ページの画像
PDF
ePub

Quique urbem liquere Cosas: quis tela, sagittæ
Corytique leves humeris et letifer arcus.

Una torvus Abas: huic totum insignibus armis
Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sexcentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli juvenes: ast Ilva trecentos
Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis.

170

Tertius, ille hominum Divumque interpres Asylas,
Cui pecudum fibræ, cœli cui sidera parent,

175

muris Clusii et urbe Cosa; quibus arma sunt, sagittæ, et leves pharetræ in humeris, et arcus mortifer. Simul est ferox Abas: tota hujus acies splendebat armis conspicuis, et puppis Apolline aurato: Populonia patria subjecerat illi sexcentos juvenes peritos belli: Ilva autem trecentos, insula nobilis copiosis metallis Chalybum. Tertius erat, ille Asylus interpres rerum divinarum et humanarum, cui obtemperant

Coriti, Corithi, Choriti in libris, prave. Græcum est yapuros; v. c. Odyss. Þ. 54, ubi v. Eustath. et Hesych. h. v.; est autem ex yaw, yw, antiqna voce, capio: ut vix putem, Corytus recte scribi.-170. torvos Rom. tornus Ven. turnus Goth. sec.-171. aurata f. imagine pr. Hamb. pro var. lect.-172. sescentos codd. apud Pier. et Gud. cum binis Rottend. dederat illi Goth. sec.-173. bello Bigot. tricentos Reg. ast illa Goth. sec. asulva tert. Tum Servius interpungendum censet: ast Ilva trecentos, Insula inexhaustis.—174. inexustis Parrhas. mox haustis Goth. sec.-175. Asillas Rez. Asilas multi.-176. cœlum alter Hamb., unde Burm. an cui cœlum et s. Et quid quæso inde? Addit

NOTE

168 Cosas] Cosæ, vel Cossæ, vel singulari numero Cosa, Etruriæ maritima urbs, ad promontorium Argentarium, quod hodie est monte Argentaro: urbs ipsa putatur quibusdam eadem esse, quæ nunc dicitur Orbitello; sed aliis melius oppidum vicinum, l'Ansedonia.

169 Coryti] Græca vox, ywpuròs pharetra, theca sagittarum. Qua voce, post Virgilium, usi Ovidius et Statius.

172 Populonia mater] Populonium, vel Populonia, in promontorio cognomine: cujus ex ruinis non procul condita est urbs hodie dicta, Piombino. Dicitur urbs, mater: quemadmodum Italia, parens, Ge. 11. 173.

173 Ilva] Græcis dicta Ethalia, nunc Elba: in conspectu Populoniæ,

ad meridiem ferri fodinis olim ferax, quæ duo hæc habebant præcipua, teste Strabone 1. v. Unum, quod in ipsa insula fornacibus liquari ferrum non posset, sed ideo in contineutem transferretur: alterum, quod fossæ, unde ferrum esset erutum, rursus tractu temporis implerentur: quare merito dicuntur a Virgilio, inexhaustæ.

174 Chalybum metallis] Ferro, cujus cudendi ars præcipua fuit apud Chalybes, populos, vel Ponti, vel Hispaniæ, Ge. 1. 58. a quibus ferrum optime temperatum dicitur chalybs, acier.

176 Pecudum fibræ, &c.] Significantur hic 1. Per fibras pecudum, aruspices, qui futura prædicebant ex inspectis extis et visceribus hostiarum,

Et linguæ volucrum, et præsagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere jubent Alpheæ ab origine Pisa:
Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adjiciunt, mens omnibus una sequendi,
Qui Cærete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestæque Graviscæ.

*180

viscera animalium, et astra cæli, et voces avium, et flummæ fulminis ominosi: trahit secum mille viros confertos numero et rigidis hastis. Pisa, urbs Tusca situ, ortæ ex Pisis Alpheis, jusserant hos subesse Asyle. Sequitur Astur formosissimus, Astur fidens equo et armis pictis. Qui sunt ex patria Carete, qui in Campis Minionis; et antiqui Pyrgi, et Graviscæ ubi mala temperies aëris, adjungunt tre

