ページの画像
PDF
ePub

Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna;
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque Iconis
Exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt: quos omnis euntes
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. Necnon et pulcher Iulus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata. Sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram
Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
Exitio. Passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, arrectos littore currus,

305

310

315

tum, quem Lycaon Gnosius fecerat mira industria, et incluserat accommodum in vagina eburnea. Mnestheus donat Niso vellus et spolium hispidi leonis: fidelis Alethes mutat cum eo cassidem. Continuo progrediuntur armati: quos abeuntes omnis turba procerum et juvenum et senum comitatur votis usque ad portas: præterea etiam formosus Ascanius, præ se ferens animum et solicitudinem virilem ante ætatem, dabat ipsis mandata plurima perferenda ad patrem: sed venti dissipant omnia, et spargunt illa inania per nules. Egressi transiliunt fossas, et per tenebras noctis tendunt ad castra hostilia: prius tamen futuri exitio plurimis. Aspiciunt corpora projecta promiscue inter gramina per somnum et vinum: currus erectos in littore:

Pier., et sic Parrhas.-304. Lichaon Parrhas.-305. vaginæ a. eburnæ aliquot exemplaria apud Macrob. v Sat. 9 e vulgari usu.—306. horrendique Goth. sec. exuviasque leonis Horrentis Goth. tert.-307. permittit duo Burm. et Goth. sec. Alethes, Alates, perperam alii. v. sup. ad 1, 125.—310. Insequitur Goth. tert.311. Ante omnes Ven. animosque Montalb. et sec. Hamb.-312. mandata dabat portanda Non. Marcellus et multi scripti Heins. et Pier. cum Gothanis et Erf., sed injucundis numeris.-313. decerpunt alter Hamburg. discernunt Goth. tert. inlita Rom.—314. votisque Leid. pro var. lect. per umbras aliquot Burm. et Pieriani: sed bene illud sprevit Pierius.-315. arte fut. Leid. conf. Not. Potuisset refingi: multis jam jamque futuri Exitio. futura Goth. tert. 316. Ordinem verborum e codd. et Macrobio ac poëtæ usu reduxit Heins. pro vulgari vino somnoque. Rom. per umbram.—317. arreptos Vratisl.

NOTE

304 Lycaon Gnosius] Artifex nobilis ex urbe Gnoso in Creta insula, ubi arma singulari arte fabricabantur: Æn. III. 104.

313 Nubibus irrita] Innuit ipsos esse morituros, antequam ad Æneam perveniant.

315 Ante] Vel antequam ipsi morian

tur, quod subobscure tantum significat. Vel antequam ad castra hostium perveniant: et sic dicendum, inter urbem et castra spatium fuisse, ubi discurrebant illi, qui propius admoti muris a Turno fuerant, et jam vino sepulti in gramine decubuerant.

ENEIDOS LIB. IX.

Inter lora rotasque viros, simul arma, jacere,
Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
Euryale, audendum dextra. Nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
A tergo possit, custodi, et consule longe.
Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam.

320

Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum

Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis
Exstructus toto proflabat pectore somnum;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur:
Sed non augurio potuit depellere pestem.
Tres juxta famulos temere inter tela jacentes,
Armigeramque Remi premit, aurigamque sub ipsis

325

330

homines inter habenas et rotas: arma simul jacere, simul vina. Filius Hyrtaci primus sic ore dixit: Euryale, tentandum est aliquid manu: jam res ipsa nos invitat. Iter nostrum est per hanc partem: tu observa, ne ulla turma possit assurgere contra nos a tergo, et provide procul. Ego vastabo ista loca, et ducam te per spatiosam viam. Sic loquitur, et cohibet vocem: et continuo invadit ense gloriosum Rhamnetem, qui forte exhalabat somnum toto pectore, suffultus altis stragulis: idem rex et augur dilectissimus Turno; sed non potuit avertere mortem divinatione. Opprimit prope illum tres ministros promiscue stratos inter arma, et armigerum "Rhemi, et aurigam, reperiens eum sub ipsis equis, et abscindit

