ページの画像
PDF
ePub

*Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis.*
Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis,
Opportuna loco: summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summaque evertere opum vi
Certabant; Troës contra defendere saxis,
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Turnus,
Et flammam affixit lateri; quæ plurima vento
Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt
In partem, quæ peste caret: tum pondere turris

530

535

540

Turris stabat alta suspicientibus, et tabulatis sublimibus, commoda situ: quam Itali omnes conabantur occupare totis viribus, et diruere tota vi potentiæ suæ: contra Trojani conabantur propugnare lapidibus, et vibrare sagittas crebras per apertas fenestras. Turnus primus immisit tædam flammantem, et affixit lateri turris ignem: qui auctus vento invasit asseres et adhesit fulcris absumtis. Trojani turbati cœperunt intus tumultuari, et incassum quærere effugium e periculo: dum colligunt se, et retro recedunt in spatium quod vacabat igne; tum repente

nihili est; interpretatur tamen horas etiam Jul. Sabinus, ut sit tempus, quo bellatum est; sed Ven. caussas: uti etiam in Enniano versu (vid. Not.) exhibent Diomedis et Quintiliani libri v1, 3, 86, male utique. Nec melius alii conj. iras. curas; nam oras Ennianum est. Tum evertite Menag. pr. exolvite alter Hamb., frustra. vid. laud. ab Burm. Barthium ad Stat. 1 Theb. 2; adde Stæber. ad Manil. 1, 116.-529. Abest versus melioribus libris cum Mediceo adde fragm. Vatic., et recte judicabat Heinsius esse eum hic inculcatum ex sup. lib. v11, 645. Omissus est in edit. Parmensi. Aberat quoque Goth. sec., at in pr. præmittebatur superiori.-530. suspecto alter Hamb. conspectu Parrhas.-531. qua v. Goth. alter.-532. Italis Rom.-536. affecit Medic. Pierii. adstrinxit Parrhas.-537. tabulis pr. Hamb. a m. pr. pontibus conj. Jo. Schrader. adhessis Rom. obesis Goth. sec.-539. residunt : Jo. Schrader. em. recedunt; sed alterum doctius eodem significatu. Est Lucretianum retroque residit: 11, 283.-540. carent Franc., sed tunc malit Burm. NOTE

sunt extremæ partes vestium: quæ quia in ambitum excurrunt; hic sumuntur pro toto circuitu, ambitu, ac serie belli.

530 Pontibus] Turres multis contabulationibus erigebantur, e quarum infimis ascensus erat ad summas: hæc ipsa tabulata, vel eorum scale, pontes hic dicuntur: ut forte etiam supra 170.

532 Opum vi] Enniana locutio, pro, omni industria, virtute, instrumentis.

535 Lampada] Lampades hic appellantur, ignita quæcumque missilia, ex stupa, pice, et resina: quæ compacta simul, et mucronibus uneisque et hamis ferreis armata, ut ligneis præsertim munimentis adhærerent, vel manu, vel aliquando etiam machinis intorquebantur. Varia eorum erat ad libitum figura. De postibus, proprie fulcris arrectariisque portarum, Æn. 11. 442. De peste, pro igne, supra

328.

Procubuit subito, et coelum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
Confixique suis telis, et pectora duro

Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor,
Et Lycus elapsi: quorum primævus Helenor,
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis,
Ense levis nudo, parmaque inglorius alba.
Isque ubi se Turni media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies astare Latinas :
Ut fera, quæ, densa venantum septa corona,

1

545

550

turris cecidit, et totum cælum sonat strepitu. Cadunt semimortui in terram, vasta mole superincidente, et confossi propriis armis, et trajecti duro ligno per pectora. Vix solus Helenor et Lycus evaserunt: quorum natu major erat Helenor, quem serta Lycimnia clam pepererat regi Lydio, et miserat ad Trojam, bello ipsi prohibito: erat levis ense stricto, ignobilis scuto albo. Atque ille, cum agnovit se in mediis millibus Turni, agmina Latina circumsistere hinc et inde; quemadmodum fera,

