ページの画像
PDF
ePub

Hæc rapit, atque humeris nequicquam fortibus aptat.

365

Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.

370

pugnam. Euryalus rapit hæc, et frustra accommodat robustis humeris suis. Tum imponit capiti galeam Messapi commodam et insignem cristis. Exeunt e cast ris et petunt secura loca. Interim equites trecenti, omnes scutati, duce Volscente, incedebant, et portabant responsa regi Turno, præmissi ex urbe Laurente, dum reliqua legio manet parata in agris Laurentibus. Et jam attingebant castra, et accedebunt

namque potiti Heinsius e Medic. receperat: quod factum nollem; est enim vitium librarii, non lectio. Post mortem Remuli, nepote in prælio caso, balteo illo potiti erant Rutuli, Rhamnetique illum vel in prædæ parte vel ut apioTeîov dederant. Hoc poëta effert : balteo potitos esse Rutulos bello pugnaque : hæc sæpe jungit noster cum aliis, ut Homerus woλéμœ TE μάx? TE. mortem pugnamque dubito an æque amplectantur poëtæ. prædaque potiti Rom. Voss. et pro var. lect. Moret. tert. cum Goth. sec., et sic ed. Ald. 1514 ex Naugerii emendatione, quæque hinc fluxere; manifeste repetitum inf. ex vs. 450. A Benedictinis monachis (Nouv. Tr. de Diplomatique Tom. 1, p. 152 sqq.) describitur codex rescriptus, in quo folia ex vetere Aspri Virgilio deprehensa sunt. Laudant ibid. variantem lectionem ex Æneide: spoliisque potiti pro prædaque p., quam ad h. 1. spectare necesse est. Ceterum in interpretatione loci magnas turbas fecere veteres interpretes; cf. Jul. Sabin. Donat. Sed ascribam Servii verba: post mortem, inquit, scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum; nam Donatus dicit: Post mortem Nisi et Euryali, bello potiti sunt Rutuli (hæc is, quem nunc Donatum ferunt, non habet, sed contrariam interpretationem affert): quod non procedit, si diligenter advertas, Sane sciendum, locum hunc esse unum de x11 (alii x111) Virgilii, sive per nuturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis : sive sic relictis, ut a nobis per historia antiquæ ignorantiam liquide non intelligantur. Bene nobiscum actum esset, si nullus locus obscurior et difficilior occurreret! Mortem Euryali alii intellexere, cumque iis Cuningh., toto loci sensu inciso et everso. Frustra turbatum. Vide Notam.-365. cristamque alter Hamburg.-366. et scuta c. Goth. tert.-369. regi tres Burm., sed ii recentissimi, Franc. Reg. et Dorvill. Consentiunt tres Gothani, sed qui nec majoris pretii sunt. regi Turno pr. Hamb.; forte melius, inquit Burm.; nam Latinus mandata dare non potuit, qui lib. vII, 600 Sepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Attamen vel sic quæritur, a quonam responsa lata fuerint? Latinum res non ita destituisse, quo minus iis postea iterum interesset, ex lib. xI, 231 sq. satis apparet. cf. Serv. ad v. 367. Idem bene ad v. 369 In omnibus bonis regis dicitur inventum.-370. homines Zulich. NOTE

364 Nequicquam] Quia mox occidendus erat, et hæc ipsa spolia amis

surus.

367 Ex urbe Latina] Laurento, Æn. VII. 63.

368 Cetera legio] Pedites. Nam in legione Romana communius trecenti fuere equites, pedites vulgo quater

mille: licet auctior aliquando fuerit numerus. Igitur mittebatur ab Amata Laurenti regina, legio ad Turnum, duce Volscente: sed equitatus, utpote expeditior, præmissus fuerat; peditatus adhuc in campis circa Laurentum, utpote tardior, morabatur.

370 Sculati omnes] Scutum enim ob

[ocr errors]

Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Cum procul hos lævo flectentes limite cernunt';
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.

Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens; 375
State, viri; quæ causa viæ ? quive estis in armis ?
Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra ;
Sed celerare fugam in sylvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 380

ad munimenta castrensia; cum vident eminus hos juvenes divertentes ad sinistram viam, et in umbra noctis sublucente cassis Messapi prodidit Euryalum incautum, et emicuit objecta radiis Lunæ, Volscens e turma exclamat: Non falso visum est nobis sistite viri: quæ causa est vobis eundi? et quinam estis ita armati? et quo habetis iter? Illi nihil voluerunt respondere adversum; sed cœperunt properare fugam per sylvas, et committere se tenebris. Equites opponunt se hinc et inde ad transversa itinera cognita sibi, et circumdant custodibus omnes ingressus. Fuit

Tum Volcente Rom. et alii Pier., tum Medic. a pr. m. et alii Heins., etiam inf. 375, monetque idem Jul. Sabinus ad v. 420. Valscente alii, item Velcente, Ulcente.-371. portis pro castris pr. Hamb. et tert. Rottend. murosque s. Heinsius secundum Priscianum et codicum partem prætulit, consentientibus aliquot Pierianis, inter quos Romanns esse videtur; adde Servium, firmante Julio Sabino. Sed Medic. cum aliis tuentur quod ante Heinsium editum erat: muroque s., Leidens. murisque.-373. sublustris Leid. a m. pr. et Goth. tert.— 374. que abest binis Burm. qua emendat Waddel. ap. Burm., idque probabat Cuningh.-375. est abest nonnullis Pierianis et binis Gothanis: at prior: Stare; viri quæ causa riæ est ? usum Exc. Burm. visu pr. Moret. Burmannus, nullum idoneum sensum exire putans, emendat risa, visa galea splendenti. Scilicet interpungebatur Haud temere est visum, conclamat ab a. V. Vir doctiss. tantum interpunctionem curatius exigere debebat. Scribendum et accipiendum est; Haud temere est visum. Conclamat ab a. V.; res animadversa est haud in vanum, haud impune. Conclamavit statim Volscens etc. Atque hoc, quod sponte se offert, malim equidem, quam aut visum pro substantivo habere, aut accipere quasi dictum: Visum est, haud temere esse, quod galea refulserat. Est enim temere proprie vetus nomen, ex temeris, temere, ut necesse, forte, rite et similia. Wakefield ex Cod. Coll. Jesu ascivit correctionem Haud temere est risus. Tum ab aggere Ven. et a m. pr. Gud., quod de via accipit et illustrat Heinsius, sed h. 1. nemo præferet alteri, quod de duce magis consentaneum. exclamat Ven. cum clamat Goth. sec.378. in silvis Leid. et Reg.-379. 380 In unum conflat Goth. tert. Objiciunt sese equites aditum custode coronat.-380. huc illuc Nonius in divortia. abitum Medic, a pr. m. aliique cum Rom. et aliis Pier., prætulit quoque Servius;

NOTE

longum, non rotundus clypeus, in usu fuit Romanorum equitum. Vide Lipsium. De forma scuti, Æn. vIII. 659.

372 Lavo flectentes limite] Ad sep

tentrionem: quem juvenes habebant ad lævam, Volscens cum equitibus ad dextram.

Sylva fuit, late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes,
Atque lacus; qui post Albæ de nomine dicti

385

illic sylva aspera dumis et ilicibus opacis, quam spissi vepres undique implebant : pauca via deducebant ad eam per secretos tramites. Opacitas ramorum et spolia gravia retardant Euryalum, et metus aberrandi a recto spatio itineris. Nisus effugit: et non providens amico jam elapsus erat ab hostibus; et ex agris, qui deinde vocati sunt Albani, de nomine Alba: tunc rex Latinus collocabat illic stabula sub

