ページの画像
PDF
ePub

Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto connixus corpore saxum,

Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,

125

filius Hicetaonis, et duo Assaraci, et senex Tybris cum Castore, sunt præcipui in turba propugnantium: duo fratres Sarpedonis, et Clarus et Hamon e nobili Lycia, comitantur illos. Acmon ex urbe Lyrnesso, non inferior patre Clytio aut

ap. Quintum 11, 9.-124. A. domus duo et ed. pr. ap. Burm. ex lib. 1, 288. Thybris, et ante Heins. Tybris, corruptum arbitror: quomodo enim Trojanus vir poëtæ a Tybri denominari commode potuit? Legendum Thymbris, quod et Rom. habet: eoque alludunt alii ap. Burm., in quibus Thimbris, Tunbris, Thinbris legitur. Fuit autem Thymbra urbs et fluvius, hic etiam Thymbris, Troadis, vid. Iliad. K. 430, ibique Eustath., unde Thymbræus Apollo. cf. Ge. IV, 323 et Not. Transtulere Græci scripturam sibi notiorem ad Tybrim, quem et ipsum Oúußpi appellant. cf. Salmas. ad Inscript. Herod. p. 87.-125. Prima acie malit Trappius, vulgare amplexus pro exquisitiore. Tum ap. Serv. interpungitur ab aliis, quod Ge. Fabric. malebat: hos germani, Sarpedonis ambo (sc. filii), Et Clarus.-126. Et Clarus et Hæmon. Locus manifeste inquinatus et in leges metricas peccans, ait Heinsius. Sic tamen Rom. cum aliis Pier. et Mediceus cum aliis Heins., ut vetus adeo corruptela hic insideat: scripturus enim fuisset poëta: atque Hæmon. Heinsius tentat varie et Cnemon et Maon et Memnon; sed talia infinita possit aliquis comminisci. Et Clarus et Hemus Ge. Fabric. probat, ut sit Clarus, ut Panthus; sed 'Euos vix occurrit. Et Darus vitiose nonnulli: multæ etiam edd. Et Clarus Ethemon, vel Ethemon. Parrhas. clarus Thimon. Duo Rottend. et a m. sec. Moret. tert. et Themon: Onμwr; quod equidem, si quid mutandum, cum Heins. edit. amplector: inprimis cum corruptelæ causa in promtu sit. liaca in Gud. ex vitio scribentis pro licia, Lycia, et erasa vox antecedens, unde Heins. putabat fuisse et Hamo Iliaca c. ab Ida. Pierius nonnullos habere testatur Ida c. ab alta, pessime. Sarpedonis fratres e Lycia oriundi esse debuere. Lycia alta, nobili, clara, ut alias quoque poëtæ hoc epitheton frequentatur. comitatur edd. Ald. Junt. ab acta Goth. tert.-127. c. pectore pr. Hamb.-128. Modestius hoc visum Mæcenati, tumidum quod Homerus dixit Odyss. I. 481 Polyphemum in naves koрvpn ŏpeos μeyáλoto jaculatum esse: Senec. Suas. 1. p. 9. Locum jam Burm. post alios laudavit. Sed Mæcenas non cogitasse videtur, de Polyphemo agere Homerum, de homine Trojano Maronem. Lernesius, Lirnesius, Lyrneius, Hernessíus, est in codd., sed Aúpvnoσov, Troadis, patriam

NOTE

125 Germani Sarpedonis ambo, &c.] Fratres Sarpedonis, qui Lyciæ rex, Jovis ex Laodamia filius, occisus est a Patroclo in obsidione Trojæ, Æn. I. 104. Germani autem dicuntur a Varrone, qui ex eadem genitrice manant: aut melius a Festo, qui ex eodem germine, et stirpe, sive paterna sive materna, sunt.

128 Lyrnessius] Ex urbe Phrygiæ Lyrnesso, non longe a Thebe, circa sinum Adramyttenum; ubi suos Cilices ponit Homerus: qui ab Achille pulsi, et in meridionalem Asia Minoris partem profugi, ad orientem Pamphyliæ consederunt; ibique condiderunt urbes cognomines Lyrnessum et Theben, et Cilicia novæ nomen

Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quæ dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti; vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,
Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
Accipit et molli subnectens circulus auro.

