ページの画像
PDF
ePub

Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:
Trojanos hæc monstra petunt; his Jupiter ipse
Auxilium solitum eripuit; non tela, nec ignes
Expectant Rutulos. Ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugæ; rerum pars altera ademta est.
Terra autem in nostris manibus; tot millia, gentes
Arma ferunt Italæ. Nil me fatalia terrent,
Si qua Phryges præ se jactant, responsa Deorum.
Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
Fertilis Ausoniæ Troës. Sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge prærepta; nec solos tangit Atridas

130

135

pressa est confidentia Turni audacis. Ultro excitat verbis animos suorum, et ultro eos objurgat: Hæc prodigia spectant Trojanos: ipse Jupiter aufert illis subsidium consuetum: naves non expectant arma nec incendia Rutulorum. Itaque mare jam impenetrabile est Trojanis, nec ulla spes fugiendi superest ipsis: pars altera mundi ablata est ipsis: terra vero est in potestate nostra: tam multa sunt millia nationum Italarum quæ inferunt iis bellum. Nullatenus terrent me fatalia oracula Deorum, si Trojani prædicant aliqua pro se: satisfactum est fatis et Veneri, ex quo Trojani attigerunt agros fœcundæ Italiæ: sunt quoque mihi fata mea adversus illa,

127. dictis tollit sec. Moret. tollit, dictis atque increpat ultro ed. Dan. Heins. animos autem Rutulorum esse, quos tollit Turnus, quis dubitet?-128. petant alter Hamb. 129. neque ignes vetustiores Heins. et alii. In sensu alterius hemistichii hærent Intpp.; Faber post Ortuin, emendat: nunc telaque et ignes. Burmannus multis verbis nihil expedit. Sententia tamen expedita satis per se: his Jupiter ipse auxilium solitum (navibus amissis, quibus fugere possint) eripuit, adeoque eos perdidit; nec adeo ad eos perdendos opus est nostra opera: non tela nec ignes Expectant Rutulos. Ex vulgari satis usu loquendi expectamus ea, quæ omnino futura sunt, adeoque et mala, quæ imminent.131. demta est Rom. Montalb. Servius Danielis, Goth. pr., et alteri deest est. 132. in deest ed. Ven. Burm. in nostris manibus prætulit ordinem Heinsius secundutn libros; adde fragm. Vatic. In aliis: in manibus nostris, quod quidem mollius ad aures videtur. gentis pars codd. Pier. et edd. cum Mediceo. At alii, inter quos Rom., Oblongus et Medic. Pierii, cum fragm. Vatic. gentes, haud dubie doctius, ut per appositionem sit: tot millia, eaque gentes Itula: pro vulgari tot millia gentium Italicarum vel Italorum.--133. ferant pr. Hamburg. pro div. lect. Itali sec. Rottend,-134. pro se sec. Moret.135. Stat deterrimus liber, Franç., cum Goth, tert. datum est ante Heins., qui post Pierium meliores libros et exempla similia est secutus; tuetur rò est fragm. Vatic. cum Rom. quid arma alter Hamb.- 137. excindere itidem deteriores: excidere Hugen. cum Erf. scindere duo Moret.-138. prærapta

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset
Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Fœmineum. Quibus hæc medii fiducia valli,
Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos. At non viderunt mœnia Trojæ
Neptuni fabricata manu considere in ignes?
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum

140

145

nempe evertere bello gentem impiam, siquidem erepta est mihi sponsa. Nec ista indignatio movet solos filios Atrei, aut licitum est solis Mycenis sumere arma. At nonne satis est iis semel periisse? satis esset, non adhuc omnino adhorrentibus a muliebri genere, peccasse prius. Illi, quibus hæc tutela aggeris interjecti, et fossæ nos remorantes, quæ parum disterminant eos a morte, augent audaciam: nonne viderunt muros Trojæ, structos manu Neptuni, collabi in flammas? at vos, o selecti

