ページの画像
PDF

Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt jam monia Teucros.
Quin intra portas atque ipsis prælia miscent
Aggeribus mærorum; et inundant sanguine fossæ.
Æneas ignarus abest. Nunquamne levari . .
Obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
Nascentis Trojæ ; necnon exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Ætolis surgit ab Arpis

25

solescant ? et quomodo Turnus conspicuus equis rapiatur inter medios, et irrumpat superbus felici prælio ? munimenta clausa jam non tuentur Trojanos: immo com mittunt pugnam intra portas, et in ipsis propugnaculis murorum, et fossæ replentur sanguine. Æneas abest illinc inscius rerum illarum. An nunquam permittes eos liberari obsidione? Rursus hostis instat muris Troja resurgentis, et praterea alter exercitus : et rursus Tydei filius insurgit in Teucros ab Arpis Ætolis. Sane, opinor,

quatuor ap. Burm., qui remittit ad Ecl. 11, 66.-22. claustra Medic. Arripuit hoc Wakefield, cumque in Ms. Coll. Jes, esset : non mænia, ipse refinxit in ipso carmine : non claustra tegunt, non mænia Teucros. Inesse vim aliquam in repetitione haud neges. Et claustra pro portis bene. Nec tamen est in vulgato aliquid, quod poëtam dedeceat; ut clausa domus vulgo dicitur, sic clausum vallum apud Silium, et clausa mænia bi. 1.-24. mærorum pars librorum cum Probo et Servio bic et infra xi, 382, ubi idem fere versus redit; antiqua pronuntiatione pro murorum, ut in cæra et aliis; mansere, pomæria, a njurus, merus, item pæna, Pæni. Cur tamen non nisi his binis locis poëta antiquatum hoc nomen retinuerit, cum in aliis locis muros communi more eloquatur, equidem non expediam, nisi forte agger mærorum ex Ennio aut alio vetere poëta desumtum servavit. Non enim mærorum deprehendo scriptum nisi in aggere mærorum inf. 144, et xi, 382. Quod ni ita se habet, grammatici alicujus ludibrium hoc esse arbitror; nam Rom. et Medic. aliique præstantiores murorum habent. Potuit fieri, ut vetus Grammaticus ex suo codice, in quo mætorum ubique scriptum erat, hunc locum laudaret, utque hinc increbresceret opinio de scriptura huic loco peculiari: quæ communis erat omnibus locis. In fine versus fossas plerique Pier. Gud. alter Hamb. tert. Rottend. qu. Moret. cum tert. Goth., sicque Serv. legisse videtur. fossæ tamen, quod in Medic. et aliis habetur, ubique lectum erat ante Burmannum : et baud dubie hoc doctias dictum: fosse inundant sanguine, absolute, pro vulgari, sanguis inundat fossas, ut amnis inundat campos; nec exempla aliorum poëtarum desant; et sic Priscianum viri quoque legisse notat Ge. Fabric. At Burm. fossas prætulit; cum enim miscent præcesserit, quod ad Rutulos referatur, reqnirere rationem, ut et fossas ad eos referatur. Sed si hæc regula valere debet, non pauca Maronis loca erunt immutanda. Errorem ut præcidamus, post murorum plena tantum interpunctione opus est. Tum idem infra XI, 383 in simili loco fossæ reliquit. Equidem non dubitem fosse pro vero babere. -25. Unquam ne sec. Moret.-26. iterum insidet tert. Moret.--27. nec non exercitus alter. Hemistichium mihi videbatur frigere, multo magis, si, ut fere factum, plene interpungitur post alter: sed bene monuit Brunck. cum seqq. verba hæc esse jungenda; etsi vel sic dura est oratio.-28. surget

[ocr errors]

Tydides. Equidem, credo, mea vulnera restant ;
Et tua progenies mortalia demoror arma !
Si sine pace tua, atque invito numine, Troës
Italiam petiere ; luant peccata ; neque illos
Juveris auxilio. Sin tot responsa secuti,
Quæ Superi Manesque dabant: cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest ? aut cur nova condere fata ? 35
Quid repetam exustas Erycino in littore classes?
Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Eolia excitos ? aut actam nubibus Irim ?

