ページの画像
PDF
[ocr errors]

Hæc rapit, atque humeris nequicquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.

370

pugnam. Euryalus rapit hæc, et frustra accommodat robustis humeris suis. Tum imponit capiti galeam Messapi commodam et insignem cristis. Exeunt e castris et petunt secura loca. Interim equites trecenti, omnes scutati, duce Volscente, incedebant, et portabant responsu regi Turno, proemissi ex urbe Laurente, dum reliqua legio manet parata in agris Laurentibus. Et jam attingebant castra, et accedebunt

manque potiti Heinsius e Medic. receperat : quod factum nollem; est enim vitium librarii, non lectio. Post mortem Remuli, nepote in prælio cæso, batteo illo potiti erant Rutuli, Rhamnetique illum vel in prædæ parte vel at Sportlov dederant. Hoc poëta effert : balteo potitos esse Rutulos bello pugnaque : hæc sæpe jungit noster cum aliis, ut Homerus monéuw te máxn te. mortem pugnamque dubito an æque amplectantur poëtæ, prædaque potiti Rom. Voss. et pro var. lect. Moret. tert. cum Goth. sec., et sic ed. Ald. 1514 ex Naugerii emendatione, quæque hinc fluxere; manifeste repetitum inf. ex Fs. 450. A Benedictinis monachis (Nouv. Tr. de Diplomatique Tom. II, p. 152 sqq.) describitur codex rescriptns, in quo folia ex vetere Aspri Virgilio deprehensa sunt. Laudant ibid. variantem lectionem ex Æneide : spoliisque potiti pro prædaque p., quam ad b. I. spectare necesse est. Ceterum in inter

retatione loci magnas turbas fecere veteres interpretes ; cf. Jul. Sabin. Donat. Sed ascribam Servii verba : post mortem, inquit, scilicet Remuli, secundun supra dictum sensum ; nam Donutus dicit: Post mortem Nisi et Euryali, bella potiti sunt Rululi (hæc is, quem nunc Donatum ferunt, non habet, sed contrariam interpretationem affert): quod non procedit, si diligenter advertas, Sane sciendum, locum hunc esse unum de xii (alii xii) Virgilii, sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis : sive sic relictis, ut a nobis per historia an. tique ignorantiam liquide non intelligantur. Bene nobiscum actum esset, si nnllus locus obscurior et difficilior occurreret! Mortem Euryali alii intellexere, cumque iis Cupingh., toto loci sensu inciso et everso. Frustra turbatum. Vide Notam.--365. cristamque alter Hamburg.—366. et scuta c. Goth. tert.-369. regi tres Burm., sed ii recentissimi, Franc. Reg. et Dorvill. Consentiunt tres Gothani, sed qui nec majoris pretii sunt. regi Turno pr. Hamb. ; forte melius, inquit Burm.; nam Latinus mandata dare non potuit, qui lib. vii, 600 Sepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Attamen vel sic quæritur, a quonam responsa lata fuerint? Latinum res non ita destituisse, quo minus iis postea iterum interesset, ex lib. XI, 231 sq. satis apparet. cf. Serv. ad v. 367. Idem bene ad v. 369 In omnibus bonis regis dicitur inventum.--370. homines Zulich.

NOTÆ 364 Nequicquam] Quia mox occi- mille : licet auctior aliquando fuerit dendus erat, et hæc ipsa spolia amis- numerus. Igitur mittebatur ab Amata surus.

Laurenti regina, legio ad Turnum, 367 Ex urbe Latina) Laurento, Æn. dace Volscente: sed equitatus, ut. VIJ. 63.

pote expeditior, præmissus fuerat; 368 Cetera legio) Pedites. Nam in peditatus adhuc in campis circa Laulegione Romana communius trecenti rentum, utpote tardior, morabatur. fuere equites, pedites vulgo quater 370 Sculati omnes] Scutum enim ob

Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Cum procul hos lævo flectentes limite cerunt;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens; 375
State, viri; quæ causa viæ ? quive estis in armis ?
Quove tenetis iter ? Nihil illi tendere contra ;
Sed celerare fugam in sylvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 380

ad munimenta castrensia ; cum rident eminus hos juvenes divertentes ad sinistram viam, et in umbra noctis sublucente cassis Messapi prodidit Euryalum incau. tum, et emicuit objecta radiis Lunæ, Volscens e turma exclamat: Non falso visum est nobis : sistite viri : quæ causa est vobis eundi ? et quinam estis ita armati? et quo habetis iter ? Ili nihil voluerunt respondere adrersum; sed cæperont properare fugam per sylras, et committere se tenebris. Equites opponunt se hinc et inde ad transversa itinera cognita sibi, et circumdant custodibus omnes ingressus. Fuit

