ページの画像
PDF
ePub

ANEIDOS LIB. IX.

Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta,
Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes:
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem,
Venatu assiduo et totum.cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Di patrii, quorum semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Cum tales animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora.

245

Sic memorans, humeros dextrasque tenebat 250

am, hic præsentem fore cum spoliis, patrata magna strage. Nec via illa nos deciplet euntes: considerarimus frequenti renatione ricinam illam urbem inter valles opacas, et exploravimus totum fluvium. Tunc Alethes gravis atate et prudens mente ait: 0 Dii patrii, quorum sub potestate Troja est, non tamen vultis evertere penitus Trojanos, quandoquidem dedistis illi tales animos juvenum, et tam firma corda, Sic loquens,

Inter hæc tamen non illud quærebatur, ut ipsi cum spoliis et cæde peracta mox adessent; quod omnino animo concipere non debebant juvenes, -ilio hoc saltem seniores eos debebant deterrere ; Fo nuntiarent, castra obsideri, -i nareo, et

[ocr errors]

nec promittere, verum, quod quærebatur, erat hoc, eumque ocyus reducerent. Hæc cum ita sint, monitis v alteram nunc rationem amplector, quam in Notis exposui; etsi nec eam satis placere ingenue fateor. Alienum enim etiam ab Æneæ reditu hoc, ut cum spoliis, ingenti cæde peracta, ille adesset.-243. fallet Medic. Post urbem vs. sequ. interpungebant alii ante Heins. Nos interpunctionem mutavimus vs. 243. 245.-244. primam Heins. post Pierium defendit. Apud Nonium primum. Tum sub manibus Gud. Leid. et Regius; nec adeo male, ut viderint urbis primam partem sub manibus. Sed codicum auctoritate et epitheto obscuris satis defenditur sub vallibus. Sane Palatium in monte erat situm: cf. VIII, 53. Jam vero nolim dicere: oppidum in clivo montis positum significari posse : primam sub_vallibus urbem; nec, puto, bene latine dictum foret: primam sub vallibus urbem, ante vallem sitam aut primo conspectam. Sed amplectar rationem simplicissimam, quam Servius quoque proposuit: ut sub vallibus ad vidimus retrahatur. Nos in obscuris vallibus positi vidimus etc. Fuit, qui hoc negaret recte factum; et ad emendationem proclivior esset, sub collibus.-245. tutum sec. Rottend, cf. Burm.-246. Hinc Montalb. animis maturus Rom., Sprot., bini Hamb., sed prior a m. sec., et ed. Ven. cum Goth. tert., sed magis poëtica forma animi. Vulgari forma est aliquis animo maturo; tum exquisitius maturus animo, tandem græca forma maturus animi. Sic ævi maturus En. v, 73. Hoc ipsum avi m. legerunt nonnulli apud Cerdam. Aletes recte: 'AλhTMns. v. ad 1, 125; alii Aletis, hoc quoque Jul. Sab. Alethes, Alates.-247. Dii patrii indigetes, quorum sub Parrhas. e glossa, ut bene Burmann. notat. nomine Franc.-248. parastis Goth. sec. -249. et e codd. intulit Heins. secundum Pierium; scilicet si jam ante receptum offendisset, hoc egisset, ut iterum tolleret.-250. dextramque pr. Hamb. tenebant Rom. et alter Menag. ferebat vel terebat alter Hamb.NOTE

244 Primam sub vallibus urbem] Vicinas urbis Pallanteæ valles, qui primi sunt urbis veluti aditus: urbs enim

ipsa erat in monte. De Teucris, Æn. 1. 239.