superest ut ego rursus vulnerer; et ego tua filia erpecto arma mortalis viri. Si Trojani adierunt Italiam absque tuà venia, et incita divinitate tua ; erpendant panas delicti sui, nec recrees illos ope tua : si vero id fecerunt obsecuti tot oraculis, que cælum et Inferi dabant illis ; cur ullus nunc potest frangere vim mandaterum tuorum, vel cur potest statuere nora fata? Cur memorabo nares incensas in littore Siculo? cur regem procellarum, et rentos furiosos eductos ex Æolia insula, aut Irim demissam ex aëre? Nunc quoque Juno concitat Inferos, hæc sola

Medic. Gud. et alii Heins, ac Burm., minus bene. Poëtæ videndum est, nt quam maxime in præsentem rem lectores adducat. abarris pr. Voss.-29. me r. alter Menag.–31. inviso Ven. invicto Dorvill. nomine Gud.-32. luunt Franc.-33. Sint tot Franc. Si bini alii ap. Burm. cum Commentat. Horatii.

-34. non tua Montalb.-35. Vertere jussa. Receptam hanc lectionem tuetur Medicens cum aliis, inprimis vet. Vatic. Pierii. At Rom. jura. Enimvero fecere jussa Oblong. et alii Pier. pars vett. edd. cum magna parte Heinsianorum. flectere jura sec. Menag. et Leid.-36. exhaustas ed. pr. Burm., qui cur Erycinum littus in Italia quærat, non assequor.-38. exactos Menag. pr.

[ocr errors][ocr errors]

Nunc etiam Manes (hæc intentata manebat
Sors rerum) movet, et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit : vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux
Dura; per eversæ, genitor, fumantia Trojæ
Excidia obtestor; liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Æneas sane ignotis jactetur in undis ;
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:

pars rerum restubat inexperta: et Alecto immissa subito in loca superiora, særiit in mediis urbibus Italorum. Non moreor ob regnum : speravimus illud, dum sors favit : superent, quos mavis superare. Si nulla est plaga, quam aspera uror tua relinquat Trojanis; o pater, obsecro per fumantes ruinas Troja diruta ; liceat mihi eripere Ascanium salrum e bello, liceat ut restet nepos. Æneas quidem agitetur fluctibus incognitis, et sequatur iter quodcumque sors offeret ipsi; at possim tueri,

-39, intempesta Goth, sec. intempestiva tert., corruptum ex vetere scriptura, intemptata. manebant Dorvill.-40. invisa Leid.--41. Allecto, v. ad vii, 324. iterum bacch. Goth. tert.-42. imperiis pr, Hamb. imperium Sprot. conf. Stat. u Theb. 339. superavimus legerat Jul. Sab. Servium distinxisse: speravimus, ista Dum f. f. putat Burm.-44. dat duo Burm.-45. Post Dura interpungendum monet Servius. Junxerunt itaque alii Dura excidia. Sed Dura Juno. cf. inf. 72.–46. demittere aliquot Burm. liceat superesse nepolem, Incolumem Ascanium liceat discedere ab armis Goth. tert.-47. nepoti conj. Hein-' sius; sed bene ipse damnat.-48. sane semper mihi displicuit : etsi non ignoro defendi posse, nec tamen ut sensum habeat, quem vulgo tribuunt, ut sit, valde : pec ut cum irrisione dicta innuat: eam enim inesse non video ; sed ut simpliciter, saltem cum amaro dolore, concedatur alterum, altero sumto: 81), dh ga. Habemus vero meliorem lectionem Romani vetustissimi et alterius Pieriani, cum Sprot. et Goth, sec. Æneas procul i. Hoc amplector. Porro in oris aliquot Pier., tum Gud. alter Mentel. bini alii et ed. pr. Burm, cum Goth. tert. horis. Bona sententia respectu Æneæ apud Etruscos degentis : Æneas procul ignotis jactetur in oris ; rhetorice, nt alia in hac Veneris oratione, exaggerata ; et forte undas adduxit vox jactetur, quoniam mari et undis jactari solenne est. Recepit quoque hanc ex duplici codd. secta confectam lectionem Brunck. Mihi in iis locis, in quibus plures sunt lectiones, sua quæque codicum auctoritate et probabili sententia se commendantes, nihil novare constitutum est: ne lectio per editorum diversa in innovando judicia per omnes editiones fluctuet : etsi elegantiam alterius lectionis bene sentiam. conf. Not.-49. quacunque pr. Hamb.-50. Nunc Lubec. ap. Burm., qui.