Te quoque magnanimæ viderunt, Ismare, gentes

130

135

fratre Mnestheo, contendens toto corpore jacit vastum saxum, quod erat non parvum fragmentum montis. Alii conantur propugnare urbem jaculis, alii lapidibus: et immittere tædas, et imponere sagittas nervo arcus. Ecce ipse puer Dardanius, dignissimus amor Veneris, in mediis nudatus secundum pulchrum caput, fulget quasi gemma, quæ distinguit aurum rutilum, et ornamentum est colli vei capitis: aut quemadmodum splendet ebur infixum ex arte, vel buxo, vel terebintho Oricia urbis. Huic cervix candida sustinet capillos promissos, et circulus auri flexilis subligat eos. O Ismare, bellicosi populi viderunt etiam te intentare vul

Briseidis, ab Achille direptam (Iliad. B. 690. T. 291 sq.) quis nescit? Acmo, Agmon, Emon alii.-129. Liceo, Litio, Lycio libb., et Gothani dicio, clicio, clitro; tum Mnestheo codd. pars, quod et Macrob. v, 17. Sed est Homericum Meveσbeús.—130. tentant Oudart. certant illi alter Hamb. saxis d. certant Goth. tert.-132. inter primos Gud. pro var. lect.-133. ipse puer alter Hamb. 134. quam d. qu. Moret.-136. Orithia, Coricia, al. ap. Pier., et sic fere Gothani; plures corruptelas vid. ap. Burm, cf. ad Lucan. 111, 187 Intpp. Est pinós.-137. fuscos videtur Serv. legisse. cervix fusos tres Burm. cum Goth. tert.-138. Excipit quod vulgare ac solenne esset, Schol. Horat. Cruqu. IV Od. 10. Sed accipit omnes scripti et Priscian. Similem varietatem vidimus 1, 438, et vicies accipit Virgilio frequentatur pro pedestri excipit. Mox subnectens ab Heins. restitutum ex codd., etiam Pierianis; sec. Rottend, submittent. Bigot. subnexus. Vulgo subnect it.-139. Frigent magnanimæ gentes. Id quoque senserat, suspicor, Heins., qui magne animæ v. Ismare

NOTE

dederunt. Ita Strabo 1. xiv. ex Callisthene. Quare cum diximus En. 11. 456. Andromachen filiam fuisse Eetionis, Thebani regis in Cilicia; Ciliciam veterem et Homericam, non novam accepimus.

133 Dardanius puer] Non tantum Trojanus, sed ex regia Dardani familia etiam oriundus, En. 1. 239. 288.

136 Oricia terebintho] Terebinthus, arbor est resina speciem fundens, ligno ebeni instar eximii ac nigri splendoris: magna nascitur in Syria, brevis ac fruticosa in Macedonia. Plin. 1. XIII. 6. Oricum, oppidum est Macedoniæ Plinio, in Epiri confinio, ad Mare Ionium, nunc Orco: ab aliis Chaoniæ regioni Epiri annumeratur,

Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,
Mæðnia generose domo: ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolusque irrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit;

140

145

Et Capys: hinc nomen Campanæ ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant: media Eneas freta nocte secabat.
Namque, ut ab Evandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque;
Quidve petat, quidve ipse ferat; Mezentius arma

150

nera, et ungere sagittas veneno: te, inquam, generose juvenis e patria Lydia, ubi homines colunt opimos agros, et Pactolus spargit eos auro. Aderat quoque Mnestheus, quem honor pristinus ejecti e murorum propugnaculis Turni evehit in altum: et Capys, a quo nomen inditum est urbi Campanæ. Illi commiserunt inter se prælium asperi belli: Æneas autem media nocte scindebat mare. Scilicet postquam ab Evandro venit ad regem Tarchontem, ingressus in castra Tyrrhena; et aperuit regi nomen et genus; et exposuit quid poscat, aut quid ipse offerat,