Tum Volcente Rom. et alii Pier., tum Medic. a pr. m. et alii Heins., etiam inf. · 375, monetque idem Jul. Sabinus ad v. 420. Valscente alii, item Velcente,

Ulcente.-371. portis pro castris pr. Hamb, et tert. Rottend. murosque s. Heinsius secundum Priscianum et codicum partem prætulit, consentientibus aliquot Pierianis, inter quos Romanns esse videtur; adde Servium, firmante Julio Sabino. Sed Medic. cum aliis tuentur quod ante Heinsium editum erat : muroque s., Leidens. murisque.-373, sublustris Leid. a m. pr. et Goth. tert.374. que abest binis Burm. quæ emendat Waddel. ap. Burm., idqne probabat Capingb.--375. est abest nonnullis Pierianis et binis Gothanis : at prior: Stare; viri quæ causa riæ est ? usum Exc. Burm. risu pr. Moret. Burmannus, nullum idoneum sensum exire pntans, emendat visa, visa galea splendenti. Scilicet interpungebatur Haud temere est visum, conclamat ab a. V. Vir doctiss. tantum interpunctionem curatius exigere debebat. Scribendum et accipiendum est; Haud temere est visum. Conclamat ab a. V.; res animadversa est haud in vanum, haud impune. Conclamavit statim Volscens etc. At. que hoc, quod sponte se offert, malim equidem, quam aut visum pro substantivo habere, aut accipere quasi dictum : Visum est, haud temere esse, quod galea refulserat. Est enim temere proprie vetus nomen, ex temeris, temere, ut necesse, forte, rite et similia. Wakefield ex Cod. Coll. Jesu ascivit correctionem Haud temere est risus. Tum ab aggere Ven. et a m. pr. Gud., quod de via accipit et illustrat Heinsius, sed h. 1. nemo præferet alteri, quod de duce magis consentaneum. exclamat Ven. cum clamat Goth. sec.378. in silvis Leid, et Reg.-379. 380 In unum conflat Goth. tert. Objiciunt sese equites aditum custode coronat.-380. huc illuc Nonius in dirortia. abitum Medic, a pr. m. aliique cum Rom. et aliis Pier., prætulit quoque Servius;

NOTE longum, non rotundus clypeus, in usu tentrionem : quem juvenes habebant fuit Romanorum equitum. Vide Lip- ad lævam, Volscens cum equitibus sium. De forma scuti, Æn, viii. 659. ad dextram.

372 Læro flectentes limite] Ad sep

Sylva fuit, late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes,
Atque lacus; qui post Albæ de nomine dicti

[ocr errors]

illic sylra aspera dumis et ilicibus opacis, quam spissi repres undique implebant : paucæ viæ deducebant ad eam per secretos tramites. Opacitas ramorum et spolia graria retardant Euryalum, et metus aberrandi a recto sputio itineris. Nisus effugit: et non proridens amico jain elapsus erat ab hostibus ; et ex agris, qui deinde vocati sunt Albani, de nomine Albæ: tunc rex Latinus collocabat illic stabula sub

itaque recepit Heinsius. Et videtur esse doctius quam vulgare : aditum. Ed. Mediol, obitum, tert. Moret. atque omnem abitum.-382. complebant Medic.

