ページの画像
PDF
ePub

Foemineas assueta manus; sed prælia virgo
Dura pati, cursuque pedum prævertere ventos.
Illa vel intactæ segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu læsisset aristas;
Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti,
Ferret iter, celeres nec tingeret æquore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa juventus
Turbaque miratur matrum, et prospectat euntem,

810

manus colo et calathis Minerva; sed assneta tolerare difficiles pugnas, et præcurrere ventos cursu pedum. Illa vel volasset per summas herbas segetis non tangendo, nec fregisset currendo teneros calamos; vel habuisset iter per medium mare sustentata undis tumidis, nec madefecisset aquis teneros pedes. Omnis juventus egressa domibus et agris, et turba matrum admiratur illam et aspicit incedentem: attendens

Stephanus emendabat ap. Burm., quia læsisset sequitur. Nunc satis constat, nec alterum ab usu poëtarum recedere. At infracta segetis Wakefield nunc emendavit in Sylva crit. P. 111, p. 140 atque in ipsum poëtam intulit, verissimam hanc emendationem esse professus, vulgatam ab ineptiente quodam monacho miracula captante profectam. Ingeniosam esse emendationem, quam Homericus locus facile cuivis offerat, lubenter concedo: ubi equæ &rpov èr'àvlepixwv κаρπdν béov, ovde katékλwv, neque infringebant, ducere potest ad infractæ segetis. Enimvero infractus quoties apud Maronem occurrit, est, valde fractus vel fractus simpliciter, ex infringere: neque alio sensu infractus occurrit apud bonos scriptores. Intactam segetem non esse ad etymum revocandam, quippe in poëta, per se patet. Quis enim, si Ge. iv, 540 intacta cervice juvencos audierit, de eo cogitet, an nunquam ne propius quidem admotum fuerit jugum! Etiam in pedestri oratione diceremus, tam leviter aliquem insistere vestigiis, nt vix terram attingat. Poëtica autem ratio non modo permittit, sed et jubet res in majus augere, ut mirationem faciant. Esse loca, in quibus frangendi vocabulum occurrit, haud miror; nam versum Homericum ante oculos habuere, quem ipse Virgilius expressit simulque rò intacta segetis ipse uberius declaravit: nec teneras cursu læsisset aristas. Ut Claudianus in loco hinc expresso de Cons. Honor. 199 segetemque levi percurrere motu-nec proterat ungula culmos. Et Ovid. Met. x, 654. 655 sicco freta radere passu Et segetis cane stantes (h. e. intactas) percurrere aristas. Calphurnius autem Ecl. vi, 57 Tangeret ut faciles, sed non curvaret, aristas. Variavit itaque Statius Theb. VI, 640 Raraque non fracto vestigia pulvere pendent. At propius ad Maronis rationem accedit ipse Apollon. 1, 183 de Polyphemi celeritate: supra mare currebat, οὐδὲ θεοὺς βάπτε πόδας, ἀλλ ̓ ὅσον ἄκροις ίχνεσι τεγγόμενος. Argutabimurne et in hoc? atqui et hoc expressum statim videbis a nostro: celeres nec tingeret aquore plantas. Si cursus per mure factus placet, quo nec planta mari tingitur, potestne displicere cursus per segetem factus sic, ut nec aristas atting erent planta? Ipse Maro Ge. 1, 194. 195 per aperta volans— Equora, vix summa vestigia ponat arista.-809. arenas alter Hamb. v. Burm. -810. fluctus s. tumentes aliquot Pier.-814. A. hæsere animis Gud. Idem vir

NOTE

fulgentes: metaphora, de qua Ge. 11. 6. De calathis, canistris, ubi fila et lanæ et alia reponuntur, Ecl. 11. 46.

Minervæ tribuuntur, quia lanificii textiliumque operum habetur præses, Æn. v. 284.

