ページの画像
PDF
ePub

ATQUE ea diversa penitus dum parte geruntur ;
Irim de cœlo misit Saturnia Juno

Audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.

Ad sic roseo Thaumantias ore locuta est:
quem
Turne, quod optanti Divum promittere nemo
Auderet, volvenda dies, en, attulit ultro.

Eneas, urbe, et sociis, et classe relicta,
Sceptra Palatini sedemque petit Evandri.

Nec satis extremas Corythi penetravit ad urbes;
Lydorumque manum, collectos armat agrestes.

5

10

Ac dum ista fiunt in regione longe remota; Juno filia Saturni misit e cœlo Irim ad audacem Turnum. Turnus forte quiescebat tunc apud sylvam Pilumni abavi, in valle sacra. Ad quem filia Thaumantis ita locuta est ore roseo: Turne, ecce tempus revolutum exhibuit sponte id, quod nullus Deorum auderet polliceri tibi cupienti. Eneas, relicta urbe et sociis et navibus, adivit regnum et regionem Evandri Palatini. Nec id satis est: ivit ad ultimas urbes Coriti; et armat multitudinem

[ocr errors]

3. ad Rutulum alter Voss. et sec. Moret. in luco Franc. Erat vir doctus, qui Lucmo conjiciebat. tunc al.-4. secreta qu. Moret. et Schol. Statii ad Theb. 1, 104; solennis varietas. v. sup. 11, 157. Alioqui bene ferri posset et est abest h. l., ut vIII, 610. v, 613. III, 389.-5. Teumantias Żulich. et al. sec. Moret. et Erf.-6. nemo pr. Divum Parrhas.-8. turba pr. Hamb. ad urbe pro var. lect. ultra Goth. sec.-9. Palantini Rom. et alii. regnumque aliquot Pier. petivit major codicum pars, vitiose et invito metro. pet It Rom., tum Medic. et Gud.; et sic emendatum erat jam in Ald. alt. et hinc in cett. edd. -10. In Corythi eædem aberrationes, quæ supra 1, 170.-11. manus duo NOTE

1 Diversa parte] In Etruria, apud urbem Cære, En. viii. 479. De Iride, Thaumantis filia, Æn. Iv. 700.

3 Parentis Pilumni] At Pilumnus dicitur Æn. x. 76. Turni avus: ibid. 619. Turni quartus pater, id est abatus. Igitur, vel parens sumitur hic generatim, quomodo dicimus parentes majoresque, quocumque gradu distent a nobis: vel, ut, ait Servius, Pilumnus commune fuit familiæ cognomen, a primo Pilumno derivatum in poste ros, ut Cæsarum a primo Cæsare. Sto in prima sententia: quia solus Pilumnus, caput gentis, Deus habitus est, ut locis illis videbimus; ideoque laco seu sylva sacra donatus.

4 Sedebat] Vel feriabatur ad ejus tumulum: scripsit enim Cicero, De Leg. 1. 11. 55. 'denicalibus feriis resideri mortuos.' Ita Turnebus. Vel simpliciter otiabatur. Ita Donatus. Vel deliberabat secum de rerum

suarum statu.

9 Palatini, &c.] De Evandro, Palatini montis incola, Æn. VIII. 51. In eo monte deinde structa est Roma, in eo Romulus unam e pluribus suis habuit domum, Cæsar quoque Octavianus habuit suam: unde imperatorum ædes, ubicumque essent, palatia vocata sunt. Petit contr. pro petiit.

10 Corythi, &c.] Urbs est Tuscia, nunc Cortona. Æn. 11. 170. De Ly

Quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus,
Rumpe moras omnes, et turbata arripe castra.
Dixit, et in cœlum paribus se sustulit alis;
Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Agnovit juvenis, duplicesque ad sidera palmas
Sustulit, et tali fugientem est voce secutus:
Iri, decus coeli, quis te mihi nubibus actam
Detulit in terras? unde hæc tam clara repente
Tempestas? medium vídeo discedere cœlum,
Palantesque polo stellas. Sequor omina tanta,
Quisquis in arma vocas.