NOTE

. 39 Manes) Deos Inferorum, Æn. vi. 743. Hos commovit Juno cow in Trojanos Furiam Alecto concitavit, Æn. vii. 324. Alecto deinde Amatam

in furorem egit, ibid. 346. postea Turnum, ib. 409. De voce bacchata, quæ a furiosis Bacchi comitibus petitur, Æn. IV. 301.

[ocr errors]

Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera,
Idaliæque domus: positis inglorius armis
Exigat hic ævum. Magna ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam ; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes,
Totque maris vastæque exhausta pericula terræ :
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt ?
Non satius, cineres patriæ insedisse supremos,
Atque solum, quo Troja fuit ? Xanthum et Simoënta

[ocr errors][ocr errors]

et subtrahere e crudeli prælio hunc Ascanium. Est mihi Amathus, est alta Paphos, sunt Cythera, et ædes Idaliæ : illic ducat ritam ignobilis abjectis armis: impera nit Carthago opprimat Italiam grari potentia ; nihil ab eo Ascanio obstabit urbibus Punicis. Quid profuit Æneam eritasse ruinas belli, et fugisse per medios ignes Græcos ? et quid profuit evasisse tot pericula maris et terræ immense, dum Trojani quærunt Latium, et Trojam rursus cadentem ? nonne potius erat manere in ultimis ruinis patriæ, et in terra ubi fuit Troja? O pater, redde, precor, miseris

repente hic prodit nouns codex. dura Sprot. cum vet. Pier.-51. Amathns perperam codd. Pier. Heins. Amathuns Franc. Sed est 'Aualous ex 'Auabbeus. est excelsa P. Dorvill. Paphus cum libris Heins. rescripsit; vulgg. Paphos: quod retinuit Cuningham, est celsa Paphos atque alta c. Palatin. ap. Pier. cum Řom., alii ap. G. Fabric. et in Gud, pr. Rottend. pr. Hamb. Alii confundunt utram que lectionem : est celsa mihi Paphos atque alta c. Videtur alta illatum esse ex inf. v. 86.-53. Eriget plerique Pier. et Heins. cum Goth, sec, arom Gud., et ex hoc reposuerat Heins. Si tamen hic, cur non ubique? Si Virgilius ita pronuntiavit ; utique non hoc loco solo. Nisi ad aurium judicium referas : quod quale Romanorum fuerit, vix dicere ausim, mihi arom se probare fateor.--54. C. ut premat Goth. tert. Italiam tres Burin. Nil viribus Parrhas. et Reg. Nihil arcibus malit Jo. Schrader. Nil etiam Cuningham. prætulit.-55. Obstabat Menag. pr. et Sprot. cum Goth. pr. Tyriis vel Teucris Zulich. bellis Goth. tert.-56. Argolicum pro -- orum Bigot. medios alii edd. et scripti Pier. et Burm., binique Goth. Exquisitius alterum : Æneam medium fugisse. fecisse Ven.--58. redirica Rom. et alius Pier., sed reciilira fere omnes scripti Heins. v. sup. ad iv, 344. r. mænia sec. Moret. qucerent habet Jul. Sab. et, pro quærerent, addit.-59. Num sutius tres Burm. insidisse Mentel. pr. et tert. Rottend. v. 1, 723. expendisse ed. pr. Burm.---60.