quoque idem: sed alterum usitatius Maroni. cui cæli Goth tert.-178. horr. umbris alter Hamb. a m. pr., et a m. sec. armis: hoc multi alii habent'apud Burm. cum Goth. tert.-179. Alphea ab origine Heinsius e Medic. et aliis reposuerat. Alpheæ ab o. P. tacite revocavit Burm., et recte, arbitror; quippe elegantius dicas Pisas ab origine Alphens, quam Pisas ab origine Alphea. Wakefield refinxit: Hos parere jubet, Alpheæ ab origine, Pisa Urbs, Etrusca solo. Excute singula, an placeant.-180. Astyr Medic. bis. Austur Parrhas. hasta Zulich.-181. equo sidens Goth. sec. versisque coloribus Bigot. versique c. Goth. tert.-183. Carete ex Kaipnros, adeoque a Kaipns. cf. ad vin, 597. Charete Medic. Cerete al. ap. Pier., sed est Care. Kaîpe, Kaiph, Kaipns. Non intelligo Julium Sabinum, qui ascripsit: "Ego puto per se legi: Nunc Cære vetus." Mox Isionis Parrhas., sed de Minione vel Munione nemo dubitet. in armis Dorvill. cum Goth. sec.-184. Phyrgi, Phrigi, Pirgi, scribitur, et Pugi. Sunt Пúрyo. P. juvenes Bigot. Gabisca Rom. Grabisce Sprot.

NOTE

Æn. vIII. 498. II. Per sidera, astromantia. III. Per volucrum linguas, ars augurum, Æn. II. 361. IV. Per fulmina præsaga, ars ominatoria, quæ ex dextro aut sinistro casu aliisque fulminum circumstantiis præsagia ducebat: Ecl. I. 16.

179 Alphea Pisa, &c.] Pisa, vel Pisa: urbs in confinio Etruriæ, prope Ligures, adhuc retinens nomen, ad fluvium Arnum, Arno. Condita putatur a Peloponnesiis, vel post bellum Trojanum eo per errorem pulsis; vel, ut Virgilius censet, ante ipsa Trojana tempora. Est autem in Peloponneso urbs cognominis, ad Alpheum fluvium, Ge. III. 19. En. 111. 694,

183 Carete domo, &c.] Ex urbe Caretana, hodie Cerveteri, cui prins Mezentius imperabat, Æn. vIII. 479. 597. Minio, hodie Mugnone: fluviolus, non qui Cære alluit, ut aliqui perperam notarunt; sed qui ab ea urbe distat leucis aliquot ad occidentem.

184 Pyrgi] Oppidum maritimum, nunc dirutum, Cæretanæ urbi vicinum, ad occidentem: Martialls vocat littoreos Pyrgos, a wúpyoi turres.

Intempesta Graviscæ] Gravisca, vel Gravisce: maritima item urbs fuit, jam plane excisa. Nomen habet a gravitate aëris, vicinarum paludum odore corrupti; ut ex Catone apud Servium, et Rutilio constat.

Ideo

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo, Cujus olorinæ surgunt de vertice pennæ :

185

centos: omnibus par est voluntas sequendi. Non ego omittam te, o Cinyra generosissime bello dux Ligurum; et Cupavo quem pauci sequuntur, cujus e capite

Agrusca Goth. tert.-186. Cinyra. Deficit nos Phanocles, ut in notis dixi, vel ductus ex eo rivulus, quo minus aliquid certi de hoc loco statuere possimus. Veterum edd. lectio erat Cycne, vel Cygne (Cygne duo Goth,, et tertius tacite); nec aliter Aldd., haud dubie ex interpolatione. Servius Cunare legerat, sed inepte adjiciens: quidam duci nomen datum tradunt a Cunaro monte qui in Piceno. Romanus legebat: Cumare: vetustissimus Pomponii cum aliis apud Pierium Cinere; sic et Gud. At Medic. Cinyra, Mentel. pr. Cinyre, alter Voss. Cinira, Moret. tert. Cynare, Parrhas. Cinate, Hamb. sec. Cyrina, multi alii, inter quos Reg., Cynire vel Cinire; et Macrobio quoque v Sat. 15 Cinirus est. Scripsit Heinsius notum nomen Cinyra. Tum Cupano Sabin. et Parrhas. cum Ald. pr. Cupabo tres Burm.-187. pinna Rom. Medic. Gud. et alter Mentel. crista alii Pier. cumque iis Goth. tert.

NOTE

intempesta a Virgilio vocantur, quia carentes aëris salubri temperie.

185 Ligurum] Liguria duplex, alia littorea, Alpibus ab occidente; Macra fluvio, la Magra, ab oriente; Apenninis jugis, a septentrione; mari Ligustico, a meridie definita. Alia mediterranea, ultra Apenninum ad septentrionem excurrens, usque ad Padum, le Pô. Littorea nunc fere est, la rivière de Génes; ubi Genua, urbs et respublica: mediterranea nunc capit ducatum Montis-ferrati, partemque Mediolanensis et Pedemontii principatus.