vid. Not.-318. inter tela r. aliquot apud Pier.-320. audendum est duo Burm. cum Goth. tert.-323. vastabo multi Pier. et Heins., interpolate et ex interpretatione: dare pro facere exquisite. recto te limite Macrob. v Sat. 9, quod a re alienum. Sed lata via; nam strages late facta indicatur. conf. x, 514 et k. 1. Burmann. limine, lumine, et hic aliquot Heinsiani, cum binis Goth.324. superbus emendabat Waddel. Animadv. crit. p. 28; male, addıt Burmannus, tapetes enim in castris habere, superbi est.-326. Exstratus tert. Mentel. Extractus Rufinian. de Schemat. Lex. p. 259, quod Ruhnkenius v. c. ex illo natum notavit. perflabat plurimi codd. et ed. Ven. p. vinum sec. Moret. -327. Jo. Schrader. emend. dux, ne plures Rutulorum reges sint: est enim Rhamnes ex Rutulis inf. 363. Enimvero Rex Rhamnes, heroicæ ætatis more, avaş, unus e principibus.-328. auguriis Macrob. et Schol. Statii ap. Heins. Deerat versus Goth. tert.-329. inter lora Parrhas. cum Romano. cf. 318. inter arma Goth. tert.-330. premit Rhemi ante Pier. lectum, invito etiam metro. Remum Dorvill. a m. sec., sicque dudum ipse malui. Nunc video, etiam Jo. Schraderum ita conjecisse. Nam agi arbitror de uno Rhamnete rege et angure. Juxta hunc tres famuli, armiger, auriga, tandem ipse Rhamnes, inter

NOTE

327 Rex idem] Præludit ad morem Romanum, qui post exactos reges inductus est; ut e Patriciis eligeretur sacrorum rex, vel rex sacrificulus: subditus tamen is erat pontifici summo, et ab auguribus et pontificibus elige

batur. Talis Rhamnes augur mihi videtur fuisse.

328 Augurio] De hac arte divinandi, Æn. 11. 703. Pestem, rem quamcumque exitialem: hic mortem, alibi incendium, Æn. v. 683.

Nactus equis; ferroque secat pendentia colla;

Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem; atro tepefacta cruore

Terra torique madent. Necnon Lamyrumque Lamumque, Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte

335

Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra Deo victus: felix, si protenus illum
Aquasset nocti ludum, in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans;
Suadet enim vesana fames; manditque trahitque
Molle pecus mutumque metu; fremit ore cruento.
Nec minor Euryali cædes: incensus et ipse
Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem,

340

gladio colla pendula. Deinde amputat caput Rhemo ipsi domino eorum, et linquit truncum ejns singultantem sanguine: terra calefacta et lecti inficiuntur nigro sanguine. Præterea opprimit Lamyrum, et Lamum, et juvenem Serranum; qui formosus vultu luserat multum per hanc noctem, et stertebat solutus membris ob multum Bacchum: fortunatus, si continuo adæquasset lu dum illum nocti et produxisset usque ad diem. Quemadmodum leo jejunus, tumultuans in ovilibus plenis, devorat et lacerat pecudes teneras et silentes præ timore, et frendet gutture sanguinolento, nam immoderata fames impellit. Non minor est strages edita ab Euryalo: ipse quoque inflammatus sævit, et aggreditur in medio

imi videntur.-331. Nanctus Mentel. pr. Natus Dorvill. secant Goth. pr. -332. reliquit plerique ap. Heins.-333. Servins et ejus exemplo Barthius ap. Burm. distinguebant: Sanguine singultantem atro: t. Ita altero loco epitheton minus bene deficit.-334. Tamyrumque, Tamumque, vulgg. Alii Lamirum, Lamurum, Samyrum, Tomyrum, Limyrum, Limirum, Limurum. Lamyrum tamen Rom. Medic. et alii plerique; pro Lamumque Schrader. malit Numamque ex v. 454 Sarranoque Numaque. Sed v. ib. -335. Sarranum, Romanum quoque nomen, Heins. prætulit. v. inf. 453. Vulgo: Serranum.-336. insigni f. Menag. pr. cum Goth. tert., quæ vulgaris forma. jacebant membra Mentel. pr. Parrhas. et Gud. a m. pr.-337. vinctus Montalb. et tert. Rottend. invinctus sec. Rottend., non male de vino, quod illigat membra. Sed tamen multo Deo victus minus abhorrens, quam vinctus. Et vino victus frequens. cf. ad Tibull. 1, 2, 2. De somno probavit Heins. Il. a Burm. landd. Præfert vinctus Wakefield, ut Ge. 11, 94 vinctura Lageos linguam, et Propert. II, 3, 43 mentem vincire Lyæo.-338. in abest Hugen.-339. In pastus nonnulli Heins. In pastum Gud. a m. pr.-340. væsana Medic. jejuna Exc. Burm. mandi que trahi que alter Menag.-341. multumque Rom, motumque alii ap. Burm. et fr. Parrhas,-342. et illa Parrhas, et ira qu. Moret.-344. Herbesum,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

