ページの画像
PDF
ePub

Egit? Ubi hic Juno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Trojam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui Diva Venilia mater:
Quid, face Trojanos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas?
Pacem orare manu, præfigere puppibus arma?
Tu potes Æneam manibus subducere Graium,

75

80

ubi est in ea re Juno, et Iris missa ex aëre? Injustum est nempe, quod Itali cin gant ignibus Trojam novam; et quod Turnus maneat in patria tellure; Turnus, inquam, cui Pilumnus est arus, cui Dea Venilia est mater. Quid ergo illud est, quod Trojani nigris tædis inferunt vim Latinis? opprimunt imperio regiones non suas, et abducunt prædas? quid est, quod decipiunt soceros, et eripiunt sponsas e sinu sponsorum?_quod manu precantur pacem, et prætendunt arma navibus? Tu potes suffurari Eneam e manibus Græcorum, et opponere pro viro illo nubem

§. 7.-73. Ubi hinc Medic. hæc Parrhas. dimissaque multi et hic ap. Burm.74. Rutulos T. Goth. sec. succendere flammis ap. Rufinian. de Schem. Dian. §. 5. -76. Venelia Gud. a m. pr.-77. inferre duo Rottend. et Dorvill.-78. Huic in nonnullis v. 79 præponi notat Burm. advertere alter Hamb. et Zulich. cum Goth. pr. avertere prædam, abigere, solenne est. cf. ad 1, 476. evertere Oudart. 79. lege et Parrhas. cum Goth. sec. adducere Leid.-80. et pr.

NOTE

76 Pilumnus avus, &c.] Pilumnus et Picumnus fratres, antiqui Rutulorum reges, Jovem, juxta aliquos, patrem habuerunt. Pilumnus, ob inventum pili usum in comminuendo frumento, totamque pinsendi artem, inde nomen habuit. Picumnus, ob inductum morem stercorandæ terræ, Stercutius etiam est appellatus. Iidem dicti sunt Dii conjugales: iisdemque, statim ut natus erat infans, lectus in atrio domus honoris causa sternebatur, teste Varrone apud Nonium: quare ipsos etiam necesse est aliquid eorum reperisse, quæ ad conjugia puerorumque institutionem pertinent. Ab hoc primo Pilumno, aut multi, aut omnes deinde Rutulorum reges, Pilumni dicti sunt: siquidem Pilumnus dicitur Turni parens, Æn. 1x. 4. Turni arus, hie; Turni quartus pater, id est, abarus, infra 619. De Venilia

genere nihil reperitur, nisi quod erat soror Amatæ, Latini uxoris: de ejusdem divinitate nihil, nisi quod a Servio Nympha dicitur.

77 Face, &c.] Significat primos belli motus ob occisum a Trojanis Sylviæ cervum excitatos: ubi rusticis armis, fustibus obustis, et stipitibus primo res acta est, Æn. vii. 506.

79 Soceros legere, &c.] Decipere, furtim accipere, et quasi suffurari: unde dicitur sacrilegus, qui sacra furatur : quo sensu compositum verbum magis est in usu sublegere: unde Ecl. Ix. 21. 'sublegi tacitus tibi carmina nuper.'

80 Pacem orare manu, &c.] Id est: aliud verbis præ se ferre, aliud re præstare. 'Pacem orare manu,' est supplicum ritu ramos olivæ, tæniis laneis implicatos, manu prætendere,' En. vII. 237.

81 Tu potes Eream, &c.] Encam

Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra juvisse, nefandum est ?
Æneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera.
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
Objecit? quæ causa fuit, consurgere in arma

85

90

et vanas auras; et potes transformare naves in totidem Nymphas : crimen est, nos adjuvisse aliquantulum Rutulos adversus eum. Eneas abest inscius periculi urbis, et vero absit inscius. Est tibi Paphus et Idalium, sunt Cythera sublimia: cur ergo solicitas urbem potentem bello et animos bellicosos? an nos subruere tibi a fundamentis fragile regnum Troadis contendimus? an, inquam, nos? an potius ille, qui commisit Trojanos cum Græcis?