itaque recepit Heinsius. Et videtur esse doctius quam vulgare: aditum. Ed. Mediol. obitum, tert. Moret. atque omnem abitum.-382. complebant Medic. -383. lucebat haud dubie elegantius de via inter dumos et tenebras sylvarum, quam ducebat, quod vulgg. præferebant ante Heinsium, qui Servium, Medic. a m. pr., aliosque secutus est: etsi enim ab eo: sed frustra, sub finem notæ subjectum video, in contextum tamen lucebat receptum est. Præiverat autem jam olim Naugerius Ald. 1514, cui vix una et altera editio obtemperavit. At semita rara? Estne quæ raro, pancis ac raris intervallis inter saltus caliginem patens lucebat? an quæ ipsa est rara, pervia; ut sylva rara dicitur, h. e. non densa, Tukvǹ, sed àpaiά. Calles obvium esset mutare in colles vel valles; sed accipio calles de toto illo dumoso tractu, qui erat pervius (sic apud Livium saltus callesque junguntur), in hoc est semita, quæ ducit euntem. 385. fallique timor Medic. a m. pr., sicque edd. aliquot recentiorum, concinne omnino, Heinsio quoque judice, timor ne falleretur, nisi manifesta librarii incuria esset. -386. evaserit Medic. a m. pr. invaserat Dorvill.-387. locos codd. Heins. et inter eos Medic., sic quoque Romanus. Pierius nihil monuit: sed nec aliter ille legisse ac reperisse videtur: nam sic fere vett. edd. omnes, quas inspexi. Nec lacus nisi ab emendatione viri docti profectum, quem Jo. Bapt. Egnatium fuisse arbitror, in cujus recensione primum lacus expressum deprehendi: quod sequuntur Pulman. Steph. Heins. Nec variant codd., nisi quod nonnulli lucos vel lucus vitiose exhibent, locus Erf. Jam in lectione illa: lacus magna suboritur difficultas, si locorum situm comparet aliquis (cf. sup. Not. ad v. 195). Lacus enim Albanus nimis longe a castro Trojanorum seu nova Troja, quaternis saltem leucis, abest, quam ut intra exiguum, quod a media nocte ad diei ortum supererat, intervallum eo usque procurrere et iterum

NOTE

381 Ilice nigra] Ilex, arbor glandi- utriusque urbis longe recedebat, hinc fera, yeuse. a Pallanteo quatuor leucis, inde item quatuor a Troja nova disjunctus: atque hæc de loco. Jam quantum ad tempus: Nisus et Euryalus circa mediam noctem, eamque æstivam, urbe exierant; ut patet ex militum ludo, somno, ignibus extinctis: noctis partem aliquam in procerum consilio ac deliberatione traduxerant; aliquam item in cæde peragenda. Qui fieri

387 Lacus] Rescribitur ex fide aliquot codicum, lacus. Magna tamen in hac lectione difficultas est, si ad locum et tempus attendas. Nam Pallanteum, ubi nunc Roma, quinque admodum leucis nostris Gallicis ab urbe Ostia dissitum erat, ubi tum Troja nova. Lacus autem Albanus, de quo En. VIII. 48. ad orientem

Albani; tum rex stabula alta Latinus habebat.

Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:
Euryale, infelix qua te regione reliqui?

Quave sequar? Rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis sylvæ, simul et vestigia retro

390

Observata legit, dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

Nec longum in medio tempus; cum clamor ad aures

395

limia. Postquam constitit, et frustra respectavit amicum absentem, ait: O miser Euryale, quo loco deserui te? aut qua quæram te? Iterum remetiens vias omnes dubias sylva dolosæ, simul et revolvit vestigia retro quæsita, et vagatur inter dumos tacitos: audit equos, audit sonitus, et tubas persequentium. Nec longum tempus abiit illo intervallo, quando clamor attingit aures: et cernit Euryalum; quem omnis tur

inde sylvas redire posset Nisus. Ruæus itaque, quem nunc video ad h. 1. offendisse, locos præfert, ut pars aliqua agri Albani sit, qui tum forte eo pertinebat. Enimvero non minore difficultate hæc ipsa lectio premitur. Ut concedam locos poëtam dicere, ubi vulgaris oratio loca postulabat (cf. sup. 1, 310. 369), tamen non est, quod sciam, ullus loquendi mos, quo loca Albana appellari possint. Agrum, collem, et similia requiro. Unus Jul. Sabinus est, qui ad locum hunc quicquam notaverit: "atque locos; nam nomen loci Latii, ab imperio, quod erat Alba, Albani dicti ; aliter non stat sensus." Paulo obscurius hæc dicta. Mihi quidem, donec de locis Albanis meliora edocear, lacus Albani præferendi videntur : lacus toties in locos abiere: nec adeo morosi esse debemus, quominus in poëta feramus cursum Nisi paulo ultra justos limites productum, cum omnino longius cursu evectum vellet significare; tandem, si ad lacum pervenisse Nisus dicitur, non hoc ita urgendum est, ut in ipsa ripa hæserit. Si tamen a poëtæ nostri subacto judicio alienum hoc esse videbitur: utendum arbitror altera lectione lucos, ut scriptum a poëta statuam: Ad lucos h. pervenerat usque ad lucum Albanum dietum. Potuit is longius procurrere : et hoc luco tectus respicere cœpit demum et se recipere. At lucos Goth. sec. exhibebat. usque lacus est conjectura viri doeti haud inelegans. ducti Medic. a m. pr.-389. prospexit alter Menag.-391. Quore Parrhas. Tum Urbanus verba Nisi continuabat usque ad rursus perplexum iter omne revolvens: ut quidem in Servio nunc legitur; sed secundum Jul. Sabinum. usque ad Fallacis sylvæ. Simul et. Turbat omissa vox ait, inquit. Donatus distinxerat et legerat, uti vulgo fit. Quod Fabricius ei tribuit, Fallaces sylvas, præscriptum tantum est ejus verbis in edit. Basil. Rursum tres Burm. perflexum Sprot. resolvens sec. et tert. Rottend., aeute, et subtiliter ad perplexum.-394. sequentem Gud. a m. pr.–395. dum Ven. tum Gud. a m. NOTE