345

Fadumque, Herbesumque subit, Rhotumque, Abarimque,
Ignaros; Rhoetum vigilantem, et cuncta videntem;
Sed magnum metuens se post cratera tegebat:
Pectore in adverso totum cui cominus ensem
Condidit assurgenti, et multa morte recepit.
Purpuream vomit ille animam; et cum sanguine mixta
Vina refert moriens. Hic furto fervidus instat.

350

multum vulgus sine honore, et Fadum, et Hebesum, et Rhætum, et Abarim, improridos: Rhatum expergefactum et aspicientem omnia, sed qui timens occultabat se post amplum poculum: cui assurgentí abscondit propius totum gladium in pectore objecto, et retraxit eum post certam mortem. Ille Rhotus ejicit animam sanguineam, et moriens reddit vinum confusum cum sanguine. Hic Euryalus ardens

quod e Medic. et aliis prætulit Heins. Vulgo, Hebasum et Heresum. Reliquas in nominibus his aberrationes ascribere piget. Videat, qui volet, apud Pier. et Burm. Rhacum et hic habent alii. Komanus: Herbessumque subit, Rhoteumque, Arabimque.—345. Ignarum Waddel. ap. Burm., infeliciter, ut pleræque hujus viri divinationes. Manifesta est in versu oppositio. Malis forte nomen aliud pro Rhœtum: illos omnes ignaros, Rhæcum vigilantem. Offendit quoque ad idem hoc Jo. Schraderus in schedis. insomnes et cuncta videntes in simili loco Valer. Fl. 11, 223 cædi facit.-346. Sed non sine judicio positum, pro vulgari Nam, aut simili: ut sæpe solet.-347. totum cum ed. pr. Burm.-348. Primum ap. Servium multi distinxerunt: et multa morte recepit Purpureum; eduxit gladium multo cruore purpureum; idque rotundius exire videtur. Ut nunc est: et multa morte recepit, nude est positum eodem sensu. cades ut póvos pro sanguine. recepit, (receptare inf. x, 383), oi èk Xpods yxos ἀνεσπάσατο (ut Iliad. N. 574) σὺν πολλῷ φόνῳ. et ἄκοντά τις Αργείων κόμισε Xpot, Iliad. E. 456. Est ratio alia Cerda, quam video Trappium et cum eo Merrick et Northcote ad Tryphiod. 578 præferre, ut recipere sit excipere, tanquam hospitio et epulis. Ita Rhœtum Euryalus excepit morte, ¿évice. Habent viri docti in animo versum Sophoclis Electra 96. dv kaтà μèv Báρßapov αλαν φοίνιος ̓́Αρης οὐκ ἐξένισεν ubi alia vides adjuncta, quæ ad eam notionem ducere possunt. Ita quoque de eo, qui occurrit ex adverso, bene dictum déxeobal exer: Il. E. 238. Apollon. 1, 1000. multa nocte Cornutus legerat, Servio notante; baud dubie indocte: nec procedit, ut hoc ipsum cum Heinsio de morte accipias. multa in morte Goth. sec., et Parrhas. multaque in morte, et Waddel. Anim. Crit. p. 32 et inulta morte. Haberet saltem rationem, si diceres: multa morte esse dictum de vulnere alte illato certissimaque adeo morte.-349. vomit ille animam cum s. mixtam Ven. et abest quoque Oudart. et Zulich. mixtam etiam Parrhas, cum Goth. tert.-350. Hinc MontNOTE

348 Multa morte recepit] Vel eduxit multo cruore stillantem: vel non eduxit nisi post certam mortem.

349 Purpuream animam] Homerus Iliad. v. 83. πορφύρεος θάνατος, purpurea mors. Locutio repetita ex veterum quorundam opinione: qui præeipuam animæ sedem statuebant in Delph. et Var. Clas.

sanguine, animamque esse ipsum sanguinem etiam nonnulli putabant.