Rom. et aliquot Pier.-82. vetitos o. manes Ven. ostendere Parrhas. prætendere Zulich. Bigot. et Oudart. pro var. lect. protendere Goth. sec. Dictum autem pro viro obtendere, non pro vulgari riro casu tertio, sed subint. alteri, Achilli, pro viro, Enea, ad hunc tuendum.-83. potis Cuningham. intulit e Regio et Medic. Tu potes in t. iterum volebat Markland., sed recte monet Burm., etsi in se ipsum jus statuat, non ubique ejusmodi elegantias et adversus libros esse sequendas. classes Medic. Ven. Bigot. cum binis Goth., perperam.-84. contra Turnum Menag. pr. est abest tribus Burm. -86. Paphus et hic ab Heinsio profectum e Medic. et al. pro Paphos. sint alta Menag. pr.-87. belli Dorvill. a m. sec.-88. Troja res sec. Moret. mittere f. Bigot. fundere vento Leid.-89. quis T. Dorvill. et pr. Hamb. a m. sec.-90. concurrere Oudart. et Leid. conf. ad Ge. 1, 318.-92. Spartem sec.

NOTÆ

Venus e Diomedis manibus eripuit, peplo, vel nebula pepli instar obducta, supra 29.

83 Nymphas] Id a Cybele factum En. ix. 117. sed quasi in gratiam Veneris factum esset, Veneri exprobrat Juno.

85 Ignarus et absit] Rationem petitam ex Æneæ absentia, cum refutare non possit, ironica concessione eludit. De Papho, Idalio, &c. 51.

87 Urbem, &c.] Laurentum, cujus imperium affectare Æneas videbatur, per Laviniæ conjugium.

89 Nosne tibi fluxas, &c.] Dixerat Venus: Xanthum et Simoënta Redde

oro miseris: permitte ut in ipsis Trojæ reliquiis maneamus. Reponit Juno, An ego id impedio, an Trojæ reliquias tibi invideo? Vel præsens posuit pro præterito: An ego everti olim res Troja per se labentes et fluxas?

89 Qui Troas Achivis Objecit] Parin significat; qui societatem et jura hospitiorum violavit: Helenam Menelai regis Spartani conjugem, apud quem hospitio exceptus erat, rapuit, marito absente: imo, si fides hic est Junoni et Virgilio, per vim expugna. ta Sparta id commisit. Æn. 1. 31. De Achivis, Æn, 1. 492.

Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?-
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas.

95

Talibus orabat Juno: cunctique fremebant Coelicolæ assensu vario. Ceu flamina prima, Cum deprensa fremunt sylvis, et cæca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. Eo dicente Deum domus alta silescit;
Et tremefacta solo tellus; silet arduus æther;

100

quæ fuit causa cur Europa et Asia surgeret in bella, et societas dirimeretur clandestino amore? an adulter Trojanus cepit Spartam me duce? an ego subministravi arma, et alui bellum amoribus? Tunc decebat te timere tuis: jam tardior insolescis querimoniis non legitimis, et moves rixas inanes. Juno loquebatur talibus verbis: et omnes incolæ cœli mussitabant diversis sententiis: veluti quando primi flatus fremunt inclusi sylvis, et volvunt obscuros sonitus, significantes nautis imminentem ventum. Tunc genitor omnipotens, cui est suprema potentia rerum, incepit loqui illo loquente, alta aula Deorum conticescit, et tellus territa a fun

