ページの画像
PDF
ePub

Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adducta circum caput egit habena ;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum;
Cui Remulo cognomen erat; Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.

Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
Vociferans, tumidusque novo præcordia regno

590

595

depositis armis impulit ipse stridentem fundam, loro ter rotato circa caput : et discidit calefacto plumbo medium caput oppositi juvenis, et prostravit eum in vastu arena. Ascanius, prius assuetus terrere feras fugientes, fertur tum primo evibrasse velocem sagittam in bello, et stravisse manu robustum Numanum: cui cognomen erat Remulo; et qui nuper conjugio copulatus duxerat minorem sororem Turni. Ille ante prima agmina inclamans digna et indigna dictu, et inflatus corde ob novam

placabilis ara Palyci.—586. hastis Heins. e Medic. et Colot., item aliquot aliis. Vulgg. cum Rom. armis. Novum autem et ab Homerico more alienum, quod Mezentium funditorem prodit.-589. Dissicit pr. Hamb. pro div. lect. dividit Ven. diffudit tres Burm. projectum pr. Mentel. cum Leid., perpetua varietate, quam multi notarunt; et nuper Burmann. ad Anthol. pag. 109. ostendit pr. Hamb. et alter Menag.-590. celerem bello Goth. sec.-592. fodisse Franc. -593. Rhemulæ Rufin. Romulo Dorvill. et Servii edd. ap. Burm. Remulus Goth. pr. et sec. Ceterum quid poëta in hoc secutus sit, ut Numanum aliquem Remulum in medium adduceret, ignoro, cum insolitum sit cognomine sic aliquem insigniri. Aliter res se haberet, si Remulus esset verum nomen, et Numanus ille appellaretur ab urbe Numana in agro Piceno, unde oriundus

NOTÆ

Thalia Nymphæ, Vulcani filiæ; quæ gravida cum Junonem timeret, dicitur a Jove terræ hiatu occultata: ubi nati infantes, indeque egressi, Palici dicti sunt, a máλw ikéσla, iterum venire. Horum oraculo Siculi in sterilitate admoniti dicuntur, ut cuidam heroi sacra facerent: quæ res cum prospere successisset, ad eorum aram dona multa congesserunt, ut refert ex Xenagora Macrobius. Hinc ara illa dicitur a Virgilio pinguis. Addit Diodorus 1. XI. asylum illic esse fugitivorum servorum, cum a dominis inclementius habentur: indeque nefas

esse eos abduci, nisi securitatis data fide, quam violare nemo audeat. Hinc, ut mihi videtur, ara eadem dicitur placabilis. De Martis luco, nullam alibi reperi mentionem.

588 Liquefacto plumbo] Lucret. vi. 177.' plumbea vero Glans etiam longo cursu volvenda liquescit:' id est, calefit et mollescit.

596 Noro regno] Affinitate regia. Græci enim, quorum imitatores Latini, reguin filios, fratresque et affines appellabant reges: ut observat Germanus, probatque multis,

Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:

Non pudet obsidione iterum valloque teneri,
Bis capti Phryges, et Marti prætendere muros?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt!
Quis Deus Italiam, quæ vos dementia adegit?
Non hic Atridæ, nec fandi fictor Ulixes.
Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus, sævoque gelu duramus et undis;
Venatu invigilant pueri, sylvasque fatigant;

600

605

Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu.

At patiens operum parvoque assueta juventus

Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne ævum ferro teritur, versaque juvencum

potentiam, incedebat, et jactabat se magno clamore: Non pudet vos rursus claudi aggeribus et obsidione, o Phryges bis capti, et opponere muros morti? ecce illos, qui bello petunt sibi conjugia nostra! quis Deus, quæ insania vos impulit in Italiam? non hic sunt filii Atrei, nec Ulysses vanus artifex verborum; sed gens fortis ab ipsa origine. Portamus statim ad flumina natos, et induramus acerbo gelu et aquis. Pueri indulgent venatui, et percurrunt sylvas: ludus eorum est domare equos, et jacere sagittas arcu corneo. Juventus autem patiens laboris, et contenta tenui victu, aut exercet terram rastris, aut impugnat urbes bello. Omnis ætas traduci