350 Furto fervidus instat] Furtum vocat, vel spoliationem cadaverum, et armorum direptionem: vel cædem ipsam furtim et tacite editam furtum quippe est quicquid occulte patratur, Æn. vi. 568. 3 Z

Virg.

:

Jamque ad Messapi socios tendebat; ubi ignem
Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus
(Sensit enim nimia cæde atque cupidine ferri),
Absistamus, ait: nam lux inimica propinquat.
Pœnarum exhaustum satis est; via facta per hostes.
Multa virum solido argento perfecta relinquunt
Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis, et aurea bullis
Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim
Quæ mittit dona, hospitio cum jungeret absens,
Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti;
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;

355

360

continuat cædem. Et jam pergebat ad socios Messapi, ubi spectabat ignem ultimum extingui, et equos solutos de more pascere herbam: quando Nisus dixit breviter talia verba, quippe animadvertit se et socium rapi nimia cupiditate stragis: Desinamus, nam dies non commodus nobis imminet. Satis pœnarum sumtum est: via aperta est inter hostes. Linquunt plurima arma hominum ornata solido argento, et pocula, et pretiosos tapetas. Euryalus rapit Rhamnetis phaleras, et balteum aureum clavis: quæ munera Cædicus opulentissimus miserat quondam Remulo Tiburtino, cum absens vellet eum sociare hospitio: ille Remulus moriens dedit possidenda nepoti suo: sed post Remuli mortem, Rutuli obtinuerunt ea tempore belli, per

alb. Tunc Ven. Huic obl. Pierii. Nihil satisfacit. Malim Sic ille, Euryalus, cædibus faciendis fervide instat.-351. ibi ignem Rom. et aliquot Pier. et plerique Heins. cum ipso Medic.-352. forte pro rite Goth. tert, videbant pr. et tert. Rottend.-353. br. cui duo Heins. et duo Burm. tum Ven. et Goth. tert.-355. Acceleremus, ait Statii Schol. ap. Burm., perperam. jam lux Leid.-356. exhausti satis est pr. Menag.-357. relinquit Ven.-358, pictosque ap. Caris. tapetos pr. Rottend.-359. bollis Bigot.—360. Tiburti mitis Parrhas. Notabile est quod Jul. Sabin. ad h. v. habet: "hic locus totus ab expositoribus dicitur emendandus." Certe sententiæ in periodum sunt circumductæ, insertis pluribus membris.—361. misit Montalb. et sec. Hamb. cum Goth, sec. et tert. cf. sup, ad v. 266.-362. ille suo moriens dat habere nepoti Post mortem, conjungebat Titius L. Controv. XXI, 23, ut significet mortis causa donare. Scilicet ut ICtum videas hæc tractare, non poëtices studiosum.-363. pugnaque potiti seripti et ed. Ald. pr. cum al. Sed pug

NOTE

359 Phaleras... et aurea bullis Cingula] Phalera, ornamenta equorum, Æn. v. 310. Æn. vir. 278. Cingula, balteus quem vocat Varro cingulum e corio bullatum: et Virgilius Æn. XII. 942. de balteo Pallantis ait: notis fulserunt cingula bullis.' Bulle vero erant clavorum aureorum quædam capita, cingulis affixa: ob simi

litudinem ita dicta, a bullis quæ in aquis ebullientibus excitantur. Non absimile fuit ornamentum aureum, pueris nobilibus appendi solitum è collo, bulla item nuncupatum.

361 Hospitio cum jungèret absens] Veteres hospitii jura mutuis muneribus colebant, absentes præsentesve. De cristis galearum, Æn. 11. 468.

« 前へ次へ »