Hamb. 93. forique al. fovine pr. Menag., sed fovive meliores Pier. et Heins. -94. Tum scripti potiores cum Goth. binis; et sic Iv, 597 Tum decuit. Cledonius quoque agnoscit. Casu igitur factum, quod in Heinsianam recensionem illud non transiit, sed remanserat Tunc.-96. T. o. dictis Gud.98. depressa premunt Parrhas., et depressa etiam emendabat Markland. ad Statii Sylv. p. 20, ut depressa fremere sit, humili et depresso sono murmurare, ut apud Lucret. Cum tuba depresso graviter sub murmure mugit. Nec spernenda hæc erat emendatio. Idem, ne bis fremebant et fremunt esset, gemunt malebat: et gemere utique dicuntur et sylva ventis et ipsi venti: sed potest alterum defendi non modo simili loco inf. XI, 296, ubi Heins. ad h. 1. provo cavit, verum ipsa ratione: etsi enim ter redire videtur vox fremere: fremebant, ceu fremunt, cum fremunt: altero tamen loco nemo de eo cogitat, nisi subtilitate grammatica illata.-99. portantia nonnulli apud Ge. Fabric. ventis Medic. a m. pr.–100. cui prima p. Rom. a m. pr. Medic. Gud. pro var. lect. (adde Goth. sec.) et Donat., itaque receperat Heinsius; sed iterum summa revocavit Burmann., quod prima modo præcesserat; et probe factum arbitror; parum enim placet rò prima h. 1.-101. Infit, quo dicente ed. Ven., nec male. domus alta quievit Jul. Sabinus legisse videtur; et quiescit pr. Hamb. a m. sec., scilicet ne silescit et silet continuo se excipiant: quod per se non male fieret, modo non sententia interjiciatur: et tellus tremefacta est solo; forte ergo repetendum etiam in illis: Et tremefacta solo tellus silescit. -102. salo Goth. tert. Sono Passerat. apud Burm. suspicatur; et sic pr. NOTE

91 Europam, &c.] Ubi Græcia. Asiam, ubi Troas. Spartam, urbem Peloponnesi, Æn. II. 577. Dardanius, Paris, e regia Dardani familia, Æn.

I. 31. 239.

93 Cupidine] Amore mutuo Helenæ et Paridis: Cupido, Veneris filius, Æn. 1. 662.

102 Solo tellus] Solo, profunditate, qua solida terra est, Ecl. vi. 35. De

105

Tum Zephyri posuere; premit placida æquora pontus.
Accipite ergo, animis atque hæc mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi fœdere Teucris
Haud licitum; nec vestra capit discordia finem;
Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo:

dumentis, et sublimis æther tacet: tum Zephyri quieverunt, mare sternit tranquillam planitiem. Ergo excipite hæc mea verba, et imprimite ea mentibus. Siquidem non permittitur Latinos sociari Trojanis per fœdus, et vestra dissensio non habet finem: ab hoc die, quæcumque sit unicuique sors, quamlibet spem sibi assumat unusquisque, sive Trojanus, sive Rutulus fuerit, hos tractabo sine ullo discrimine:

Hamb. a m. sec., ut sit sono vocis. Perperam. Est enim poëticus ornatus; ut solum terræ, solum telluris, jungi solet; quoniam solum, obdas, per se notionem habet fundamenti, quod subjectum est: sic quoque tellus contremiscere dici potuit solo, simpliciter, nulla alia notione adjuncta. Sic fere mox, cum equora ponti junctim efferantur, poëta dixit: pontus premit æquora, h. pontus premit, comprimit se, quiescit. Solum pro usque ad solidum accipere, sermonis rationi repugnat.-103. Jam Z. malit Burm. Et Z. aliquot Pier. Sed variat poëta copulam. Tum venti Macrob. VI, 2, sed sup. ex lib. vII, 27. posuere minas, premit æquora pontus Ven. Sed jam vidimus lib. vII, 27. posuere minas, premit æquora pontus Ven. Sed jam vidimus lib. vII, 27 Cum venti posuere omnisque repente resedit Flatus.-104. f. verba pr. Hamb. vid. III, 250. conf. Iliad. . 5, 6.–105. Quando equidem Hugen. Dorvill. cum Goth. tert. Ausoniis c. f. Teucros Gud. a m. pr., quo alludit pr. Voss. Ausonios...Teucros.—106. licitum est ante Heins., qui recte hoc ejecit auctoribus libris.107. Quæcunque aliquot Pier. tenet spem Dorvill. Hic velim ab Heinsio et Burmanno appositum esse, quo sensu illa: quam quisque secat spem, acceperint. Servius exponit: " sequitur, tenet, habet: ut vi, 900 Ille viam secat ad naves." Sed viam secare longe aliud est. Si poëta archaismum sectatus secit scripsisset, posset esse antiqua vox seco, secere, pro sequo, ere, unde sequor mansit. Turnebus exposuerat sumit: nam, qui aliquid secat, sibi partem sumit. Scaliger et Cerda, aperit sibi spem factis, ut, qui viam secat, aperit. Sed hæc dura et longe petita sunt. Spem incidere et ex Horatio spem longam resecare rationem certam loquendi satis produnt, quæ quidem ita fert: ut, spem secare, sit: incidere, intercipere, spem.-108. Rutulusne aliquot Pier. cum Rom.; tum Medic. et a m. sec. tert. Rottend. luat Mentel. pr. et Parrhas. ruat Montalb. cum Goth. tert. fiat Medic. et Zulich. a m. pr. Sed satis constat fuat esse verum, ex antiquo fuo, fuere, unde mansit fui. habeto Voss. sec. et sec. Hamb., unde Heins. conj. habetor. Cf.

