Euryale? an sua cuique Deus fit dira cupido? 185 Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere magnum Mens agitat mihi; nec placida contenta quicte est. 190 195 cupido ardens fit unicuique Deus? Jamdiu animus suggerit mihi aggredi, aut certamen, aut aliquid magnum; nec contentus est hoc otio tranquillo. Vides, qua confidentia rerum occupet Rutulos: ignes rari splendent : jacuerunt labefacti somno et vino: loca omnia undique silent. Adverte porro quid mediter, et quod consilium suboriatur animo meo. Omnes, et plebs, et proceres, petunt revocari Æneam: et mitti homines, qui referant certa de eo. Si pollicentur se daturos tibi ea quæ peto (nam gloria facti sufficit mihi) videor posse invenire juxta illum collem iter 185. sit tres Burm., sed recentiores.-186. aut aliud perperam emendabat Heumannus. In Gud. erasum erat jam.-187. Mens agit et ne pl. alter Hamb. mihi non otiose vacat: est pro, mens mea; tum placita duo Burm. est abest a binis aliis.-188. qua alter Hamb.-189. Lumina clara vitiose alter Hamb. vera Menag. pr. vino somnoque Dorvill. sepulti recepit Heins. aliquot codd. (adde Serv.) auctoritate, posthabita prærogativa Codd. antiquiorum Rom. Medic. et aliorum, in quibus soluti legitur, ut orationem variet poëta: occurrit enim idem hemistichium inf. 236.-190. Perspice et Prospice variant codd. Heins. et Burm.-191. et abest Ven. aut quæ nunc aliquot Heins. et Burm. cum binis Goth. anima Gud. surgit duo Burm.-192. Eneam accirique duo Burm. omnis populusque unus Pier. et tres Burm., quod deterius. populique Dorvill. cum binis Goth. populosque Parrhas. duo Rottend. et vetus codex Pier., qui Romanus est, ut vetus scriptura sit. patres autem sunt of yéportes.-193. cepta Oudart. reportant pr. Hamb.194. Sic tibi Goth. pr.-195. Fama satis Zulich. et Dorvill. cumulo duo. video sec. Rottend. aperire aliquot Pier., quod per se non malum esset. sub alto Bigot. Turbant virum doctum muri et mania junctim apposita de NOTE 185 An sua cuique, &c.] An vero unusquisque, id quod valde vult, divino impulsu se sibi fingit velle? 191 Quid dubitem] Quid mediter, quid deliberem facere: omnis enim deliberatio cum dubitatione conjuncta est. 194 Si tibi, quæ posco, promittunt] Hic torquent se interpretes levi de causa. Sensus est: si tibi tribuunt mercedem, quam sum petiturus: idque ait ex amicorum ingenio, qui sibi unis periculosa, amicis commoda quærunt. Hoc manifestum est ex iis quæ sequuntur: nam mihi facti Fama sat est.' Opponit enim famam commodis. De Pallantea urbe, Evandri regia, Æn. viii. 51. Obstupuit magno laudum percussus amore 200 205 210 ad urbem et munimenta Pallantei. Euryalus stupefactus est, percitus magna cupiditate gloriæ talis : simul alloquitur ferventem amicum his verbis: An ergo, Nise, renuis me admittere socium in tantis rebus? an dimittum te solum in tuntum periculum? Opheltes pater meus, assuetus armis, non sic instituit me, educatum inter motus Græcorum et bella Troja: nec feci tecum talia, ex quo sequor generosum Æneam et fortunam ultimam. Est sane, est animus hic meus negligens vita; et qui putet istum gloriam, ad quam aspiras, bene comparari dispendio vita. Nisus respondet ad ista: Sane nihil tale timebam de te, nec licebat timere: non sane: sic magnus Jupiter, aut quisquis Deus considerat justis oculis hæc nostra, reducat me tibi victorem; ut verum dico. At si aliqua (cujusmodi præ tate. eadem urbe; tenendum scilicet, monia esse locum ad muros. De palatio vix mœnia dicta, ne lib. VI, 549 quidem.-197. percussus Heins. post Pier. e libris. percussus, wλnyels, tanquam flagro aut stimulo, quod jam Ge. II, 476 vidimus, sæpe a viris doctis illustratum. Alii perculsus, perpetua varietanto percussus alter Hamburg.-198. adfatus Sprot.-199. tantis a. rebus Macrob. Sat. vi, 6. Sed quis ideo alterum dubitet recte se habere!— 200. te solum Dorvill.-202. Terrorem Argolicum Parrhas.-204. facta duo Burm. fama Rom.-205. Schol. Statii ad Theb. 1, 607 En hic est, ad 111, 603 Isthic est. Cuningham. conj. Est, est hic. Scilicet si altero modo scriptum fuisset, alterum conjecturus aliquis fuerat. Ad talia ludibria magna pars critici vulgo acuminis redire solet; tum vitæ contemptor Sprot. pro div. lect. et ipsum pr. Zulich.