Amborum, et vultum lacrymis atque ora rigabat:
Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi? pulcherrima primum
Di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor (quæcumque mihi fortuna fidesque est,
In vestris pono gremiis): revocate parentem;
Reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devicta genitor quæ cepit Arisba;
Et tripodas geminos; auri duo magna talenta;

[ocr errors]

255

260

265

amplectebatur manus et humeros utriusque, et irrorabat quam mercedem, quam dignam ... us et faciem fictu. O viri, cœptis? prima ceaem putem posse retribui vobis pro talibus ...u et virtus vestra reddent vobis pulcherrimam: deinde pius Eneas atim retribuet reliquam: et Ascanius adhuc vigens atate, nunquam futurus immemor tanti officii. Ego vero, addit Ascanius, cujus unica salus est in patre revocato, vos precor, o Nise, per magnos Penates, et per Larem Assaraci, et per adyta candida Vesta; quæcumque est mihi felicitas et fiducia, hanc depono in sinus vestros: revocate patrem meum, reddite mihi præsentiam ejus: nihil funestum erit illo recuperato. Donabo vobis duo pocula conflata argento et insculpta signis, quæ pater cepit capta Arisba: et duos tripodas, duo magna talenta auri: magnum craterem, quem

251. multum Oudart.–252. digna viris ed. Ven. pro laudibus istis repositum ab Heinsio e Medic., ceterisque præstantioribus, adde Rom., aliosque Pierianos cum Servio. Idem hemistichium inf. x, 825. Editum vulgo: pro talibus ausis, quod pars codd. et Macrob. v1, 6 agnoscunt. Interpolatum esse ex lib. 11, 535 observat Burm. Altera lectio doctior et exquisitior: laudes, virtus; conf. sup. ad 1x, 197. vIII, 273.-253. Duo Burm. distinguunt: solvi pulcherrima? primum.-254. Di memoresque Leid. a m. sec. tum et cet. pr. Hamb. reddat duo Burm.-257. g. recepto Pier. Medic. et alii aliquot: forte ex v. 262. Totus versus aberat a Goth. tert., male.-260. est abest Ven.-262. reducto duo Moret. ex v. 257.-265. geminas duo Burm., indocte. Tum Petitus Obss.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri
Contigerit victori, et prædæ ducere sortem:

Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis

Aureus ipsum illum, clypeum cristasque rubentes,
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.
Præterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma;
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas
Inscquitur, venerande puer, jam pectore toto

270

275

Dido Sidonia dedit mihi. Si autem acciderit mihi victori domare Italiam et consequi regnum, et trahere sortem spoliorum: vidisti, quo equo et quibus in armis Turnus ibat aureus? ego eximam e sortitione illum eundem clypeum, et cristas rubras, quæ jam nunc est tua merces, o Nise. Insuper pater meus donabit duodecim electa corpora matrum captivarum, et captivos totidem et iis omnibus arma propria: præterea, quicquid agrorum possidet ipse rex Latinus. Te autem, o venerande juvenis, cui atas mea succedit spatio viciniore, jam excipio te toto sinu, et adjungo

1, 4 distinguit tripodas geminos auri, duo magna talenta sc. argenti. Sed vir doctus argutias captat in magno talento: quod non ad poëticam (cf. sup. ad v, 248), sed ad numariam subtilitatem exigit, quæ a poëta aliena est. Tum tripodas aureos equidem memorari non memini; sed fere æreos.-266. dat, OWKE; sic inf. mittit v. 361 pro misit. Sed crater cum versu abesse poterat. Deficit quoque copula; debebat saltem talenta, et C.-267. Cum vero pr. Hamb. Italiam capere, sc. aliquot Pier.-268. Servius alios dejicere, seu potius (ut x, 554) deicere ait legere: sic dejectam sortem Æn. v, 490. At Medic. Gud. a m. pr. et pr. Rottend. dicere sortem, quod admodum placet Heinsio: mihi tamen nimis argutum videtur. Dicit, indicit, sortem is, qui sortiendi facit potestatem: vid. Heins. ad v, 486. Ducere autem sortem poëta ornatius dixit pro simplici: sortiri, šortitione dispertiri prædam.-269. Vidistis aliquot Heins. et Burm, cum Macrob. v1, 6. quis ibat Franc. Possunt hæc interrogando efferri.-270. ipsum illum, sc. equum; distinctio est a Servio. cristasque comantis Rom.-271. nunc jam Dorvill.-272. lætissima aliquot Burm., ex more. -274. Variant codd. ap. Pier. et Heins. ac Burm., etiam nostri, una cum edd., mirum in modum: Insuper his campis, quod (ut Rom.) vel quos, ut Goth. tert. In super his campi, quod. I.-id campi, quod. I. is campi quis, vel, ut Foggin. exprimi curavit, quos Mediceus (Heinsius accipiebat quis quibus habitat, quod parum placet): I. hi campi quos, et I. his campi quos, et campos quos. Recte Heins. prætulit, quod vulgatum vides. Proclive est videre erroris causas in exquisitiore ratione grammatica Toû insuper his pro, insuper in his, cum his, et