olim conjecerat. Brunckins edidit magnanime cum Medic. a pr. m. et cum Guellio. Scribam saltem Te quoque magnæ animæ, h, virum magnanimum: mox generosus idem. Quo vero jure Ismarum Lydium veneno inungentem tela inducere poëta potuerit, non assequor. Mæones illo tempore non adeo barbari erant. Et jam Amycum simili modo notaverat IX, 773.-140. deri gere Gud. Spicula dirigere propius ad vulgarem rationem dixit inf. XI, 654. -141. M. g. modo Medic. cui p. c. Lubec.-142. Pactolos i. sine que Rom. Pactolus et irr. alii Pier.-143. Adfluit Bigot., quod ornat Burm. pulsi quem Parrhas. et Goth. tert., idque recepit Cuningham. e cod. Markiano.-144. mærorum etiam hic Rom. Medic. cum aliis Heins., ut sup. 24.-145. Campania Ald. pr. dicitur aliquot ap. Burm.-146. Divi Hugen. pro diri, ut Burm. conjicit. dura Exc. Burm. bellum durum, h. ærumnosum, novum nunc esse non debebat.-147. Contulerunt Exc. Burm.-148. Jamque pr. Voss. Ceterum junctura eorum, quæ sequuntur, duplex fieri potest; aut, ut prior propositionis pars sit: ut ab Evandro castris ingressus Etruscis est: aut, ut continuetur prodosis usque ad: immiscetque preces; alterum hoc oratorium, prius, etsi durius, poetico sermoni magis consentaneum.-149. nomenque decusque apud Diomedem ex lib. 11, 89. 90. nomen memoratque genusque Goth. tert.—150. Quidve ferat quidve ipse petat Carisius ; quidque...

NOTE

141 Mæonia, &c.] Quæ deinde Lydia dicta est, Asia Minoris mediterranea regio. De ea, ejusque fluvio Pactolo, aureis arenis nobili, Æn. iv. 216.

145 Campana urbi, &c.] Capua, quæ Campaniæ caput fuit : nunc quæ

extat hujus nominis, ab antiqua fere leucæ spatio diversa est.

148 Ut ab Evandro] Quomodo Eneas ab Evandro ad Tarchontem, Etruscorum ducem, Evandri suasu abierit, vidimus Æn. VIII. 478. 597.

Quæ sibi conciliet, violentaque pectora Turni,

Edocet; humanis quæ sit fiducia rebus

Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora; Tarcho
Jungit opes, foedusque ferit; tum libera fati
Classem conscendit jussis gens Lydia Divum,
Externo commissa duci. Æneia puppis

Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones:
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris,
Hic magnus sedet Æneas, secumque volutat
Eventus belli varios; Pallasque sinistro

155

160

quas vires Mezentius associet sibi, et quam sit violentus animus Turni; monuit, que sit habenda fides rebus hominum, et adjecit preces: mora nulla adhibetur, Tarchon sociat vires suas, et init fœdus. Tunc populus Etruscus, non impeditus fatis, conscendit naves, creditus duci extero ex imperio Deorum. Navis Ene

habet primum locum, ornata circa rostrum leonibus Phrygiis. Ida assurgit supra, mons gratissimus Trojanis exulibus. Ingens Æneas hic sedet, et meditatur secum varios casus belli: et Pallas admotus ad lævum latus ejus, modo inquirit de astris,

aut

quidque melius scripsisset; idque multos maluisse Servins auctor est. quidve ferat Gud. et Leid.-151. pectora vel præmia vel prælia Zulich.152. qua si Dorvill. quid sit Menag. alter.-153. admiscetque Carisius. Tarcho: v. sup. ad vIII, 506.-154. libera fati e Rom. Medic., aliisque præclare recepit et illustravit Heinsius. Vulgg., etiam Serv., fatis. Nec vero ex Eurip. Phæniss. 1006 €úbeрo: 0eσpáτwv huc advocari possunt: ibi enim sunt, ad quos oraculi sententia non spectat.-155. Diro Rom. ex Divom.157. subrecta passim in scriptis et excusis. Sed post Pierium Heinsius tuetur subjuncta secundum meliores. Est autem poëtica ratio pro, habens leones rostro subjunctos. Porro alii ap. Pier. cum Goth. tert. subjecta, pr. Moret. subvicta, sec. submissa.-158. Si Tucca et Varius hunc versum delevissent, Maroniani carminis sententiæ non male consuluissent, ut equidem arbitror.-159. secum

NOTE

154 Libera fati] Quia fatis prohibebatur, ne, post expulsum Mezentium, alium sibi regem, uisi externæ stirpis, assumeret, Æn. vIII. 498.

155 Gens Lydia] Etrusci sive Tyrrheni, e Lydia oriundi. Æn. viii. 479. Æn. 11. 781.

156 Eneia puppis] Probabile est Etruscos tum classem paratam habuisse, cui sola Æneæ insignia ad ornatum imponenda fuerint. Neque enim tantulo tempore potuit ædificari, quantulo Æneas apud eos moram fecit.