-206. credit sec. Moret. quo tendit duo Burm., sc. animus. verum ad mentem Euryali alterum est gravius: ad quem tu tendis. Qui bene credat emi vita Goth. tert.-210. qui Moret. qu.-212. Heins. NOTE 202 Argolicum] Græcum, ab urbe Argis, Æn. 1. 288. 297 De te nil tale verebar] Nil tale de te timebam, quale suspicaris : nempe ne timidus esses, cum inter bella natus et educatus sis, &c. Sit, qui me raptum pugna, pretiove redemtum Mandet humo solita; aut, si qua id Fortuna vetabit, Neu matri miseræ tanti sim causa doloris : Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa, 215 vides plurima in tali periculo) si aliqua, aut fortuna, aut Deus, deducat me in aliquam calamitatem; optarem te resture'; tua ætas dignior est vita. Sit aliquis, qui de more committat terræ me, subductum e prælio, aut redemtum pecunia; aut, si aliqua fortuna id prohibeat, sit aliquis, qui persolvat mihi absenti justa, et ornet me tumulo. Ne vero sim auctor tanti luctus infelici matri tuæ : quæ audax e plurimis matribus sola sequitur te, o puer; nec curat urbem magni Acestæ. in ora codicis vitæ ascripserat, ut esset ætas vitæ, dignior autem pro justior. Hoc est argutari. tua atas, juventa, dignior est via.-213. Si qui Gud. a m. pr. Si quis vel Set quis pr. Rottend. pugnæ alter Hamb. pretioque duo Burm.-214. solita: ita inde ab Aldd. editum. A Dan, Heinsio admissum solida, quod damnabat Nic. Heinsius; repositum tamen ab eo solita, iterum expulsum a Burinanno, qui solida tuetur. Est sane permutatio illa obvia et frequens. conf. Culic. 99 solidum carmen, imo solitum; tum solita legerat Serv., ita quoque Erf., et Dorvill. solita, si qua, et e Mentel. solito. vid. Wass. ad Sallust. Jug. 52 f. Burmannus tamen movet difficultatem: quomodo advenis Trojanis humus dici possit solita. Scilicet humus non de Latii solo, sed omnino de terra accipienda, qua nos mortui condi et humari solenni more solemus. Et erat saltem in Latio occupata terra, in qua Trojani consederant; est autem solitum omne id quod est patrium, domesticum, familiare. Ergo vel sic reportatus ad suos terra solita sepeliendus erat. Utroque ergo modo recte humo solita dictum est. Solida humus vix placere potest, etiamsi respectu naufragiorum et pereuntis in mari insepulti oadaveris dicta accipiatur; nec dicendum, esse epitheton mere ornans, vi oppositi maris, seu aëris, qui rarns, tenuis: eodem modo, quo vypà cáxaooa. Nec magis solita Fortuna placet, ut Servius verba jungit: qui unde hoc habuerit, præclara docet nota Julii Pomponii Sabini: "Apronianus, inquit, distinguit, mandet humo: Vel (leg. ut) dicas humo solita, id est quia solitum erat humare homines. Alii legunt: id solita, pro, id solitum. Alii solita 'fortuna, scilicet invidere magnis rebus." Ceterum Aproniana distinctio recepta olim fuit a pluribus. Sic distingui video in fragm. Vatic. et, quod expectabam, in ipso Mediceo: Mandet humo: solita aut qua id Fortuna vetabit. Revocavimus humo solita, solenni, quod codd. et poëtici usus auctoritatem sensumque habet. Illud adhuc notandum: Goth. tert. solitum habere. vetabat tres Burm., et unns vetavit. Goth. tert. negabit.-216. Ne m. m.--causa tumultus Schol. Statii Theb. III, 373.-217. multis a m. Rom. multis e matribus una aliquot Pier. NOTE 213 Raptum pugna, &c.] Sic Antigone cadaver Polynicis fratris e pugnæ campo clam eripuit. Et Priamus cadaver Hectoris filii magnis muneribus ab Achille redemit ad sepul turam. 215 Absenti ferat, &c.] Si cadaver meum haberi non possit, saltem honorarium mihi sepulcrum struat, Æn. III. 304. inferatque sepulcro dona, quæ ideo inferiæ dicuntur; aquam, lac, mel, vinum, sanguinem, et aliquando etiam exsectos capillos, Æn. III. 62. Persequitur, magni nec moenia curat Acesta. 220 225 230 Ille vero respondet: Frustra colligis falsos prætextus: nec meum consilium jam mutatum movetur loco suo: properemus. Simul expergefacit excubitores: illi succedunt, et tuentur portas ordine suo. Ipse Euryalus relictis excubiis incedit comes Niso, et adeunt regem. Animalia reliqua per omnes regiones solvebant somno curas et animos immemores laborum. Primi duces Trojanorum et juvenes lecti habebant deliberationem de maximis negotiis regni: quid agerent, aut quis jam iret nuntius ad Eneam. Stant nixi longis hastis, et tenentes clypeos, in medio castrorum et campi. Tunc subito Nisus et Euryalus simul rogant admitti: tantis e m. apud Serv. ad x1, 35.