Et sic effatus ad undam

Processit, summoque hausit de gurgite lymphas,

15

20

Tyrrhenorum, rusticos congregatos. Quid deliberas? jam tempus est vocare equites et currus. Amputa òmnem moram, et invade castra territa. Sic locuta est, et alis æqualibus extulit se ad cœlum, et in fuga signavit magnum arcum sub nubibus. Juvenis Turnus agnovit eam, et porrexit ambas palmas ad astra, et prosecutus est abeuntem talibus verbis: O Iri, ornamentum aëris, quis misit te lapsam e nubibus ad me in terras? unde subito hac facies cœli tam splendida? cerno medium cœlum hiare, et sidera errantia cœlo. Parebo tantis monitis, quicumque Deorum hortaris me ad bellum. Atque ita locutus, progressus est ad fluvium, et extulit e superficie

Burm. Copulam codicum auctoritate ejecit Heins. In vulgg. collectosque. Alii et collectos, interpolate.-12. non poscere Dorvill. currum Medic. Pierii aliique, cum Menag. alt. cursus sec. Rottend.-13. turbataque vulgo multi scripti et editi, quod ex melioribus secundum Pierium emendatum ab Heinsio. eripe Oudart. tu turbata arripe vel turbataque corripe conj. Cuningham. v. 14. 15 jam sup. hi versus lib. v, 657. 658.-14. pariter se aliquot Pier.--16. Ignotum j., ut ad arcum spectet, Goth. tert., perperam. que post duplices abest in aliquot Pier.-17. ac alii pro et, quod Heins. prætulit.-18. aptam Dorvill. hastam Goth. pr.-19. unde hæc tibi Montalb.-20. medium video post Pierium probavit Heins. e codd.; vulgaris ordo: video medium. Tum discedere, quod proprium in hac re verbum est, et defenditur a Seneca vii Nat. Qu. 20, idem Pier. cum Ge. Fabricio tuitus erat ante Heins., qui in Mediceo et aliis melioribus invenit. Alii discindere, Sprot. dehiscere. Laudant Iliad. →. 554. П. 300, ubi de longo prospectu cœli sereni, quo stellæ etiam interiores obtutu deprehendi videntur.--21. Pallentisq. aliquot Heins. et duo Goth. pollentesq. duo Burm., perperam. v. Not. Sequor prætulerunt librorum quoque auctoritate Pier. et Heins. Multi Sequar.-22. vocat aliquot Pier. Et sic effatus. Languet rò et; nihil tamen e libris notatum video.-23. Præcessit Leid. nimphas Dorvill. a m. sec.-24. que post oneravit

NOTE

dis, Tuscia colonis de Lydia, Æn. 11. 781. Æn. vIII. 479.

13 Castra] Novam Trojam, tumultuario opere munitam ab Enea, ad

ostium orientale Tybris, En. vii. 157.

23 Hausit de gurgite lymphas] Ut lotis manibus purius precaretur. Sic

Multa Deos orans; oneravitque æthera votis.
Jamque omnis campis exercitus ibat apertis,
Dives equum, dives pictai vestis et auri.
Messapus primas acies, postrema coërcent
Tyrrhida juvenes: medio dux agmine Turnus
*Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est.*
Ceu septem surgens sedatis amnibus altus
Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus,
Cum refluit campis, et jam se condidit alveo.
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
Prospiciunt Teucri, ac tenebras insurgere campis.

25

30

fluvii aquam, multa petens a Diis: et replevit cœlum votis. Et jam totus exercitus procedebat agris patentibus, frequens equis, abundans vestibus versicoloribus et auro. Messapus regit prima agmina, filii Tyrrhei ultima: Turnus rex excurrit in medio exercitu, attollens arma, et excedit alios toto capite. Veluti profundus Ganges crescens cum silentio septem fluviis placidis: aut veluti Nilus fœcundis aquis, quando refluit ex agris et jam inclusit se suo alveo. Tunc Trojani procul vident nimbum repentinum colligi ex obscuro pulvere, et caliginem induci in agros. Primus

a

in plerisque Pierianis et in Giph. codd. aberat. cf. ad v, 167. Si totum hemistichium abesset, nemo, arbitror, desideraret.-25. Jamque adeo Medic. m. sec.-26. pictai conf. ad vi, 747.-27. Mesapus Ald. et Dorvill.28. Turida Dorvill.-29. Versus haud dubie ex lib. vII, 784 huc translatus. Turbat ille et comparationis nervum incidit, et deest plerisque libris Ge. Fabricii, Pierii (quem vid. ad v. 31), et Heinsii ac Burm.; adde binos Goth. cum Erf. Omissus quoque nunc in edit. Parmensi. arma gerens Schol. Statii, et est abest Dorvill.—32. Cum r. ripis Bigot. et Goth. tert., ex interpretatione intra ripas. Sed refluit amnis e campis, quos inundavit. alvo Franc.-33. subito Parrhas. nimbo g. Goth. tert., perperam. magno g. Gud. a m. pr. in pulvere Oudart.-34. Conspiciunt pr. Hamb. Aspiciunt