NOTE

Zephyris, Ecl. v. 5. De Ausoniis,
Æn. vII. 54. De Teucris, Æn. 1.

239.

107 Secat spem] Servius, Erythræus, et alii explicant, sequitur spem: sic enim secundus et secta derivantur a sequendo. Turnebus interpretatur dissecat, et sibi quasi separat et sumit.

Idem innuit adhuc tertiam interpretationem, transigit, absolvit, exequitur, ex illo Horatii Sat. 1. 1. 10. 15. ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.'

108 Rutulusve fuat] Fuerit: defectivum futuri temporis. De Rutulis, Æn. vII. 795.

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troja monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Jupiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Jupiter aureo

Surgit, cœlicolæ medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere cæde viros, et moenia cingere flammis.
At legio Æneadum vallis obsessa tenetur;
Nec spes ulla fuga. Miseri stant turribus altis
Nequicquam, et rara muros cinxere corona:
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,

110

115

120

sive urbs cingitur absidione in damnum Italorum; sive pernicioso errore Trojanorum et ominibus infaustis. Nec libero Rutulos fatis. Unicuique sua incepta præstabunt damnum aut felicitatem. Rex Jupiter æquus erit omnibus. Fata facient sibi riam. Firmavit hoc per fluvium fratris Stygii, per ripas fluentes pice et nigris vorticibus, et motu capitis commovit universum cælum. Hic fuit finis sermonum: tunc Jupiter surgit e solio aureo: quem Superi deducunt domum cingentes eum medium. Interim Rutuli ad omnes portas pergunt circum delere viros internecione, et circumdare muros incendiis. Exercitus autem Trojanorum clauditur obsessus intra aggeres: nec est ulla spes fugiendi. Infelices illi excubant frustra in altis turribus, et cingunt muros exiguo numero. Asius filius Imbrasi, et Thymates

Iliad. . 419. 430.-110. Troës Hugen. a m. sec. monitisve Bigot. cum Goth. tert.-111. salvo Zulich. pro var. lect., sicque Goth. tert. quisque Medic. a m. pr. Interpunctio etiam sic institui potest: habebo. Seu...sinistris: Nec R. solco. Vel: Seu...sinistris (Nec Rutulos solvo): sua cuique exorsa laborem Fortunamque ferent. Neutra ratio præstat vulgari.-112. ferant Bigot.113. inveniant Gud. a m. pr. cum aliis Heins. et Medic. Pier.-116. Hæc finis Schol. Cruqu. Horat. ap. Heins., ut sup. III, 145. cum J. Lubec.-120. At Heins. e codd. pro vulg. Ast. Zulich. Ac. flammis obs. pr. Hamb. pro var. lect.-121. Nec s. u. fugæ miseris Sprot. dus Rottend. et Dorvill.— 123. Iasius perperam editum passim ante Heins. Asius jam Pierius emendaverat ex Rom. Reliquas corruptelas nominum in h. v. videat qui volet apud Burm., in cujus edit. vitiose exaratum Thimates. Est enim OvμoirnS NOTE

110 Errore malo......monitis sinistris] Quibus impulsi sunt, ut urbe se clauderent.

113 Stygii per flumina fratris, &c.] Per Styga, Plutonis Inferorumque flumen per quod Dii jurabant, Ge.

III. 551. Æn. vI. 323. De Olympo,
Ecl. v. 56.

117 Ad limina] Ex patenti aula, ubi habitum concilium fuerat, ad ipsius interioris domus januam.

« 前へ次へ »