NOTÆ 51 Amathus) Genit. Amathuntis, 54 Ausoniam] Italiam, Æn. Vij. 55. nunc Limisso: et Idalium, aut Idalia, 56 Argolicos] Græcos, ab urbe Arbourg Dalim: et Paphus, sive Paphos, gis, Æn. 1. 289. Baffo: urbes in Cypro insula, quæ 58 Latium, &c.] n. vii. 54. True tota Veneri sacra fuit, Æn. 1. 629. cri, Æn. I. 239. Pergama, arx Troja, Cythera, orum, insula inter Pelopon- Æn. 1. 470. Recidiva, aliqui explicant nesum et Cretam, nunc Cerigo, n. restituta; eso, caduca, rursus cadentia, L. 261.

Redde, oro, miseris : iterumque revolvere casus
Da, pater, Niacos Teucris. Tum regia Juno
Acta furore gravi : Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Ænean hominum quisquam Divumque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam fatis petiit auctoribus; esto:
Cassandræ impulsus furiis. Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros ?
Tyrrhenamve fidem aut gentes agitare quietas ?
Quis Deus in fraudem, quæ dura potentia nostri,

[ocr errors]

illis Xanthum et Simoënta, et permitte Trojanis rursus adire casus Troicos. Tum Juno regina, commota furore aspero, ait: Quare cogis me solvere profundum silentium, et patefacere sermone dolorem occultum? An ullus hominum aut Deorum coë. git Æneam adire bellum, qui opponere se hostem regi Latino ? Adiit Italiam fatis suudentibus, incitatus raticiniis Cassandræ; sit ita sane. An suasimus ei ut desereret castra sua, aut crederet ritam suam rentis? an suasimus, ut traderet puero administrationem belli et urbem suam ; aut ut solicitaret fidem Etruscam et populos tranquillos ? quis Deus, quæ infesta vis nostra impulit eum in hoc damnum?

quod T. Zulich. et Oudart. a m. pr. quæ Ven. et Leid. Corruptelas nominum Aluyiorum v. ap. Burm.-61. evolvere pr. Hamb. resolvere Erf. --63. Icta f. tert. Moret. v. Heins. sup. ad 1, 517. f. gravi est Goth. sec. me abest Menag. pr. coges duo Burm.-64. obtectum sec. Moret. Sed vulgata apud Lutatjnm et Nonium. Burm.-65. Divumce tert. Goth. 67. fatis petiit: e Pierianis ordinem bene adoptavit Heinsias. Vulgg. omnes : petiit fatis. Rom. petit fatis. Venag. sec. petit fatisque.-68. Non 1 c. sec. Hamb. et Ven.--70. Non puero Gud. flammum belli Montalb. non credere Ven. et Montalb. Versus abest Goth. tert.--71. Tyrrhenamque Medic. Gud, et alii Heins. cum Donato. et g. Rom. g. equitare q. Franc. ---72. dira sec. Moret., male ; dura est, quæ cogit. vide v. 45. nostra ante Heinsium, qui ex Medic. Menag, et Bigot. emendavit. Corruptela tamen etiam Romanum invasit et ceteros ompes, etiam Rufinian. de Schem. Dian.

NOTÆ Æn. vii. 322. Xanthus, et Sinuis, Tro- 70 Puero] Ascanio, cui curam noadis Auvii, Æn. 1. 104. 477.

væ Trojæ crediderat, sub tutela 68 Cassandre ...... furiis] Amarum tamen Mnesthei et Seresti, Æn. ix. Junonis dictum: quo significat Æne- 171. am furiosa quædam Cassandræ vati- 71 Tyrrhenamve fidem, &c.] Æneas, cinia pro Deorum et fati monitis Evandri consilio, Tarchontem et Tyr. accepisse. Cassandra, Priami filia rhenos, a Mezentio rege dissidentes, fuit et vates, Æn. II. 246. Prædix adierat, opem ab iis petiturus: Æn. erat Anchisæ Trojanos venturos in VIII, 597. De Tyrrhena gente, ibid. Italiam, Æn, m. 183.

479.

« 前へ次へ »