erat.-597. ingentem Heins. reposuit ex Medic. et aliis codd., ac vett. edd. Nec vero accipiendum cum Servio et aliis: eum clamasse se esse maguum: sed se ferebat, incedebat ingens homo, vasta corporis specie; sic inf. x11, 441 portis sese extulit ingens. Vulgo: ingenti.—598. tueri Zulich. et Goth. sec.— 599. Marti e codd, aliquot a Pierio notatum, a sec. Rottend. et Scheff. cum Zulich. firmatum, spreverat Heinsius, sed suscepit Burmannus, nec male arbitror: est enim eleganter et docte dictum prætendere muros Marti, bello, pugnæ, vallum et muros ducere quo inclusi latere et pugnam detrectare possint. Hæc eadem sup. hoc lib. v. 55. 56. 57. 67. 68. 142 sqq. Vulgo morti lectum, etiam in Medic., et sic Servius cum Jul. Sabino: nec hoc male; magis tamen epicum illud.-602. nec fraudis Goth. tert.--603. ab st. Heins. e Sprot. et ex observatione. cf. ad vIII, 130.-604. duroque nonnulli Pieriani, tum Gud. et sec. Moret. cum binis Burm. Heinsius conj. crudo. Sprot. servoque; at vid. imitationem Valer. Fl. vi, 336.-605. vigilant duo Burm.— 607. Idem versus Ge. II, 472, nisi quod exiguoque.-609. avom: repente hoc ab Heinsio receptum conspicitur; quod si fieri debebat, non minus aliis locis

NOTE

599 Bis capti Phryges] Phryges, molles ad contemtum sic vocat Trojanos. Bis capti: ab Hercule et a Græcis, En. . 476. Vel potius a Græcis, cum Troja incensa est; et jam a Latinis, in hac nova Troja. De Phrygia, Æn. 1. 385. De Phrygum

mollitie, Æn. iv. 216. De Atrei filiis Agamemnone et Menelao, Æn. 11. 264. Æn. III. 54. De Ulysse versuto, En. 11. 7.

605 Venatu] Dativo contracto, pro venatui, Ecl. v. 29.

609 Versaque juvencum, &c.] Ara

610

Terga fatigamus hasta; nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galea premimus; semperque recentes
Comportare juvat prædas, et vivere rapto.
Vobis picta croco, et fulgenti murice, vestis;
Desidiæ cordi; juvat indulgere choreis;

Et tunicæ manicas, et habent redimicula mitræ.

615

tur in armis, et impellimus dorsa juvencorum arantium hasta inversa. Nec senectus lenta minuit robur animi, aut pellit vigorem. Tegimus casside capillos albos: et semper nos delectat colligere novas pradas, et vivere rebus raptis. Vobis vestimentum tinctum est croco et micanti purpura: vobis inertia est in deliciis: placet vacare choreis: et tunicæ vestræ habent manicas, et mitræ ligamina.

id faciendum erat; scilicet videtur aliqua ætate vom pronuntiatum fuisse, non vum, v. c. lævom. sævom, linquont. volvontor. divom, activom. An vero Virgilius ita scripserit, quis sponsione certet? bello teritur Ven.-610. seva Leid. pro var. lect. et ap. Serv.-612. Heins. malebat premimur.-613. Conportare librorum et Pierianorum et suorum (quibus duo Burm. et duo Goth. addi possunt, si tanti hi sunt) auctoritate retraxit Heinsius, et Convectare remisit loco alteri lib. vII, 749, ubi idem versus repetitus erat, et lib. IV, 401 prædam convectut. recentes prædæ, addit Burm., sunt sanguinem adhuc fumantes. Quorsum tam longe petere?-614. fulgentis pr. Hamb.-615. cordis Goth. tert. forte aliquis Desidia est cordi conjiciat. Sed poëta exquisitiori formæ incubuit: desidiæ sunt cordi, Homerico more plur., ut v. c. odnow ἀτασθαλίῃσιν. ᾗσι προθυμίῃσι. νηπιέῃσιν. et ex Homerico Aἰεὶ δ ̓ ἡμῖν δαίς τε pian Kilapis Te Xopol Te etc.-616. vittæ pro, mitræ, ap. Gell. vii, 12, perperam. Ceterum malis forte v. 616 poni ante 615. Sic junguntur sententiæ inter se NOTE

mus armati: nec stimulis aut flagris, sed extrema hasta parte boves arantes incessimus.