Franc. an solos ap. Macrob. Iv Sat. 4, nec male, etsi mendose. vid. Heins, solos an conj. Cuningham.-140. Si p. s. pars codd. Pier. et Heins. et Goth. tert., male probatum Pierio: multo enim gravius alterum est: Sed per. sem, Hoc etiam Rufinian, tuetur p. 270, ubi v. Ruhnken. Cum p. s. pr. Rottend. Tum peccasse aliquot Pier. et duo Heins. Similis locus ap. Silium XVII, 442 Sed fugisse satis fuerit etc.-141. modo nec aliquot Pier., unde natum esse apparet modo nunc g. Ven., etsi sic corrigebat Markland. ad Statium p. 284. Sed mirum est viros doctos in loco hoc nodum quærere, ant in eo solvendo adeo laborare potuisse. modo non, ut tantum non omne, quoties non occurrit? perosos recte retinuit Heins. Etiam satis esse debebat ante, semel peccasse eos, perosos genus fœmineum modo non omne. perosis Gud. a m. pr. pero sum aliquot Pier., multi Heins. et Burm., et inter eos Gud. a m. sec. cum Carisio et Schol. Statii. In Mediceo erat perosos et emendatum u h. e. perosus: similem licentiam deprehendimus in fragm. Vatic. perosos etiam Rom. exhibuisse videtur, et constanter illud retinent edd. vett., quas evolvimus.→ 142. f. belli alter Hamb.-143. mora et Rom. discrimine parvo, minus eleganter, pars codd. Pier. et Heins. cum ipso Medic. et fragm. Vatic. a pr. m., et sic fere edd. ante Heins.--144. At non Heins. post Pierium e melioribus libris vindicavit: vulgo An non. Utramque lectionem Servius memorat. conf. vII, 363 At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor; ubi eadem varietas.146. At vos qu. Moret. Sed vos electi aliquot Pier. et Reg. cum Dorvill, selecti

NOTE

54. et Menelaum, Æn. 11. 264. Qui ob raptam a Paride Trojano Helenam, Menelai conjugem, Græciam universam in Trojanos concitarunt. De Mycenis, Peloponnesi urbe, Æn. 1. 288.

140 Sed periisse semel, &c.] Concisa admodum sententia, ideoque subobscura: quæ juxta traditam interpretationem sic fusius explicari potest. Nonne sufficit ipsis jam semel periisse,

propter amorem fœminarum? certe quicumque alii nondum odissent penitus omne genus fœmineum; iis satis fuisset peccare prius: id est, satis esset peccasse prius: sive, satis esset memoria prioris peccati et pœnæ, ut ab amore fœminarum averterentur: non iterum idem peccarent, et novam sibi perniciem accerserent.

142 Valli Dicitur vallum et vallus. Vallum, munimentum est; ex aggesta

Apparat, et mecum invadit trepidantia castra?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros. Addant se protinus omnes
Etrusci socios. Tenebras et inertia furta
*Palladii, cæsis summæ custodibus arcis,*
Ne timeant; nec equi cæca condemur in alvo:
Luce, palam, certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga

150

Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, læti bene gestis corpora rebus

155

socii, dicite: quis parat evertere ferro vallum, et quis impugnat mecum castra timida? Non est opus mihi contra Trojanos armis Vulcani, non mille navibus: statim adjungant se illis omnes Tusci socios: ne metuant noctem, et ignavum furtum Palladii, occisis custodibus suprema arcis: nec occultabimur in obscuro utero equi: ratum est cingere muros ignibus palam de die. Faciam ne existiment sibi négotium esse cum juventute Pelasga et Achivis, quos Hector protraxit usque ad decimum annum. Jam vero, siquidem optima pars diei lapsa est: quod restat, o