Attonitis inhians animis: ut regius ostro

Velet honos leves humeros; ut fibula crinem

815

Auro internectat; Lyciam ut gerat ipsa pharetram,

Et pastoralem præfixa cuspide myrtum.

stupentibus animis; quomodo regalis ornatus tegat purpurea nitidos humeros ; quomodo fibula colligat crinem auro; quomodo ipsa ferat Lyciam pharetram, et myrtum pastoralem armatam cuspide.

doctus, Wakefield, correxit ostri: quod et ipsum bene dictum esset, forte quoque facilius: regius ostri honos. alterum tamen doctins : ostro. ut sit: honos regius velat ostro, purpura: quorsum igitur mutantur ea, quæ bene se habent, forte etiam melius!-815. letos h. et f. Goth. sec. humerosque leves Ven. ut f. vestem pr. Menag. et duo Heins. pro div. lect. cum Goth. tert., scilicet tanquam magis obvium. Nam fibula in capilli ornatu nondum reperi; nec tamen probabile fit, vestem a librariis in crinem mutari potuisse.-816. aut g. duo Burm. ferat et illa alii ap. Pier.-817. Ut p. cum Goth. tert.

NOTE

814 Ostro Velet honos, &c.] Purpura ex ostrei sive muricis sanguine expressa, Ge. II. 506. Lyciam pharetram tribuit, pro qualibet insigni pharetra: quia sagittandi arte Lycii nobiles. De illa Asia Minoris meridiana regione, Æn. iv. 143. Myrtum, hastili

bus ob ligni firmitatem aptam arborem fuisse, jam notavit Virgilius, Ge. 11. 447. Pastoralem appellat, quia vita sylvestri ac pastorali instituta a Metabo fuerat Camilla, ut videbitur Æn. XI. 569.

P. VIRGILI MARONIS

ENEIDOS

LIBER VIII.

ARGUMENTUM.

TURNUS Venulum ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Æneas, Tyberini fluvii monitu, iter codem consilio suscipit ad Evandrum: qui ex Arcadia profugus in Palatino monte consederat. Evander, sacris Herculis tum intentus, Æneam iisdem adhibet: eorum originem edocet, victoriam scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim prædone. Tum Æneam quadringentorum equitum subsidio juvat: iisdem Pallantem filium præficit: Æneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio regem poscentes, cum certa regni auxiliique spe dimittit. Æneas postridie, parte altera copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit. Interim Venus arma Æneæ suo defert, a Vulcano fabricata: clypeum inprimis, in quo Æneas res præclare olim gerendas a Romanis posteris mira arte cœlatas admiratur. Præcipuus eo in opere locus est Augusto; cujus egregiam de Antonio et Cleopatra Ægypti regina victoriam, triplicemque triumphum, diligentius poëta describit.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce

Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu;

Utque acres concussit equos, utque impulit arma:
Extemplo turbati animi; simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi Messapus et Ufens,
Contemtorque Deum Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et, Latio consistere Teucros,
Advectum Æneam classi, victosque Penates

5

10

Postquam Turnus sustulit ex arce Laurenti vexillum belli, et tubæ sonuerunt rauco strepitu; et postquam excitavit generosos equos, et postquam commovit arma: statim animi turbati fuerunt: simul totum Latium conspirat ut in tumultu subito, et juventus ferox furit. Præcipui duces Messapus, et Ufens, et Mezentius contemtor Deorum, colligunt undecumque subsidia, et spoliant agricolis arva spatiosa. Venulus mittitur etiam ad urbem magni Diomedis: ut poscat opem: et doceat Diomedem, Trojanos stare in Latio, Æneam naribus appulsum esse, et inducere

1. At Zulich. et Erf. a pr. m. signum belli pr. Hamb. 2. crepuerunt Leid. stupuerunt Goth. sec.-3. Atque a. Goth. tert. concessit pr.-6. Mesapus et Mesappus in codd.-7. Contemtor superum Witt. Mezzentius Rom., ut al.-10. considere Gud., ut alibi. Illustrat Heins.-11. Adventum Zulich. Vrat. ed. Junt. cum Goth. tert. Eneam edd. plerique. classe ed. Ven. rectosque

NOTE

1 Belli signum] Virgilius loquitur hic ex more Romanorum, apud quos triplex erat militiæ genus. Sacramentum, cum milites jurabant, se non nisi confectis militiæ temporibus, sive stipendiis, ex reipublicæ exercitu discessuros. Conjuratio, cum in subito tumultu dux, cui singulos sacramento adigere non vacabat, e Capitolio duplex attollebat vexillum; roseum unum quo pedites; cœruleum, quo equites conveniebant; simulque jurabant omnes. Evocatio, cum diversi diversas in partes ad cogendos exercitus mittebantur. Ita fere Servius. Vexillum autem Romanis fuit velum minus, quadratum, ex hasta suspensum. De Laurento urbe ; quam Turnus, Delph, et Var. Clas.

adnitente Amata, habenis rerum a
Latino relictis, belli sedem fecerat,
Æn. VII. 63. De cornibus, tubis, Æn.
VII. 637.