qua peste carent scil. Trojani. Conf. ad v. 510.-542. immensa Sprot. secuti duo Burm.-543. Confixaque Montalb. Confixitque Goth. sec.-544. Transfixi Halenor in libb. pr. Hamb. pro var. lect. cum Goth. pr. Confossi Parrhas. aliquot Pier. Est 'Exhvwp. Elenor Lutat. ad Stat. ap. Burmannum, qui et binis codd. abfuisse versum notat, ex clausulæ similitudine, in uno versus 548. 547. 546 se excepisse.-545. Lucus in Medic., in al. Licus.-546. Licymnia Medic. et Gnd. Aikúμvia ex Aíkuμvos. Varie depravatum nomen: Licimnia, Licinnia, Licinia, Lycimnia, Lacymnia, Lacinia, Lucina, Lucania.-548. palmaqué Ven., idque, quod miror, Jul. Sab. interpretantem video.-550. atque hinc inter se a. Ven. obstare Vratisl. instare pr. Hamb. et Bigot. cum Goth. tert.

NOTE

546 Mæonio regi] Regi Mæonum, qui deinde Lydi dicti sunt, et ab Homero numerantur inter Trojanorum auxilia, utpote Phrygiæ contermini, Æn. iv. 216.

547 Vetitis armis] Vel contra jussa Deorum et fati Trojanis contrarii; vel contra morem Romanorum: ad quem alludit hic poëta, quasi Trojanorum etiam fuisset. Nefas enim fuit Romæ servos militiæ nomen dare, nisi servitute solutos: quod non nisi periculosis reipublicæ temporibus permittebatur.

548 Ense levis nudo, parmaque, &c.] Ömnino eum depingit, quales Romanorum deinde fuerunt velites, sic a

velocitate dicti. Horum arma: parma, brevis rotundusque clypeus et undique par: gladius; et leves aliquot hastula. Eligebantur e junioribus et pauperibus juxta Polybium. Porro cum vulgo viri principes, aut familiæ suæ, ant factorum suorum insignia præferrent descripta in clypeis; ut Turnus Inachum, Æn. VII. 790. Aventinus, hydram Herculis, ibid. 657. Helenor iste nudum clypeum gestat; tum quia juvenis nihildum patrare laude dignum potuit ; tum quia furtivo concubitu ex serva editus, paternam originem jactare prohibetur, habeturque ideo quasi servilis generis.

Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur:

Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes
Irruit; et, qua tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus inter et hostes,
Inter et arma, fuga muros tenet, altaque certat
Prendere tecta manu, sociumque attingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens,
Sperasti te posse manus? simul arripit ipsum
Pendentem, et magna muri cum parte revellit:

555

560

Qualis, ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnum,
Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis:
Quæsitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
Tollitur. Invadunt, et fossas aggere complent;

565

quæ cincta multitudine spissa venatorum sævit adversus arma, et non ignara immitit sese in mortem, et saltu ruit supra hastilia; non aliter juvenis irrumpit moriturus in medios hostes, et incurrit qua cernit arma spississima. At Lycus multo velocior pedibus, et inter hostes, et inter arma occupat fuga muros ; et conatur arripere manu sublimes pinnas, et apprehendere manus sociorum. Quem Turnus victor, persecutus simul cursu et jaculo, objurgat his verbis: Stulte, an sperasti te posse evitare manus meas? simul apprehendit ipsum pendentem, et excutit cum magna parte muri. Qualis armiger Jovis, quando evolans in altum abripuit unguibus falcatis, aut leporem, aut cycnum nitido corpore: aut quando lupus, sacer Marti, subtraxit e caulis agnum, quæsitum a matre multis balatibus. Undique clamor surgit: aggrediuntur, et cumulant fossas terra aggesta: alii torquent tædas flammantes ad cul