igitur potest, ut Nisus fuga elapsus sit a Troja nova ad Albanum lacum, quæ quatuor leucæ sunt; item ab Albano lacu ad ultima castrorum loca, amici quærendi causa, redierit, quæ quatuor aliæ sunt leucæ; easque leucas octo intra brevissimum æstivæ

noctis media spatium perfecerit? Quo fit ut legant alii locos, non lacus: eosque explicent de parte aliqua agri Albani, qui tum forte eo usque pertinebat, quam partem fnga jam prætergressus fuerat Nisus.

Pervenit, ac videt Euryalum: quem jam manus omnis
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ocyus adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur :
Tu, Dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos;
Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi;

400

405

Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.
Dixerat: et toto connixus corpore ferrum

410

ma repentino strepitu ac sonitu jam trahit, interceptum errore loci et noctis, et incassum agitantem multa. Quid agat? quo robore, quibus armis audeat liberare juvenem! an moriturus immittat se in medios hostes, et acceleret per plagas necem gloriosam? Statim librans hastile brachio contracto, respectans Lunam sublimem, his verbis orat eam: Tu Dea, tu propitia fave meo conatui: o Latonia, gloria siderum, et tutatrix sylvarum. Si pater meus Hyrtacus obtulit unquam pro me tuis altaribus aliqua munera? si ipse meis venationibus accumulavi aliqua, aut appendi e fornice, aut affixi ad culmina tibi consecrata: permitte me dissipare hanc turmam, et dirige per aërem hoc hastile. Sic locutus fuerat : et adnitens toto corpore exibrat ferrum: hastile

pr. cum binis aliis.—397. et noctis subito t. t. junxerant olim alii ap. Servium: et sic in Mediceo interpungi video.—398. Oppressit Goth. sec. rapi, ut ad videt referretur, olim nonnulli ap. Serv. c. p. contra Montalb.-399. Heu, quid agat? Serv. ad iv Æn. 283.---400. aut sese Menag. pr. in enses Heins. revocavit, ut varietur oratio, cum idem hemistichium sup. H, 511 occurrat. Atque sic Gud. et alii Heins. cf. Burm. Vulgo lectum: in hostes, quod tueri poterat consensus Rom. et Medic. Zulich. Ütrumque Servius laudat.-403. altam ad Lunam Rom. et alii Pier. cum Zulich.; et potest doctius dictum videri, ef. ad Cirim 7. Vulgare est: aspicere lunam. Mox et infersit Heins. Suspiciens altam Lunam, et sic v. pr., quod miror prorsus; nam et non habet, quo referas. Exhibent quidem illud codices et Priscianus lib. xvI, sed tanquam exemplum, quo particulam nonnunquam postponi constet. Igitur erat interpungendum saltem: Suspiciens altam Lunam et, sic voce precatur. In his ultimis sic ore pr. aliquot Pier. et Gud. a m. sec. forte pr. Medic. pro div. lect. Vide sup. ad VI, 186.-404. pro labori, dolori, videtur desiderare Burm. Sec. ad Antholog. p. 150, sed ad illum poëtæ locum, quem ibi tractat, spectare id debet.409. Nunc pr. Moret. per hostes Bigot. et Goth. tert.-410. conisus Rom., et NOTE

405 Latonia] Luna, Diana, a Latona matre, Ge. III. 6. .

408 Tholo] Media ac suprema pars

est tecti, in formam scuti brevis, in qua trabes coëunt: unde est quasi fornicis, ut aiunt, clavis.

« 前へ次へ »