157 Rostro Phrygios, &c.] Idam habuit in insignibus, quia in illo Phrygiæ monte classem olim ad fugam ædificaverat, Æn. 11. 6. auspiciis Cybeles, quæ pinus, in eo monte sibi sacras, Æneæ in id opus concesserat, Æn. Ix. 88. Ideo leones appositi, quia sacri sunt Cybele. Phrygii dicti, quia Cybeles cultus in Phrygia præcipue vigebat, Æn. n. 111. De rostro navium, Æn. v. 143. De Teucris, En. 1. 139.

160 Pallas] Evandri filius, Æn. vIII, passim,

Affixus lateri jam quærit sidera, opaca

Noctis iter, jam quæ passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete;
Quæ manus interea Tuscis comitetur ab oris
Enean, armetque rates, pelagoque vehatur.
Massicus ærata princeps secat æquora Tigri:
Sub quo mille manus juvenum, qui monia Clusi,

165

quæ sunt itinera noctis; modo de iis, quæ Eneas sustinuit terra et mari. O Musa, aperite nunc Helicona, et suggerite mihi hos cantus: quæ multitudo sequatur interim Æneam e regione Etrusca, et impleat naves, et feratur mari. Primus Massicus findit mare Tigri arata: sub quo sunt mille manus juvenum ; qui venerunt e

que voluptas Goth. tert.-161. sidus Zulich.-162. noctis idem Medic. a m. pr. noctis iter rationem nocturnæ navigationis, vel noctis lunæ, exponit Burm.; at vid. Notas. modo que Goth. tert.-163. castus Rom. monete Gud. a m. pr. vide ad eund. vers. sup. vII, 641.-164. Etruscis Leid. comitatur Hugen. comitentur pr. Hamb.-165. pelagove Oudart. trahatur ed. pr. Burmanni.167. Clusii Leid. Clausi Bigot. et Leid. a m. pr.-169. Gorythi, Goriti, NOTE

163 Pandite nunc, &c.] Eundem hunc versum adhibuit in enumeratione anxiliorum Turni, Æn. vII. 641. Deæ, Musa, Ecl. 11. 60. Helicon, mons Bootiæ, Parnasso vicinus, Musis sa

cer.

164 Tuscis] De iis jam sæpe diximus, Æn. vIII. 479. &c. Pro variis temporibus et colonis varia mutarunt nomina: modo Etrusci, modo Tyrrheni, modo Tusci. Primo Apenninis montibus a septentrione et occidente, mari infero a meridie, Tybri ab oriente, terminati sunt, Ligurum etiam partem aliquam complexi: tumque duodecim in populos urbesque distincti: quibus totidem præerant principes, Lucumones patrio nomine communiter dicti; quorum unus aliis per vices præerat. Talis fuit Mezentius, rex sive Lucumo Cæritis urbis: talis Porsena rex Clusii, &c. Postea, ut testatur Livins 1. v. transgressi Apenninum, circa Padum ad usque Alpes tenuere: ibique totidem statuere colonias, quot erant gentis capita, nimirum duodecim: hinc a Gallis deinde pulsi sunt, et intra fines

antiquos repressi. Atque hujus Etruriæ Circumpadanæ caput fuisse Mantuam ait Virgilius infra 201. Ubi eandem ipsi divisionem populorum tribuit: ut primo totum genus tres in tribus sive gentes; mox singulæ tribus in quatuor populos, sive urbes, aut curias, distinguerentur.

166 Massicus] Rex, sive Lucumo Clusii urbis et Cose. Tamen infra 655. Clusii rex vocatur Osinius. Igitur vel idem duplici nomine dictus est Osinius et Massicus: vel Massicus rex fuit Cosa, Osinius Clusii; ita tamen ut Osinius subesset Massico, unde urbs utraque Massicum ducem sequi dicitur. Et vero reges illos inter se non fuisse æqualis dignitatis, ex eo patet; quod primo tres, deinde duodecim in partes populi illi dividerentur, ut modo diximus. Tigri. Nomina navium, petita e figuris in puppi vel prora pictis aut sculptis.

167 Clusi, &c.] Clusium, urbs Etruriæ mediterranea, hodie Chiusi: ad paludem longissimam, quam Clanis fluvius trajicit, hodie la Chiana.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« 前へ次へ »