi sint Reate oppido, ultra Anienem fluvium, et sedes circa locum, ubi nunc est Roma, quæsiverint: unde, quia Reate sacra Cybeles magno erant in honore, Sacrani appellati sint. VI. Labici, Labicani vel Lavicani : quorum urbs Labicum, nunc Zagaruolo, in septentrionali veteris Latii parte supra Tusculum. VII. Accola Tybris, de quo Æn. VIII. 330. De saltibus, pro sylvis, Ecl. vi. 55. VIII. Accola Numicii, fluvii, de quo supra, 150. Ix. Circai, incolæ Circæi montis et promontorii, quo Latium vetus ad orientem terminatur; mons hodie Circello, Æn. III. 386. x. Anxur, neutro masculinoque genere: ubi Jupiter ab urbe dictus Anxur aut Anxurus, singulari cultu colebatur: non puer et imberbis, ut somniant post Servium gram,

Auruncæque manus, Rutuli, veteresque Sicani,
Et Sacranæ acies, et picti scuta Labici:

795

Auruncæ, et Rutuli, et antiqui Sicani, et agmina Sacrana, et Labicani picti secun

Variabant Pierii quoque codd.-795. Arrunca Ge. Fabricii codex, et sic ille vel Arunca scriptum malebat; vetere more. Mox Siculi veteresque Sicani Serv. ad I Æn. 2 laudat; memoriæ, ut credi par est, vitio. Male tamen me habent hi Rutuli sequentibus mox v. 798 Rutulis collibus: ut adeo Servii errorem cupide amplectar.-796. Sarranæ et Saranæ aliqui: Saturnæ Menag. pr. Gaurana edd. Macrob. v Sat. 15, ubi Thuan. Gaurinæ. Sed Gaurus apud Puteolos alienus ab his locis. v. Exc. vIII, ubi ad h. v. Mox Lybici Menag. pr. Libici, NOTE

matici; sed promissa barba, ut constat ex numo apud Constant. Landum cum inscript. Jovis AXUR. Nugantur iidem Grammatici, cum nomen illud Græcum volunt, quasi ǎvev župou sine novacula: ait enim Plinius 1. 111. 5. nomen esse a Volsca lingua repetitum. Urbs postea a Græcis, propter situs asperitatem, dicta est Tpaxín Trachine, a rpaxùs asper: indeque Tarracina, vel Terracina, nunc Terracine, ad orientem Circæi montis, apud Volscos. XI. Feronia lucus, cum fonte ac templo, fuit inter Circæos et Terracinam. Quænam autem hæc fuerit Dea, ambigitur. Aiunt plerique Junonem esse: aliter tamen videtur, cum Feroniam Virgilius, Herili Prænestini regis matrem faciat Æn. VIII. 564. quod in Junonem cadere non potest, quæ nullos nisi ex Jove liberos suscepit. Narrat Dionysius, Lacedæmoniorum numen fuisse: qui illuc appulsi Lycurgi temporibus, Feronia Deæ locum dicaverint, quod eos feliciter mari ferri contigerat. Innuit tamen idem 1. III. Latinorum et Sabinorum numen esse, quod Græci sua lingua vertunt, 'Aveɩpópov, Floriferam; alii Hλoσrépavov, amantem coronarum; lii aliter: quæ omnia Deam florum ut hortorum fuisse significant. XII. Saturæ palus: quæ et Pometina, inde et Pomptina et Pontina dicta est, maritimam fere omnem Volscorum regionem prætexens, longitudine leuca

rum circiter duodecim: a loco quem vocabant olim Tres Tabernas; nunc Cisterna, ad usque Terracinam: quæ pars ejus extrema ad orientem, eadem latissima erat: duobus fluviis ibi restagnantibus, Amaseno nunc Toppia, et Ufente nunc Aufente, a quo palus ipsa etiamnum appellatur l'Aufente palude. Unde porro Pomptina dicta sit, patet: nempe ab urbe Volscorum Suessa Pometia, mediterranea illa quidem, sed cujus ager ad mare pertinens abibat in has paludes. Unde autem Sutura nomen acceperit, non ita liquet. Ego sic statuo: Virgiliam voluisse utrumque Pomptinæ paludis terminum hic significare: ab oriente quidem Ufentem fluvium; ab occidente vero fluvium Asturam, ejusdem nunc nominis. Quippe huc Asturam, Strabo Zτópar, Festus Sturam, vetus codex apnd Sigonium in librum octavum Livii, Saturam vocat. Hoc autem fluvio definitam ab occidente fuisse paludem, nec ipse negabit Cluverius : siquidem initium paludis petit a Tribus Tabernis, et agro Suessa Pometiæ; quæ urbs utraque ad Asturam fluvium sita erat. Hujus paludis spatio tres et viginti arbes olim fuisse tradit Plinius: per mediam Appius aggere viam stravit, suo appellatam nomine: siccare conati sunt variis temporibus Cornelius Cethegus, Augustus, et Theodoricus.

Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici
Littus arant, Rutulosque exercent vomere colles,
Circæumque jugum; quis Jupiter Anxurus arvis
Præsidet, et viridi gaudens Feronia luco;
Qua Saturæ jacet atra palus, gelidusque per imas
Quærit iter valles atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum, et florentes ære catervas,
Bellatrix: non illa colo calathisve Minervæ

800

805

dum clypeos: qui colunt tuas sylvas, o Tybri, et sacram ripam Numici; et scindunt vomere colles Rutulos, et montem Circaum: quibus agris imperat Jupiter Anxurus, et Feronia gaudens sylva virente: qua porrigitur nigra palus Pomptina, et qua frigidus Ufens pandit sibi viam per profundas valles et mergitur in mare. Præter illos Camilla venit e natione Volsca, ducens turmam equitum et catervas fulgentes æreis armis, bellicosa puella: non illa quidem puella assueta secundum fœmineas

Linici Goth. bini.-797. Munici Leid.-799. Axurus rectius scribi post Ursinum putabat Heinsius, quoniam sic in codd. Silii VIII, 333, et in numo gentis Vibiæ expressum (vid. Thesaur. Morell. Haverk. tab. 2, 11. Nec simulacrum Jovis Anxuris, quod Guellius ad se pervenisse narrat, aliud quam hujus numi fuisse arbitror. Quem antem altero loco numum, alienum a Jove Anxure, laudat, qui Jovem crescentem exhibebat, is Gallieni vel Salonini esse debuit; diversus est numus, cujus alteram faciem laudat cum capra sine sessore et verbis: Jovi conserv. Aug., qui inter raros habetur, v. Bandur. T. 1, p. 164): et quia Zeus "Ağupos dictus sit imberbis. Sed illa etymologia ad grammaticorum nugas est ableganda; nam Volscum nomen Anxur est; tum, literam n excidere in numis et titulis, nihil novi. In Græco Augusti numo Jovis caput cum voce "Aygupos occurrit apud Golzium Numism. Gr. Augusti t. 75, XXIIX, verum aut sibi fraudem fieri passus est aut facere voluit aliis. Codices.depravationibus suis vulgatam confirmant. Rom. Auxyrus, alii Anxirus, Auxurus, Anxyrus, Anxyris, Anxiris, Anxeris, Sed Mediceus diserte Anxurus cum binis Goth., et parte codd. Heins., cujus Cod. Scheff. Anxur et arvis, unde ille malebat Axur et arv., frustra. In Aldd. Anxuris; etsi Ald. sec. 1505 dederat Anxurus, tamen reditum est ad illud alterum, nec ab eo decessum nisi a Pulmanno et Dan. Heins., qui revocarunt Anxurus.-800. Foronia Parrhas. 801. Asturæ alios legisse notat Servius: perperam ; nam Astura fl. et oppidum paulo remotius est a Satura palude. vid. Cluver. p. 1003. Errorem jam Julius Sabinus arguit.—802. volvitur aliqui apud Cerdam, cum Leid. Uffens Ven. cf. sup. 745. utens Goth. tert.-803., Vulsca multi, ut solent. Volesa pr. Hamb.-804. A. a. comitum alter Hamb. florente ætate caterræ, vana Waddeli emendatio ap. Burm. v. Not.-805. calathisque Parthas.-808. volasset

NOTE

803 Volsca de gente Camilla] Volsci, sibi propriæ. E mediterraneis hujus gens bellicosa, Rutulos et Latinos, ab occidente; Auruncos, et Campanos ab oriente; Hernicos et Æquos a septentrione attingens: incerti generis, sed linguæ a Latina diversæ ac

regionis urbibus milites advexisse puto Camillam, cum maritimæ fere Turnum sequerentur. Hujus Camilla casus et origo narrantur Æn. XI. 535.

804 Florentes are catervas] Ornatas,

« 前へ次へ »