614 Croco] Crocus flos, saffran: cujus colore infecta vestis, crocota et crocotula dicebatur; infectores, crocotarii: muliebris et mollis ornatus. De murice, ostreo, unde purpura exprimitur, Ge. 11. 506.

616 Tunica manicas, et, &c.] Tunica vestis virorum interior, xv Græcis: cui respondet mulierum stola: utraque cincta. Huic viri Græci pallium apertum ac fluens; Romani togam clausam superinjiciebant: mulieres pallam, pallio Græco aperto non absimilem. Tunica a superiore parte omnino absque manicis olim fuit, ita ut humeros hinc inde nudaret; ab inferiore, ad genua defluebat, diceba

turque exomis: mox ad usque cubitum, et paulo infra genua pertinuit, dicebaturque colobium; et hic mos diu duravit Romæ, exomide servis solis relicta: deinde crescente luxu ad primores usque manus digitosque provecta est, et ad talos promissa ; quod mollitiei fuit, et a Cicerone vitio vertitur Catilinæ sociis, quia muliebris stolæ species hæc erat. Tunica illæ manicata a Cicerone vocantur; a Seneca et Plauto manuleata; a Scipione apud Gellium chiridota. Tales Trojanis hic Numanus exprobrat. Mediis etiam temporibus tunica duplex ferebatur: altera communis, altera intima, quæ et interula sive subucula. De mitris, pileis, earumque redimiculis, Æn. iv. 216.

O vere Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma; ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocant Berecynthia matris
Idææ. Sinite arma viris, et cedite ferro.

Talia jactantem dictis, ac dira canentem,

Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino

[blocks in formation]

O vere Phrygia, neque enim estis Phryges! ite per excelsa Dindyma, ubi tibia emittit sonum imparem, vobis assuetis huic sono. Tympana et tibia Berecynthia buxea matris Idææ vos invitant : relinquite arma viris, et abstinete ferro. Ascanius non passus est spargentem verbis talia, et loquentem indigna: et oppositus udduxit

conjuncta et consimiles: Vobis...vestis, Et tunicæ...Desidiæ cordi.-617. veræ male editum ante Heins. et scriptum quoque in nonnullis. ire pr. Hamb.— 618. adsuetum Oudart.-619. vocant e libb. retraxit Heins., quod jam in vett. edd. etiam Ald. pr. erat. Vulgg. vocat cum Rom., idque maluit Cuningham. -620. cedite ferro, bello, nolite arma tractare. Sed alii apud Serv. acceperant cadite f. hoc est, cum viri non sitis, abscindite partem virorum. Dignum Grammaticorum acumen, cur ipsi castrentur.-621. dura Parrhas, a m. pr. et bini Goth.-622. nervo conversus Dorvill. a m. sec.-623. Contendit

NOTE

618 Dindyma, &c.] Phrygia universa sacra fuit Cybele, matri Deorum. In ea montes Dindymus, Berecynthus, et Ida. Dindymus sic dictus, quod sit didupos geminus, sive gemello vertice: plur. Dindyma. Hinc Cybele dicta Dindymene, et Berecynthia, et Idea mater. De ea, Æn. 1. 111. De Ida, Æn. 11. 801.

Biforem dat tibia, &c.] Tibia musicum instrumentum, flatu personum: sic dicta; quia e gruum, hinnulorum, aliorumque animalium cavis tibiis primo formata est: inde e buxo atque ebore. Olim pauca habuit foramina : unde duæ simul inflabantur, mutabanturque pro modorum varietate. Quæ dextera oris parte inflabatur, unicum habebat foramen, ac proinde graviorem sonum; quæ sinistra oris parte, duo habebat foramina, sonumque acutiorem: et hic erat modus Phrygius, cum tibiæ sic adhibebantur impares, quia modus ille ex gravi et acuto temperatus erat. Cum autem Dorius modus multo esset gravior, duabus dextris canebatur, id

est, duabus tibiis paribus, unico foramine. Cum Lydius esset acutior, duabus sinistris fiebat, id est duabus tibiis paribus, duplici foramine. Hi enim erant præcipui tres modi: quibus affines alii: Serranus, id est Tyrius; ab urbe Tyro, quæ Sar dicta est, Ge. 11. 506. affinis Lydio. Fuit et Eolius, &c. Hine patet tibias pares, esse vel Lydias, vel Dorias: impares, semper Phrygias. Quare Servius bene explicuit hic biforem, imparem, dissimilem. Hæc e Salmasio in Solinum.