3 Concussit equos, &c.] Excitavit equos sonitu cornuum: milites impulsu armorum, id est, allisis ad clypeos hastis; cujus moris innumera sunt apud auctores vestigia. De Latio, Æn. VII. 54. De Messapo, ibid. 691. De Ufente, ibid. 744. De Mezentio, ibid. 647.

9 Diomedis ad urbem, &c.] Arpos, vel Argyrippam, urbem in Apulia Daunia, conditam a Diomede. De ea, deque Diomede, Æn. xi. 243. De Teucris, Æn. 1. 239. De Penatibus Æneæ, Troja advectis, Æn. II. 717.

Virg.

3 R

Inferre, et fatis regem se dicere posci,

Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et late Latio increbrescere nomen.
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestius ipsi,
Quam Turno regi, aut regi apparere Latino.

Talia per Latium: quæ Laomedontius heros
Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu ;
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat.
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen aënis
Sole repercussum, aut radiantis imagine Lunæ,
Omnia pervolitat late loca, jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.

Nox erat: et terras animalia fessa per omnes
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat :

15

20

25

Deos suos victos a Græcis, et dicere se vocari fatis in regnum, et plurimas nationes sociare se huic homini Trojano, et ejus nomen late spargi in Latio: et addat, cognosci ab ipso Diomede clarius, quam a rege Turno, aut a rege Latino, quid Eneas machinetur his consiliis, quem optet exitum certaminis, si fortuna ipsi fareat. Talia fiunt per Latium: quæ omnia cernens Trojanus heros, agitatur magnis fluctibus curarum: et modo huc modo illuc distrahit mentem ragam, et differt in partes diversas, et volvit per omnia. Veluti quando lux tremula, emissa a Sole aut specie rutilantis Lunæ, resiliens e vusis æreis, pervagatur late cuncta loca; et jam attollitur in aërem, et perstringit laquearia supremi tecti. Nox erat, et profundus somnus tenebat animalia lassa, et genus volucrum ac pecorum, per

Leid. a m. sec.-12. Auferre Goth. tert. se ducere alter. Tum in tertio hemistichia v. 12 et 14 permutata: et fati r. dicere posse, et: Dardanio et late L. i. n.-13. se jungere pr. Hamb.-14. Dardanium et-nomen vir doctus in Misc. Obss. IV, Tom. 11, p. 380, non prorsus male; etsi enim vir Dardanius et similia sæpe occurrunt, tamen nomen nude positum minus gratum videtur: increbescere vulgg. vid. 1 Ge. 359. Asperior sonus antiquioris usus esse et austeritatem gravitatemque epicam adjuvare videtur.-15. Quid s. inceptis Oudart. Quid studeat cœpt. Goth. sec. quæ si tert. Rottend.-16. cupiet aliquot Pier. et duo Burm. cupiant ed. Bas. capiat ed. Ven.-19. Sup. iv, 532 magnoque irarum fluctuat æstu. 561 varioque irarum fluctuat æstu. XII, 486 vario nequicquam fluctuat æstu.-20. 21. Versus supra lecti iv, 285. 286.-20. celerem nunc huc duo Goth.—23. radientis Gud. et pr. Rottend. cf. inf. 616.—25. multos lacunaria legisse narrat Serv., satis indocte.-26. a. versa Goth. sec. vss. 26. 27. laudantur in Controvers. Senecæ lib. III. controv. 16. a Julio Montano, nobili poëta: Virgilii imitationem bene cessisse censente, qui illos optimos versus Varronis expressisset in melius: "Desierant latrare canes urbesque silebant; NOTE

18 Laomedontius heros] Æneas, ex eadem, qua Laomedon, rex Trojanus,

familia, Ge. III. 35. De laquearibus, interstitiis trabium, Æn. 1. 730.

« 前へ次へ »