Mentel. pr. a m. pr. o læti Parrhas. a m. pr. qui Heins. post Pier. e bonis libris, ex solita elegantia. cf. sup. v. 51. Vulgo quis. scandere Goth. tert. -147. Apparet aliquot Pier.-151. Versns totus remoratur impetum loquentis Turni, ita ut orationem liberatam eo esse pervelim. Observat quoque Barmann., Freinshemium ad Curt. iv, 13, 8 hemistichium, ex lib. 11, 166 repetitum, ab alia manu assutum putasse. Nunc video Jacobum Bryant hoc ipsum furtum versus ex alio loco surrepti agnoscere, et Brunckius causam aliam docte adjicit (præf. p. v1), quod secundus casus Augusteo sæculo Pallad I erat, non Palladii. Exulat etiam versus ex ed. Parmensi. cæcis Goth. tert. late in Rom., in aliis Pierianis, cum fragm. Vatic. a m. pr. late c. a., minus bene.-152. Nec alii ap. Burm. Retineant Goth. sec. cæco aliquot Pier. cum Regio Burm. claudemur Bigot. cum Goth. tert. condemus Montalb. condentur duo Moret. alveo Rom.-154. saxo Goth. tert. et puppe sec.155. putant tres Burm., et ferant aliquot Pier. et Heins. cum fragm. Vatic. decumum v. Pier.-156. nunc ideo fragm. Vatic. quoniam melior Ven. et Goth. tert. diei est aliquot Pier. et Heins. cum uno Goth., quod tenuem facit ora

NOTE

terra, quæ proprie agger dicitur; et sudibus sive palis, qui proprie dicuntar ralli, quibus terra aggesta cohibetur. De Troja muris a Neptuno fabricatis, En. 11. 619.

148 Armis Vulcani] Duo videtur dicere: et se non egere armis a Vulcano fabricatis, qualia Achilles habuit, Æn. viii. 383. nec se usurum proprio ense, quem habuit ipse TurDelph, et Var. Clas.

nus, a Vulcano item conflatum, Æn. XI. 90. De mille carinis Græcorum, ad Trojam, Æn. 11. 198. De Etruscis, En. vIII, 479. De nocturno furto Palladi Trojani, facto ab Ulysse et Diomede, Æn. 11. 166. De equo Trojano, et Græcis eo inclusis, Æn. 11. 260. De Danais, Æn. 1. 34. De Pelasgis, Thessalis, ibid. 628. De Hectore, Priami filio, ibid. 103.

Virg.

3 Y

Procurate, viri; et pugnam sperate parati.
Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et moenia cingere flammis.
Bis septem, Rutulo muros qui milite servent,
Delecti: ast illos centeni quemque sequuntur
Purpurei cristis juvenes auroque corusci.

160

Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.
Collucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

165

Hæc super e vallo prospectant Troës, et armis Alta tenent; necnon trepidi formidine portas Explorant, pontesque et propugnacula jungunt ; Tela gerunt. Instant Mnestheus acerque Serestus:

170

viri, re feliciter inchoata, reficite hilares corpora, et parati expectate prælium. Interim committitur Messapo cura collocandi ad portas stationes vigilum, et circumdandi munimenta ignibus. Quatuordecim Rutuli electi sunt qui observent muros cum mi-' litibus: illos vero singulos sequuntur centum juvenes purpurati cristis et fulgentes auro. Divagantur, et succedunt sibi invicem, et projecti in gramina vacant compotationi, et exhauriunt pocula area. Micant ignes: vigiles transigunt noctem insomnem ludendo. Trojani prospiciunt ista desuper ex aggeribus, et servant armis summas partes murorum: præterea paridi metu circumspiciunt portas, et firmant pontes ac propugnacula: habent arma expeditu. Urgent Mnestheus et ardens

......

tionem.-158. parati revocavit Burm., quoniam milites parati ad pugnam centies dicuntur. Altera lectio ob codicum consensum a Pierio et Heinsio erat probata: pugnam sperate parari. Accedit fragm. Vatic. et nunc Wakefield, Jaudato cod. Collegii Jesu.-160. flamma Pierii libri et tres Burm.; adde fragm. Vatic.-161. Bis septem Rutuli vulgg. omnes. Rutulo, quod felici calami lapsu natum videtur, elegantiæ studio e Mediceo Heins. dedit. qui muros alter Hamb.-162. Dilecti Gud. et unus Goth. sequuntur vel secuntur pars Jibb., idque post Pier. probavit Heins. Romanus cum aliis, etiam edd., secuti.— 163. Purpurei, quod elegantius (cf. Cerda), tuentur Medic. Rom. fragm. Vatic. cum al. Bona tamen librorum pars Purpureis cristis exhibent ap. Pier. et Heins. -165. evertunt Leid. a m. pr. cr. aureos (binis syllabis) Montalb. pro var. lect.-166. custodia ducunt Goth. tert. Quam cupide hoc arripnisset Heins., si alicubi reperisset. Nunc video sic emendasse quoque Cuninghamum.-168. Despectant Ven. ut armis emend. Wakefield, pariter ac vIII, 603.— 169. t.f. pennas edd. Nonii Marcelli in explorare, ut pinnas valli subintelligat, notante Heinsio.-170. que abest binis Burm.-171. Si Tela gerunt est, armati sunt, otiosa est lacinia post illa: et armis alta tenent. Sensus itaque