619 Tympana] Ex Isidoro, Tympanum est pellis, vel corium, ligno extensum:' pulsabatur apud veteres manibus ac digitis: a TÚTTEш verberare. Hæc, ut et cymbala, a rea et cava, a kúpßos cavitas, adhibebantur ad sacra Cybeles, de quibus Lucret. l. 11. 618.

Tympana tensa tonant palmis, et cymbala circum Concava, raucisonoque minantur cornua cantu, Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentes.'

622 Nervo equino] Nervos arcuum

Intendit telum, diversaque brachia ducens

Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus :
Jupiter omnipotens, audacibus annue cœptis.
Ipse tibi ad tua templa feram solennia dona,
Et statuam ante aras aurata fronte juvencum
Candentem, pariterque caput cum matre ferentem,
Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Audiit et coeli Genitor de parte serena

Intonuit lævum: sonat una fatifer arcus.

Effugit horrendum stridens adducta sagitta:

Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis.

625

630

sagittam nervo equino: et distrahens brachia sejuncta, stetit, prius supplex obsecrans Jovem per hæc vota: Jupiter omnipotens fave inceptis audacibus. Ego ducam tibi ad tuum templum munera solennia: et ponam ante altaria juvencum capite deaurato, candidum, et tollentem caput æqualiter cum matre sua: qui jam incurrat cornu, et dissipet arenam pedibus. Audivit pater, et e suda regione cœli tonuit ad sinistram. Simul mortifer arcus sonat: et sagitta emissa volat stridens terribiliter, et pervenit ad caput Rutuli, et perfodit cuspide cava tempora.

vulgg. Intendit reposuit Heins. e Gud. et pro div. lect. alt. Mentel., quoniam constitit subsequitur proxime. Sic sup. 590 celerem intendisse sagittam. Sed aliter arcus tenditur, aliter sagitta; hæc tenditur, dirigitur. -624. per verba precatur Zulich. precatur etiam Montalb. et alter Mentel. -629. Versus deest Goth. tert. Et est ille repetitus ex Ecl. 11, 87. eoque in precibus his melius nos carere arbitror.--630. Audit Rom. et vett. Pier. Genitor cali sec. Rottend. severa Goth. tert.-631. fatifer e libb. Pier. et suis præclare intulit Heins. Vulgo letifer: ex interpretamento. Si sup. 609 erat arom, debebat et h. 1. esse lavom.-632. Et fugit in Rom. et aliis Pier. invenerat, sicque Goth. sec. et alii ap. Servium, qui effugit prætulit, idque tuetur Heinsius. Si tamen rationem et usum in illo qua kal una et diligentius consideres, facile apparebit, Et fugit unice verum esse, inprimis cum summa celeritas emissæ sagittæ et percussi Remuli hic describatur. Conf. inf. XI, 863, 4. In tert. Rottend. offugit, in quo astruendo Heins. multns est. et fluit Voss, strigens pr. Hamb. Porro adducta s. idem ex Pier. inprimisque Romano, exque aliis suis docte restituit, utinam declarasset quoque sensum! vulgo erat: elapsa vel adlapsa et allapsa, etiam in codd. parte; duo Heins. delapsa. Proprie adducitur arcus: tum, quæ adducto arcu evolat sagitta, poëtæ et ipsa adducta, h. accelerata, admissa, dici potuit.-634. Exciderat in parte codd. i, hinc depravatum apud Pierium in Rom. Transadigit verbis, in Obl. Trajecit, in al. Transjecit et Transfigit. Apud Burm. Transigit ed. pr. Transegit Burm. Exc. Trajecit multi cum binis Goth. Piget talia persequi.

NOTE

ex equorum setis fieri solitos, testatur Jupiter est: Ge. 11. 325.

Hesychius.

624 Ante Jovem] Versis oculis in aërem superiorem, sive ætherem, qui

631 Intonuit lævum] Bonum omen, Ecl. 1. 16.

« 前へ次へ »