186 Cinyra] Sic reposuimus e Mss. Nicolai Heinsii: cum antea legeretur Cycne, nullo sensu. Neque enim ea quæ de Cycno mox dicuntur, ad hunc pertinent; sed ad Cupavonem.

Cupavo] Phaeton, Clymenes et Solis filius, Epaphi regis Ægypti convitiis adactus ut se filium Solis probaret: cum a patre petiisset currus regimen in unum diem, et ægre obtinuisset, deflecteretque a consueta diurni currus orbita, atque ita mundus ardere cœpisset; Jovis fulmine percussus in Eridanum cecidit. Ovid. Delph. et Var. Clas.

Metam. II. Phaëtontis sorores, Phaëtusa, Lampetie, et Lampetusa, cum eum toto orbe quærerent, tandem ejus tumulum in Eridani ripis nactæ, ibidem fletu contabuerunt; et in arbores mutatæ sunt, vel alnos, vel populos; unde succinum sive electrum, quasi lacrymas, manare poëtæ finxerunt. Cycnus, Ligurum rex, materno sanguine et amicitia conjunctissimus Phaetonti, apud eundem fluvium ex dolore in cycnum conversus est, Ovid. Metam. 11. 367. Cupavo, Cupavonis, hujus Cycni filius a Virgilio dicitur, id est, unus e posteris. Quis autem fuerit fluvius ille Eridanus, electri ferax, ambigitur. Vulgo poëtis Padus putatur, superi oris illius Italiæ, sive Galliæ Cisalpinæ fluvius, Ge. 1. 482. Joannes Goropins Vistulam esse existimat, Poloniæ et Prussiæ fluvium; quia electrum e Prussiæ littoribus mitti certum est. Cluverius arbitratur esse fluvium Radanum, Radaunne: qui Dantiscum urbem interfluens, non procul inde se Vistulæ immiscet.

Virg.

4 D

Curate

(Crimen amor vestrum, formæque insigne paternæ.)
Namque ferunt, luctu Cycnum Phaetontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et moestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam;

190

attolluntur plumæ cycneæ. Amor crimen est vestræ familiæ, et insigne petitum ex transformatione patris. Scilicet aiunt Cycnum, dum desiderio dilecti Phaëtontis cantat inter arbores populos ac umbracula sororum ejus, et dum recreat cantu tristem amorem; albescentem teneris plumis traduxisse senectutem, deserendo terras

188. formæ quæ Waddel. Animadverss. crit. p. 33; quo fructu, non video. Mihi totus versus e margine irrepsisse videtur: ita consutus est ex binis sententiis hiantibus: tum turbat totius loci sententiam, et illa: Crimen amor vestrum per se nullum habent commodum sensum, ne tum quidem, si versum insigne legas, pro, insigni formæ versæ. Sed ascripserat aliquis: surgunt de vertice penna: forma insigne paternæ. Supplevit versum ineptus homo ex reliquo Scholio, quod ascriptum erat de incesto amore Cycni in Phaëtontem. Jam hoc versu ejecto quam bene procedant omnia, pro se quisque intelligit. Aliam iniit viam vir doctus, Ouwens Noct. Hag. 111, 27, qui omne vitium in verbis Cinyra et quærit et relinquit; ut agatur de uno Cupavone; ut pennæ olorina sint per appositionem insigne forma paternæ Cycni, et crimen, causa tanti infortunii, amor, luctus nimius in Phaëtontis morte. vestrum pro tuum. Quam dura et coacta hæc sint, facile sentias. Non multum recedit tertia ratio, quam Brunckius intulit, interpunctione mutata: pennæ: Crimen, Amor, vestrum, formæque insigne paternæ. Non licebat assequi sensum, nisi nota inspecta; e qua apparet, sic accipiendum esse: quæ pennæ, o Amor, tibi sunt crimini. Exigat hæc unus quisque pro se et videat, an valde mollia ea sint, et accommodata reliquis. Inciderat in eandem rationem Jo. Schraderus in schedis, et laudat versus Ciris 328 Non ego te conor Flectere, Amor, etc. Versu ad meum judicium ejecto non hiat sententia, sed multo magis coit: namque redditur causa ejus, quod antecedit: quod olorinas pennas pro crista gestat Cupavo: namque ferunt patrem in olorem esse mutatum. Nunc video Wakefield refinxisse; Carmen pro crimen: ut sit: "Canebant ad prælium euntes, pro more plurimarum gentium, amorem Cycni in Phaetonta et mutationem ejus in avem, cujus pennæ galeas eorum insigniebant" ingeni ose quidem. Ad verbum tamen esset: O Cinyra et Cupavo, carmen vestrum erat amor et insigne formæ paterna. Argumentum adeo cantus bellici erat iis patris amor in puerum et mutatio in olorem ex longo luctu in pueri morte; argumentum agmini militari non valde consentaneum. Expectabam facta patrum et laudes. Namque pro dǹ, dnλadǹ, scilicet, nimirum, solenne, v. c. sup. 148. XII, 247. IX, 40 et al.-189. amici sec. Rottend. Pethontis Rom. -190. P. que inter Franc. umbrasque Parrhas. umbraque alter Mentel.191. că. pro cantu habet Parrhas. pro Musa.-192. C. m. penna Goth. tert.