-552. inscia Goth. sec. mortis Montalb.-556. It pr. Moret. melior longe aliquot Burm.—557. muros petit Erf.-558. Pendere Goth. pr. pandere tert. saxa manu pr. Moret. cum Erf., quod præferret Burm., si in pluribus extaret : nam tecta de muris castrorum et munimentis insolitum dici. f. septa. Debebat tamen concedere hoc poëtæ, ut muri summam partem hac voce declararet, uti mox v. 568 de eadem fastigia dixit. Nec muros tecto tutos cogitare adeo absonum est. dextra alter Hamb. et Rom. dextris Erf.-559. cursu pariter Turnus Goth. tert., nec insuaviter.-562. tendentem pr. Moret. muri magna Erf. revulsit Exc. Burm. et Parrhas.-563. aut ante leporem abest apud Macrob. v, 12. candentem corpore e cod. Coll. Jes. recepit Wakefield. Et est sane elegans lectio.-565. matris Rom. et Porc. apud Pier. quinque Burm., minus docte. balantibus Goth. pr. latratibus Goth. tert.-566. repetit idem Goth. tert.-567. fossas atque a. c. Rom.— NOTE

553 Venabula] Hastæ sunt venatoriæ, breves, lato ferro: En. IV. 131.

564 Jovis armiger] Aquila, fulminis ministra: Æn. v. 255. De tædis, arbore et face, Ecl. vii. 49.

Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis

Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem ;
Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas :
Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta;
Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus;
Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolumque,
Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idan;
Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Temillæ
Strinxerat: ille manum projecto tegmine demens
Ad vulnus tulit: ergo alis allapsa sagitta;

570

575

Et lævo affixa est lateri manus, abditaque intus
Spiramenta animæ letali vulnere rumpit.

580

Stabat in egregiis Arcentis filius armis;

Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Hibera,

mina. Ilioneus lapide et magno fragmine rupis opprimit Lucetium, appropinquantem porta et conjicientem ignes: Liger Emathiona, Asylas Chorinaum: alter peritus jaculandi, alter mittendi sagittas procul decipientes. Caneus occidit Ortygium, Turnus victorem Cæneum: Turnus Ityn, et Clonium, Dioxippum, et Promulum, et Sagarim, et Idam stantem ante summas turres: Capys Privernum: hunc hasta Themilla primo leviter vulneraverat : ille abjecto clypeo tulit inconsultus manum að plagam: ergo sagitta pennis appulsa est, et manus affixa est lateri sinistro, et occulta intus penetravit mortifero ictu pulmones, quibus respirat anima. Filius Arcentis stabat indutus pulchris armis, habens chlamydem variatam acu, et splendens pur

568. ad f. mittunt Oudart.-569. ingentis Medic., sed a pr. m.-570. Lucretium, Lucretinum, Luccetium, Luccecium al. ignemque Sprot.-571. 'Huablava. Et mathiona Dorvill. Emathion aliter Exc. Burm. ex Emathion aliger; quod Goth. sec. habet. Tum Kopuvaîov. Corineum et Chorineum multi, etiam Corinesum, Corneum, Horneum: sed est a kоpún, clava. cf. ad x11, 298. Hyrtacides Corineum Macrob. v, 15, sed v. h. 1. Heins., Asilas plerique.-572. baculo bonus Goth. tert., belle! in ludum literarium relegandus! falante Franc. fugiente Leid., sed fallens est, quæ occulto ferit. Valer. Fl. 111, 182 fallere nervo ausus. est in fine addunt aliquot Burm.-573. v. C. turmis Goth. tert.-574. Ithim, Ithin, Ytim, Itim alii; tum Clenium, Clanium, Clionum, Donium; porro, Diocippum, Diosippum, tandem Promolum Heins. e Medic. et al. Vulgo, Promulum: alii Pomulum, Prumulum. Facile omnia ex græcis constituenda.-575. Sagaram al. Idan ex Medic. et Moret. qu., vulgo : Idam : etiam Itym, Ityn.-576. Capis al., et ante Heins. Themilla.—579. Ut lævo Wakefield emendat: non assequor, an satis commode. adfi.xa Heins. e Pier. et suis aliquot restituit: pro vulgari: infixa. afixa pr. Hamb. pro var. lect. intra Goth. tert.-580. rumpit Heins. e melioribus. Vulgo, rupit: quod Rom. tuetur.-581. Argentis et Årgens duo Burm.-583. Nolim cum Servio inter

NOTE

582 Pictus acu chlamydem, &c.] Chla- 137. Ferrugo, color est politi ferri, mys, militaris vestis, casaque; Æn. IV. in nigrum tendens, brunissure: Ecl.