-393. lucebat haud dubie elegantius de via inter dumos et tenebras sylvarum, quam ducebat, quod vulgg. præferebant ante Heinsium, qui Servium, Medic. a m. pr., aliosque secutus est: etsi enim ab eo : sed frustra, sub finem notæ sabjectum video, in contextum tamen lucebat receptum est. Præiverat autem jam olim Naugerius Ald. 1514, cui vix una et altera editio obtemperavit. At semita rara? Estne quæ raro, pancis ac raris intervallis inter saltus caliginem patens lucebat? an quæ ipsa est rara, pervia ; ut sylva rara dicitur, h. e, non densa, TruKV), sed åpaid. Calles obvium esset mutare in colles vel valles ; sed accipio calles de toto illo dumoso tractu, qui erat pervius (sic apud Livium saltus callesque junguntur), in hoc est semita, quæ ducit euntem,-385. fallique timor Medic, a m. pr., sicque edd. aliquot recentiorum, concinne omnino, Heinsio quoque judice, timor ne falleretur, nisi manifesta librarii incuria esset. -386. evaserit Medic. a m. pr. invaserat Dorvill.-387. locos codd. Heins. et inter eos Medic., sic quoque Romanus. Pierius nihil monuit: sed nec aliter ille legisse ac reperisse videtur : nam sic fere vett. edd. omnes, quas inspexi. Nec lacus nisi ab emendatione viri docti profectum, quem Jo. Bapt. Egnatium fuisse arbitror, iu cajus recensione primum lacus expressam deprehendi : quod sequuntur Pulman. Steph. Heins. Nec variant codd., nisi quod nonnulli lucos vel lucus vitiose exhibent, locus Erf. Jam in lectione illa : lacus magna suboritur difficultas, si locorum situm comparet aliquis (cf. sup. Not. ad v. 195). Lacus enim Albanus nimis longe a castro Trojanorum seu nova Troja, quaternis saltem leucis, abest, quam ut intra exiguum, quod a media nocte ad diei ortum sapererat, intervallum eo usque procurrere et iterum

NOTÆ 381 lice nigra) Ilex, arbor glandi- utriusque urbis longe recedebat, hinc fera, yeuse.

a Pallanteo quatuor leucis, inde item 387 Lacus] Rescribitur ex fide quatuor a Troja nova disjunctus : ataliquot codicum, lacus. Magna ta que hæc de loco. Jam quantum ad men in hac lectione difficultas est, tempus : Nisus et Euryalus circa mesi ad locum et tempus attendas. diam noctem, eamque æstivam, urbe Nam Pallanteum, ubi nunc Roma, exierant; ut patet ex militum ludo, quinque admodum leucis nostris Gal- somno, ignibus extinctis : noctis par. licis ab urbe Ostia dissitum erat, ubi tem aliqnam in procerum consilio ac tum Troja nova. Lacus autem Albanus, deliberatione tradoxerant; aliquam de quo Æn. VIII. 48. ad orientem item in cæde peragenda. Qui fieri

Albani; tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:
Euryale, infelix qua te regione reliqui ?

390
Quave sequar? Rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis sylvæ, simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus; cum clamor ad aures 395

limia. Postquam constitit, et frustra respectavit amicum absentem, ait: O miser Euryale, quo loco deserui te ? aut qua quæram te? Iterum remetiens vias omnes dubias sylvæ dolosa, simul et revolvit vestigia retro quæsita, et vagatur inter dumos tacitos : audit equos, audit sonitus, et tubas persequentium. Nec longum tempus abiit illo intervallo, quando clamor attingit aures : et cernit Euryalum ; quem omnis tur.

inde sylvas redire posset Nisus. Ruæus itaque, quem nunc video ad h. 1. offendisse, locos præfert, nt pars aliqua agri Albani sit, qui tum forte eo pertinebat. Enimvero non minore ditficultate hæc ipsa lectio premitur. Ut concedam locos poëtam dicere, ubi vulgaris oratio loca postulabat (cf. sup. I, 310. 369), tamen non est, quod sciam, ullus loquendi mos, quo loca Albana appellari possint. Agrum, collem, et similia requiro. Unus Jul. Sabinus est, qui ad locum hunc quicquam notaverit : “ atque locos ; nam nomen loci Latii, ab imperio, quod erat Albæ, Albani dicti ; aliter non stat sensus." Paulo obscurius hæc dicta. Mihi quidem, donec de locis Albanis meliora edocear, lacus Albani præferendi videntur: lacus toties in locos abiere : nec adeo morosi esse debemus, quominus in poëta feramus cursum Nisi paulo ultra justos limites productum, cum omnino longius cursu evectum vellet significare ; tandem, si ad lacum pervenisse Nisus dicitur, non hoc ita urgendum est, ut in ipsa ripa hæserit. Si tamen a poëtæ nostri subacto judicio alienum hoc esse videbitur : utendum arbitror altera lectione lucos, ut scriptum a poëta sta. tuam : Ad lucos h. pervenerat usque ad Incum Albanum dictum. Potuit is longius procurrere : et hoc luco tectus respicere cæpit demum et se recipere. At lucos Goth. see, exhibebat. usque lacus est conjectura viri docti haud inelegans. ducti Medic. a m. pr.-389. prosperit alter Menag.-391. Quore Parrhas. Tum Urbanus verbà Nisi continuabat usque ad rursus perplexum iter omne revolvens: ut quidem in Servio nunc legitur; sed secundom Jul. Sabinum. usque ad Fallacis sylvæ. Simul et. Turbat omissa vox ait, inquit. Donatus distinxerat et legerat, uti vulgo fit. Quod Fabricius ei tribuit, Fal. laces sylvas, præscriptum tantum est ejus verbis in edit. Basil. Rursum tres Burm, perflerum Sprot. resolrens sec. et tert. Rottend., aeute, et subtiliter ad perplexum.-394. sequentem Gud. a m. pr.–395. dum Ven. tum Gud. a m.