:

NOTE

Eneas En. VIII. 69. De genitivo igitur Virgilius Turni exercitum e

pictai, Æn. III. 354. De Messapo, Æn. vII. 691. De Tyrrheo, et ejus filiis, ibid. 483.

30 Ceu septem surgens, &c.] Ganges, fluvius mediam Indiam intersecans, ac duas in partes dividens: influens in Oceanum meridionalem uno quidem ostio; sed cui tam multæ objacent insulæ, ut ostium illud, insulis intercisum, multiplex dici possit. Nili modo exundare certis temporibus dicitur apud Solinum c. 55. De Nilo, ejusque septem ostiis et benefica exundatione, Ge. iv. 287. Comparat

multis Italiæ populis, qui prius dispersi per agros vagabantur, nunc in unum collecti instructa acie incedunt non sine majestate et silentio; cum his duobus fluviis, non exundantibus quidem, sed post exundationem e campis in alveum refluentibus. Quidam voces illas, septem surgens sedatis amnibus:' non de septem ostiis, quibus Ganges descendit potius in mare, quam surgit; sed melius explicant de fluviis compluribus, qui in eum influunt, et quorum societate intumescit ac vere surgit: quo sensu,

Primus ab adversa conclamat mole Caicus:
Quis globus, o cives, caligine volvitur atra!
Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros,
Hostis adest, eia. Ingenti clamore per omnes
Condunt se Teucri portas, et moenia complent.
Namque ita discedens præceperat optimus armis
Æneas: si qua interea Fortuna fuisset,
Neu struere auderent aciem, neu credere campo;
Castra modo et tutos servarent aggere muros.
Ergo, etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
Objiciunt portas tamen, et præcepta facessunt,
Armatique cavis expectant turribus hostem.

35

40

45

Caicus vociferatur ex aggere opposito: O cives! quantus globus nigræ caliginis accedit ad nos? afferte arma celeres, date spicula, conscendite mania: hostis instat, agite. Omnes Trojani cum magna vociferatione includunt se intra portas, et replent munimenta. Quippe Æneas peritissimus militaris rei sic abiens jusserat : si casus aliquis ejusmodi contingeret, interim dum aberat, ne auderent ordinare exercitum, neve committere in campum: tantummodo tuerentur castra et muros defensos munimentis. Itaque, licet pudor et furor hortentur eos conserere manus; tamen opponunt portas, et exequuntur mandata Æneæ, et armati expectant hostem in

Bigot. et Goth. tert.—35. ab aversa Zulich., male. Recte Serv. adversa, quæ erat versa in hostes. c. voce C. Goth. tert. cum sec. Rottend. Caicos, Caycus al. Est Káïkos.-37. date tela, scandite muros; sine copula, vett. edd. et codicum pars, quod defensum a Pierio et aliis viris doctis: sed Burmannus urget, doceri primo loco debere, Virgilii eum morem fuisse hoc modo producendi syllabam brevem, quem seriores scriptores secuti sunt. Codicum vetustiorum Pier. et Heins. (adde fragm. Vatic.) et Macrobii auctoritas tuetur et scandite, quod defendunt Burman. uterque, alter ad Antholog. p. 135. Frigere tamen copulam, negari nequit : et potest illa inserta videri ab iis, qui metro perperam metuebant. Alii, uti Medic. (in quo div. lectionem a Fogginio notatam non video, quam Heins. memorat), habent: ascendite: quod sane orationi pedestri propius esset. In Gud. ascendite vel et ascandite; unde Heins. refingere malebat, escendite, quod solenne est Livio aliisque; sed in Marone exempla usus desiderantur. Inter hæc video quidem ubique subesse ulcus : nihil tamen tam putre ac molestum, quam copulam: hanc itaque ejeci, quod et Brunckius fecit.-38. heia codd., ut alibi.-39. portis tert. Rottend. quod vulgare esset.-41. si qua i. F. tulisset malit Jo. Schrader.; hoc tamen non minus incommodum. Videtur si qua fortuna fuisset dictum ut, quæcumque for tuna fuerit, ea fortuna urbis fuit.-42. Ne str. alii codd. et vett. edd. aciem e codd. Pier. pro vulgato, quod Romanus quoque exhibet, acies: tum nec cr. Ven.-43. tuto Oblong. Pierii, cum Goth. sec. et fragm. Vatic. a pr. m. servassent pr. Hamb.-44. furor iraque Non. Marcell. in conferre; tum morstrant aliquot Heins. et Burm. cum fragm. Vatic. monstrarent Goth. sec.45. tantum Dorvill.-46. suis pro cavis Sprot. vid. Burm. urbibus Medic.—47.