NOTE

talentis aureis, ibid. 112. De cratere, Ecl. v. 68. De Sidonia Didone, Æn. 1. 450.

274 Campi quod, &c.] Non totum quidem Latini regnum; sed agros qui

erant in privatis Latini bonis: quales, honoris causa, respublica regibus dabat. Sic agrum deinde habuit Tarquinius Superbus Romæ in Campo Martio,

Accipio, et comitem casus complector in omnes.
Nulla meis sine te quæretur gloria rebus ;
Seu pacem seu bella geram: tibi maxima rerum
Verborumque fides. Contra quem talia fatur
Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit; tantum: Fortuna, secunda
Aut adversa, cadat. Sed te super omnia dona
Unum oro: genetrix Priami de gente vetusta
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non monia regis Acestæ.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est
Inque salutatam linquo; Nox, et tua testis
Dextera, quod nequeam lacrymas perferre parentis.

280

285

socium in omnes eventus. Nullus honos acquiretur meis rebus sine te, sive faciam pacem, sive bella: committam tibi supremam curam agendi et dicendi. Ad quem Euryalus respondet talia: Me nulla dies ostendet degenerem a tam audacibus cœptis: tantummodo contingat mihi sors prospera, non funesta. Al peto a te rem unam magis quam cetera munera. Est mihi mater ex antiqua stirpe Priami: quam, nec Trojana tellus, nec urbs regis Acesta, impedivit infelicem quominus abiret mecum. Ego desero nunc illam, insciam hujus discriminis qualecumque est, et insalutatam: testor noctem et dexteram tuam, quod non possum tolerare fletus matris. Sed tu,

ཅས.

samni quod.—275. Tu Bigot.-277. amplector Leid.-280. Contra quæ pr. Rottend. 282. 283. Hic velim Burmannus nos docuisset, qualem sententiam horum versuum animo teneret. Interpunxit post tantum: Fortuna secunda Haud adversa cadat; quæ equidem non assequor. Scilicet duplex est lectio loci et interpunctio: altera, quam Servius tuetur et diserte exponit: aut adversa cadat. Sic fere editur. Ex hac locus interpungendus: Me nulla d.arguerit: tantum: Fortuna secunda Aut adversa cadat. Ita durior quidem est, attamen deworηra habet oratio : tantum sc. de me pollicere andeo, quæcumque fortuna acciderit, seu adversa seu secunda; sed pro vulgari seu dictum aut. Tum arguerit est pro argnet, sed nec ineleganter. Altera est lectio, haud a. c., quod Heins. e Medic. aliisque prætulit, si modo codicum auctoritas in tali voce aut, haut, haud, magna est. Mentel. pr. Haud aversa cadit. Sic interpungendum esse patet: me-arguerit: tantum fortuna secunda, Haud adversa, cadat! tantum, tantummodo, precor, fortuna faveat! In his, meo quidem sensu, jejunum est illud: secunda, haud adversa. Itaque antiquiorem revocavi cum Brunckio. Respondet v. 299 casus quicumque sequetur. Accepit tamen sic locum etiam Symmachus lib. 1 ep. 28 ab Heinsio laudatus ; et potest aliquis cum v. c. Briegleb statuere, tacitam animi præsensionem et præsagium infelicis exitus his verbis innui. Erat alius vir doctus, qui jungebat: arguerit tantum; ut esset, ne quidem insimulaverit, tantum abest ut convicerit; vel, tantum fortuna cadat, in tantum, hactenus. Vides me liberalem esse, nec quenquam honore suo fraudare.-283. Tantum super Parrhas. sed te ultra o. Vratisl.-287. est in fine abest Rom. et aliis Pier. et Heins.-288. nox et tua