NOTÆ igitur potest, nt Nisus fuga elapsus noctis mediæ spatium perfecerit? sit a Troja nova ad Albanum lacum, Quo fit ut legant alii locos, non lacus : quæ quatuor leucæ sunt ; item ab eosque explicent de parte aliqua agri Albano lacu ad ultima castrorum lo- Albani, qui tum forte eo usque per. ca, amici qnærendi causa, redierit, tinebat, quam partem fuga jam præquæ quatuor aliæ sunt leucæ ; easque tergressus fuerat Nisus. leucas octo intra brevissimum æstivæ

400

Pervenit, ac videt Euryalum: quem jam manus omnis
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat ? qua vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ocyus adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur :
Tu, Dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos;
Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus ariş
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi;
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.
Dixerat : et toto connixus corpore ferrum

[ocr errors][ocr errors]

ma repentino strepitu ac sonitu jam trahit, interceptum errore loci et noctis, et incassum agitantem multa. Quid agat? quo robore, quibus armis audeat liberare juvenem? an moriturus immittat se in medios hostes, et acceleret per plagas necem gloriosam? Statim librans hastile brachio contracto, respectans Lunam sublimem, his verbis orat eam: Tu Dea, tu propitia fave meo conatui : o Latonia, gloria siderum, et tutatrix sylvarum. Si pater meus Hyrtacus obtulit unquam pro me tuis altaribus aliqua munera? si ipse meis venationibus accumulavi aliqua, aut appendi e fornice, aut af. fixi ad culmina tibi consecrata: permitte me dissipare hanc turmam, et dirige per aërem hoc hastile. Sic locutus fuerat: et adnitens toto corpore eribrat ferrum: hastile

pr. cum binis aliis. 397. et noctis subito t. t. junxerant olim alii ap. Servium : et sic in Mediceo interpungi video.-398. Oppressit Goth. sec. rapi, ut ad videt referretur, olim nonnulli ap. Serv. c. p. contra Montalb.-399. Heu, quid agat? Serv. ad iv Æn. 283.--400. aut sese Menag. pr. in enses Heins. revocavit, ut varietur oratio, cum idem hemistichium sup, 1, 511 occurrat. Atque sic Gud, et alii Heins. cf. Burm. Vulgo lectum: in hostes, quod tueri poterat consensus Rom. et Medic. Zulich. Utrumque Servius Jaudat.-403. altam ad Lunam Rom. et alii Pier. cum Zulich.; et potest doctius dictum videri, cf. ad Cirim 7. Vulgare est: aspicere lunam. 'Mox et infersit Heins. Suspiciens allam Lunam, et sic v. pr., quod miror prorsus; nam et non habet, quo referas. Exhibent quidem illud codices et Priscianus lib. xvi, sed tanquam exemplum, quo particulam nonnunqnam postponi constet. Igitur erat interpungendum saltem : Suspiciens altam Lunam el, sic voce precatur. In his ultimis sic ore pr. aliquot Pier. et Gud. a m. rec. forte pr. Medic. pro div. lect. Vide sup. ad vi, 186.–404. pro labori, dolori, videtur desiderare Burm. Sec. ad Antholog. p. 150, sed ad illum poëtæ locum, quem ibi tractat, spectare id debet. 409. Nunc pr. Moret. per hostes Bigot. et Goth. tert.--410. conisus Rom., et

NOTÆ 405 Latonia] Luna, Diana, a Latona est tecti, in formam scuti brevis, in matre, Ge. III. 6...

qua trabes coëunt : unde est quasi 408 Tholo] Media ac suprema pars foruicis, ut aiunt, clavis. .

« 前へ次へ »