NOTE

165 Crateras] De iis poculis, Ecl.

V. 68.

170 Pontes et propugnacula] Pontes, et scalas, quibus turres et munimen

ta inter se committebantur, ut possent obsessi discurrere. De legione, Ge. 11. 279.

Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,

Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est. 175
Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis ;
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Æneadum, Trojana neque induit arma ;
Ora puer prima signans intonsa juventa.

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant;
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait, Dine hunc ardorem mentibus addunt,

180

Serestus: quos pater Æneas, si res adversæ aliquando id exigerent, jusserat esse moderatores juvenum et administros rerum. Quodlibet agmen, per sortem exponens se periculo, excubat per muros, et variat vices, secundum id quod unicuique contigit servandum. Nisus, filius Hyrtaci, ardentissimus in bello, quem Ida venatrix dederat Enea comitem, promtum jaculo et sagittis levibus, erat custos porta: prope cum erat Euryalus, quo nullus alius Trojanorum formosior fuit, nec tulit arma Trojana; puer notans vultum imberbem prima juventute. Erat illis amor mutuus, et simul solebant currere ad pugnam: tunc etiam servabant portam communibus excubiis. Nisus dixit: Euryale, an Dii immittunt animis hunc ardorem? an sua

esto afferunt, portant missilia et alia tela, quibus opus esse poterat. Instat aliquot Heins. cum binis Goth.-173. juveni Burm. recepit lectionem Ge. Fabricio olim e Donato probatam. Nulla auctoritas affertur præter pr. Hamb., qui pro var. lect. habebat. Agnoscit. tamen etiam Servius lectionis diversitatem, unde, puto, in ed. Stephanian. venit. Recepit quoque Cuningham. Accipiendum ita de Ascanio. Verum hunc in modum, puto, poëta dicturus erat: puero. Quos pater Æneas-Rectores puero; ut toties aliis locis, lulus puer, Ascanius puer, et puer absolute, ut x, 70; nec unum locum occurrere memini, quo Ascanius juvenis dicatur; quod contra de Turno solenne est. Melius adeo erat, constantem librorum lectionem retinere: Rectores juvenum h. Teucrorum, quos Mnestheus et Serestus sub signis habebant; ut toties juvenes pro viris, militibus, turba, et sic porro dicți occurrunt. 175. Exercentque qu. Moret. Succedunt variantque vices q. Nonius Marcellus in tueri, consutum ex vss. 222 et 164. est omissum in sec. Hamb.-177. Ide Moret. sec. Yda Dorvill.-178. jaculis Vratisl. levibusve duo Burm.-179. It juxta pr. Moret. Verum Et jurta est pro, et una cum ipso, ὁμοῦ, σὺν αὐτῷ, erat E. Et Nisum juxta Euryalus aliquot Pier.180. neque a Pierio pro nec. Ed. Ven. Trojanaque induit.-182. que abest Montalb. 183. Tum Heins, e libb. Vulgo: Tunc.-184. addant Zulich.— NOTE

177 Ida Venatrix] Vel mater Nisi nomine Ida: vel mons Ida, Æn. 11. 801. quæ dicitur renatrix, quia venatoribus frequens: ut Ge. III. 44. 'Do

mitrix Epidaurus equorum.'

181 Prima juventa] Lanugine, quæ primæ juventutis indicium est.

« 前へ次へ »