NOTE

188 Crimen amor vestrum] Vestrum crimen: id est, familiæ illius vestræ, (nam Cycnus, Phaëtonti ejusque sororibus per Clymenen sanguine junctus erat,) fuit amor in Phaëtonta, dolorque

nimius de ejus interitu: quo offensi Dii tam multos ex eadem familia in alienas formas immutarunt. Formæque insigne paternæ. Plumæ olorinæ, sive cycneæ, e galea subrectæ.

Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, æquales comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet: ille
Instat aquæ, saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicæ Mantus et Tusci filius amnis,

Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen;
Mantua, dives avis: sed non genus omnibus unum;

195

200

et petendo cælum cantu. Filius secutus classe turmas æqualium, propellit remis magnam navem Centaurum: ille Centaurus impendet aquæ, et sublimis intentat fluctibus vastum saxum, et findit profundum mare longa trabe. Ille etiam Ocnus, filius Mantus vatis et fluvii Etrusci, movet exercitum e patria regione: ille, o Mantua, qui dedit tibi muros et nomen matris suæ, o Mantua illustris majoribus,

senecta Leid. et tert. Rottend.—194. æquali c. classe Medic. et sec. Moret. æqualis Dorvill.—195. submovet pr. Hamb. centurumque admovet ipse ed. pr. Burm.-196. aquis saxumque vides alter Hamburg.-197. maria alta. Wakefield alba in ipso poëta refinxit: quia spuma candens fluctus occurrit.-198. Quin etiam p. antiquum satis exemplar ap. Pier., quod non displicet. Nunc ut est, accipiendum: Ocnus ille, qui. Tum unus e Vaticanis: Ocnus ciet agmen. Etiam Ognus nonnulli Pier., tum Medic. Gud. et alii: ut in cycnus, cygnus. Corrupte Ornus sec. Hamb. et pro var. lect. prior. Enus Hugen. cum pr. Goth. Hocnus Montalb. Servius dicit Aucnum eundem fuisse.-199. Mantoys pr. Menag. et Exc. Burm., ut Panthoys in nonnullis lib. 11,319. Alii Mantos, Manthos, Mantis. Atest Marrà, Mavroûs.-201. dives agris pr. Hamb. et Zulich. pro var. lect.; expeditior utique lectio: sed propter hoc ipsum minus vera. Videntur quoque sequentia, ut bene monet Burm., priscam majorum potentiam astruere. Loca ab eo laudata, sed melius constituta, vid. in

NOTE

195 Centaurum] Navim, cui insculptus Centaurus saxum intentans. De Centauris, monstris, superiore parte humana, inferiore equina, Æn. vi. 286.

198 Ocnus] Non conditor, sed instaurator, sive munitor urbis Mantuæ: cui muros et nomen matris suæ dedisse fingitur. Quo nomine antea dicta fuerit Mantua, ignoratur. Ocnus, idem, qui Bianor appellatur, Ecl. IX. 60.

am a vicinis regionibus disterminat, Æn. viii. 330.

201 Mantua, dives avis] Urbs Galliæ Cisalpina, nunc ducatus caput: sita in medio stagno, quod Mincius amnis efficit. Primi ejus conditores fuere Tusci: qui ex Etruria, sive Tuscia antiqua, in eam regionem effusi, eandem illic, quam apud se, regiminis formam constituerant, duodenas in urbes ac populos administrationem partiti: ut jam diximus 164. Duodecim urbium illarum novæ Tusciæ, Mantuam caput Virgilius facit, ut faveat aduleturque patriæ: cum tamen Tusci amnis] Tybris, qui Tusci- caput esset Felsina, quæ deinde Bo

199 Fatidica Mantus] Manto, genitivo Græco Mantus: Tiresiæ vatis filia. Fatidica dicitur, ex ipsa vi nominis: est enim μávτis, vales.

« 前へ次へ »