Insignis facic, genitor quem miserat Arcens,

Eductum Matris luco, Symathia circum
Flumina: pinguis ubi et placabilis ara Palici:

585

pura Iberica, formosus vultu: quem pater Arcens miserat Æneæ, educatum in sylva Martis, circa Simethum fluvium, ubi est opima et benigna ara Palici. Mezentius

pungere post miserat, ut Arcens filii nomen sit.-584. Productum Parrhas. Legebatur in omnibus edd. Eductum Martis luco; nec aliter scripti. In Martis luco jamdudum hæseram; antequam varietatem lectionis inspicerem; nam de Marte apud Siculos nihil aliunde constat. Quod enim in Panormitanorum et Mamertinorum numis occurrere ille dicitur, obscura suspicio est. Equidem in his locis Ditem non Martem expectabam: nisi forte poëta AdraDum, indigenam Deum, Martem interpretatus est. Sed prava hand dubie est lectio, et restituendum erat quod et ad conjectandum in promtu est, et apud Macrob. v, 19 habetur, etiam in Dorvill. et in Ven. pro div. lect. Matris, sive ut Ceres Ennæa intelligatur, quam Fazellus reb. Sic. Dec. 1, 3, 2 tuitus est, sive ut mater nympha sit, cujus lucus eo in loco erat. Jam Thaliam Palicorum matrem, nympham obscuri nominis, sed fabula Siculorum domestica proditam, novimus ex Servio ad h. 1. et Macrob. 1. c. Hujus nymphæ lucum, nomine quoque sylvam Thaliam dictum, in Calphurnio vi, 78 agnovit nymphamque absolute Matrem dictam prodidit Wernsdorf. in Poët. min. Tom. IV, p. 676. 820, et Tom. v, p. 1454 ingeniose utique, etsi sine auctore. Martis defendi posse ex inf. v. 673 Burmannus addit, quod non assequor. Simathia vel Šimethia, male vulgo ante Heins.; est enim Zúμalbos. Peius alii: Sumatia, Symatia, Symethia, Simetia, Simætia. Romanus: Simoëntaque.-585. et abest Oudart. ubi implacabilis ara P. etiam h. 1. legebat Cluver. Ital. ant. pag. 934. vid. supra ad idem hemistichium lib. VII, 764. Sane et h. 1. aut in partes Cluverii transire aut deleto et legere malim: pinguis ubi placabilis ara Palici. Scilicet Palicus placabilis est qui placatur, ejusque ara pinguis victimis. Palicum, pro Palicorum, emendat Cerda. Sed vid. Not. Palaci Franc. Ed. Ven. inquit Burm., tum pergit, Lutat. ad Statii XII Theb. 156. Palisci Ald., sed prima tantum. In Lutatio scriptum invenio: et imNOTE

11. 18. Talis memoratur fuisse color purpuræ Ibericæ nigricantis. Iberia vero hic sumitur a quibusdam pro regione Asiatica, inter Pontum Euxinum et Mare Caspium, quæ nunc Georgiæ pars est, dicta Gurgistan : cujus coloni in Europam profecti nomen dederint Ibero Hispaniæ flumini, et Hispaniam ipsam tenuerint. Ab aliis sumitur probabilius pro ipsa Hispania, cum idem color a quibusdam dicatur Bæticus; a Bæti fluvio Hispaniæ, Guadalquivir; et minium, apud Hispanos præcipuæ laudis olim ex Plinio fuerit; ut nunc quoque rubeus ille color nigro suffultus, quem vocant morado.

584 Symæthia circum,&c.] Symæthus, Siciliæ fluvius: in orientale ejusdem latus infra Catanam defluens; nunc juxta Cluverium, la Jaretta. Tamen, juxta Virgilium, videtur is esse qui nunc nomen habet a sancto Paulo, paulo inferius fluens: nam non longe ab ejus fontibus visuntur adhuc ruinæ templi Palicorum, et eorundem lacus, qui lacus Fazelli tempore Napthia vocabatur, in multas scaturigines erumpens aquæ sulfureæ, quæ falso jurantes enecabat, ut fuse narrat ex auctoribus Græcis Macrobius Saturn. v. 19.

585 Pinguis ubi et placabilis, &c.] Palici fratres fuerunt, Jovis filii, et

« 前へ次へ »