NOTE

286 Mania Acesta] De hac in Sicilia urbe, Æn. v. 755.

At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes. Percussa mente dederunt
Dardanidæ lacrymas; ante omnes pulcher Iulus;
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:

Spondeo digna tuis ingentibus omnia cœptis.
Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creusæ
Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parva manet. Casus factum quicumque sequuntur:
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat:
Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt,
Sic ait illacrymans; humero simul exuit ensem

290

295

300

precor, solare egentem, et subveni derelicta: permitte me exportare hinc hanc spem de te: curram audacior in omnia pericula. Trojani commotis mentibus effuderunt lacrymas; præ ceteris formosus Ascanius, et specimen caritatis erga parentes perculit ejus animum. Deinde ita loquitur: Promitto omnia digna magnis tuis incep tis: quippe illa mihi erit mater, et nomen Creusæ tantummodo deerit: nec levis favor debetur ipsi, quod pepererit talem filium; quicumque eventus sequatur hoc fac tum. Juro per hoc caput meum, per quod pater meus consueverat jurare: eadem illa quæ promitto tibi redeunti et post rem feliciter gestam; eadem illa servabuntur tua matri et familiæ, Sic dixit plorans: et simul extrahit ex humeris gladium aura

testes Dextera malit Heins.-290. Hanc tu aliquot Pier. et Burm. cum Goth, sec. Hanc oro Oudart. a m. pr. Hunc te oro Žulich. Tu vero s. Goth. tert, -291. Aut sine me Exc. Burm. quo audentior Ven., interpolate; nam hiatum tuetur sententiæ clausula et loquendi intervallum. audacior duo Heins.292. Percussa Heins. post Pier, e codd. vindicavit: vulgo, Perculsum. Tum dedere Medic.-295. adfatur aliquot Pier. et Heins.-296. Sponde Ursin. e Colot, et Heins. e Medic. aliisque defendebat, in quibus vel sponde, vel sponte, sponti, sponde o, erat, ut esset: sponde, promitte tibi, expecta. Burmannus bene monet, se dubitare, an latine dicatur: sibi spondere. Si tamen vel maxime latine ita diceres, tamen præferam: Spondeo, tanquam Ascanii personæ egregie accommodatum. Sic inf. 301 polliceor. omina Sprot. a m. sec. et Parrhas.-297. Jamque erit pr. Moret. Namque ait et tu Ondart. illa Znlich. 298. Solum d. Gud. nec p. gloria pr. Hamburg.-299. Factum casus aliquot Pier. sequuntur e Mentel. utroque et ex aliquot aliis recepit Heinsius, scilicet tanquam magis reconditum; duo alii sequantur, plures sequentur, etiam apud Pierium, cum Mediceo et Romano, quod equidem tantis auctoritatibus amplectendum censeo. Vulgo sequetur.-303. Hæc ait edd. apud NOTE

297 Creuse.] Matris Ascanii, de qua, n. II. 772.

300 Per quod pater, &c.] Caput intelligit suum, quod ut sibi carissimuni attestari solebat Eneas ante, id est,

vel olim, Trojæ, cum Ascanius puer esset: vel priusquam abiret ad Evandrum. Caput enim quasi sacrum reverebantur veteres; unde per illud jurabant.

« 前へ次へ »