NOTE

septem, erit pro incerto quolibet nu- aut centenum exprimitur, mero qui sæpe a poëtis per septenum

Turnus, ut ante volans tardum præcesserat agmen,
Viginti lectis equitum comitatus et urbi

Improvisus adest: maculis quem Thracius albis
Portat equus, cristaque tegit galea aurea rubra.
Ecquis erit mecum, juvenes? qui primus in hostem?
En, ait. Et jaculum attorquens emittit in auras,
Principium pugnæ, et campo sese arduus infert.
Clamore excipiunt socii, fremituque sequuntur
Horrisono; Teucrum mirantur inertia corda;
Non æquo dare se campo, non obvia ferre

Arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
Lustrat equo muros, aditumque per avia quærit.

Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili,

Cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres,

50

55

60

mediis turribus. Turnus, cum antecurrens prægressus esset lentiorem turmam, stipatus viginti equitibus electis; ita accessit ad urbem inexpectatus: Thracius equus maculosus albo fert eum, et cassis aurea inumbrat cristis rubris. O juvenes, inquit, quis erit vestrum, qui primus in hostem irruet mecum? ecce. Sic ait, et evibrans jaculum projicit in aërem, quasi initium prælii: et altus immittit sese in campum junctum urbi. Socii succedunt ei cum clamore, et sequuntur ululatu terribili. Mirantur desides animos Trojanorum: homines illos non exhibere se in ̧ @quam planitiem, non inferre arma opposita; sed insidere castris. Turnus iratus huc et illuc circuit equo muros, et vestigat ingressum per loca inaccessa. Et veluti quando lupus sub mediam noctem insidians ovili pleno frendet prope septa, passus

[ocr errors]

rapidum p. Bigot. et Goth. tert. processerat sec. Moret.-48. electis Montalb. 49. Hemistichium idem lib. v, 565.-51. Et quis recentiores fere codd. juvenes ante Heins. Melius interpungitur: Ecquis erit mecum, juvenes? qui pr. in hostem? quam quod erat: Ecquis erit mecum, juvenes, qui primus in hostem? Mediceus Pierii et tres ap. Burm. cum Goth. tert. quis. Menag, alter: cui.-52. attorquens Heins. e Picrianis suisque revocavit: exquisitum voca bulum: pro quo vulgarius intorquens in aliis, vel torquens. Tum emittat duo Burm. evertit alii ap. Pier.-53. campis Rom. aliquot Burm. et Goth. tert. eum Erf. affert aliquot Pier. effert Erf., male. se infert frequens Virgilio. conf. Ge. I, 145.-54. Clamorem omnes præter Rom. et Medic. cum fragm. Vatic. Utramque lectionem agnoscit Servius. accipiunt Montalb.-55. Horrifico Goth. sec. in hercia Dorvill.-57. viro Zulich. hic-atque hic sec. Moret.—58. aditumque et pervia in aliis lectum damnat Ge. Fabric., recte. per atria alter Hamb. a m. pr.-59. Pœno-ovili conj. Scriverii; sed vid. Heins. insidiatur pars codd. apud Burm.-60. Dum e Macrob. et Prisc. notaNOTE

49 Thracius] De equo ejusdemmodi, En. v. 566. De Thracia equorum ferace, En. III. 14. De cristis galearum, En. III. 468.

56 Equo campo] Vel plano: vel

potius, ubi pari periculo, pari pugnæ modo, decertare possent. De verbo lustro, pro circumẹo, Æn. 1. 612.

60 Caulas] Caula, stabulum ovium, e Græco αὐλή.

« 前へ次へ »