–218. Persequitur post Pier. Heinsius e codd. tuetur: adde iis fragm. Vatic. At vett. edd. Prosequitur. Sed persequi perseverationem sequentis notat. magnæ-Aceste malit Trappins: sed magnus heroum epitheton commune ac perpetuum.-220. Nec me immutata fragın. Vatic. a pr. m. sedit vitium non modo ed. Masvic., ut Burm. putabat, sed et Nic. Heins. ed.-222. variantque Nonium videri legisse, notat Burm. Sed v. 164. 175.-223. comes Nisus alter Menag. nisu sec. Rottend. revisunt aliquot Pier. requirit Oudart.-225. Idem fere versus sup. iv, 528.226. primi Teucrum tres Burm. primi et delecta olim edd. multi codd. Sed secundum meliores ejecit et Heinsius, Pierio adhuc addubitante. Scilicet ad consilium senes poëta adhibere debebat, non juvenes. Hærent in hoc et alii Intpp. Sed tenendum erat, Virgilio toties juvenes omnino pro viris dici; respecta ætatis saltem militaris.-227. Consilium codd. Pier., noto errore. summi ed. Ven. cf. Burm. agebant Ven. pr. Hamb. pro var. lect. et Parrhas. Utrumque bonum et poëta dignum, agere et habere consilium.-228. n. isset aliquot Pier. iret pr. Hamburg. pro div. lect.; et sic sane alibi, v. c. Æn. II, 547 Nuntius ibis Pelidæ genitori. Sed utrumque solenne poëtis. cf. Burm. -229. obnixi Gud. a m. pr. innixi apud Nonium Marcellum in longus.230. campi in medio multi edd. et scripti. in campi medio Vratisl. et abest Leid. campis Medic., quam Apronianam lectionem esse cum per se intel NOTE 218 Mania Acesta] Urbem apud Siculos conditam Trojanis mulieribus, et regi Siciliæ Acestæ commendatam, Æn. v. 755. Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus 235 240 rem esse magnam, et fore utilitatem in mora. Tulus primus excepit festinantes, et imperavit Nisum loqui. Tunc sic ait filius Hyrtaci: O Trojani, audite animis benevolis: et ne ista, quæ proponimus, æstimentur ex ætate nostra. Rutuli, obruti somno et vino siluerunt: vidimus ipsi locum occultæ fugæ, qui apertuș est juxta bivium portæ, quæ vicina est mari. Ignes rari, et niger fumus tollitur ad astra. Si musitum a nobis ad urbem Pallante ligitur tum a Julio Sabino notatum est. et medio campi alii ap. Pier., sed campi me o recte: ita quoque fragm. Vatic. et Rom. Castra erant in campo, ueoque ipsa castra campum intra vallum habebant.-233. A. partus et missum Goth. tert.-234. Tunc ante Pier.-236. soluti reposuit Heins. cum Medic. et aliis, etiam Pierianorum parte (solutis Rom.): ut varietur oratio. Alii cum Servio sepulti, quod relictum voluit versui 189. Goth. tert. gravati : obvium utique et alias, sed non h. 1. obtrudendum.-237. Conticuere omnes Pieriani, Mediceo excepto, etiam Parrhas. Goth. tert. Erf. ms. Coll. Jesu cum Donato et edd. aliquot: Zulich. Convenere vel Conticuere: ut mirer Heinsium non et h. 1. variari versum 190 voluisse: in quo est Procubuere, idque reliquisse h. 1. contra codd. consensum. prospeximus Ven.—238. Quod p. Leid. quae proxuma ponto est aliquot Pier. et Goth. sec.-239. ac tendit ad æthera fumus Goth. tert.-241. et mania, h. e. quæsitum Æneam et mœnia, codd. Pier., inter quos Romanus: tum codd. Medic. et potiores alii Heins cum recentioribus Burm. et Gothanis: edd. quoque vett. ad mœnia tamen editur inde ab Aldd. Pendet judicium, quod facias, ab interpunctione, et ab interpretatione, quam secundum illam feceris. Quid alii secuti sint, ex interpunctione eorum assequi non licet. Verum dupliciter_interpungi et constitui locus potest; aut sic, ut olim et ipsi fecimus: Si Fortuna permittitis uti, Quæsitum Ænean ad mania Pallantea: Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta, Affore cernetis sc. nos. Ita haud dubie præstat, Ænean et mania legere. Contra ad mania, apud mœnia, in Pallanteo, impeditam facit orationem. quæsitum; ad quærendum; ut in illo: Missa est illico ancilla arcessitum obstetricem. Displicet tamen vel sic: si fortuna permittitis uti Quæsitum. Ita saltem præstaret versum Quæsitum infra post verba: nec nos via fallit euntes, collocare: quod etiam olim nonnullos fecisse e Servio discitur. NOTE 232 Pretiumque moræ fore] Se quidem interrumpere consilia, quæ tum habebantur, iisque moram afferre ; sed utilitatem aliquam in hac mora esse futuram. 233 Trepidos] Festinantes, supra 114. De Rutulis, Æn. vii. 794. De Pallantea urbe, Æn. vii. 51. |