ページの画像
PDF
ePub

Dardanidæ e muris. Spes addita suscitat iras.
Tela manu jaciunt. Quales sub nubibus atris
Strymoniæ dant signa grues, atque æthera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis; donec versas ad littora puppes
Respiciunt, totumque allabi classibus æquor.
Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes:

265

270

Quales grues

ad astra: spes aucta accendit iras: vibrant manibus jacula. Strymonis fluvii emittunt voces inter nigras nubes, et trajiciunt cœlum cum sonitu, et fugiunt Austros cum læto clamore. Sed ea cœperunt videri mira bilia regi Rutulo et ducibus Italis: donec viderunt naves detortas ad littus, et totum mare appelli cum navibus. Conus galeæ fulget e capite, et splendor spargitur e summitate per cristas, et umbo clypei aureus emittit copiosos ignes:

tum. 263. e deerat Romano. D. omnes Ven.-265. dant colla Sprot., quod ornare aliquis possit de porrectis volantum gruum collis. Sed dare signum h. 1. simpl. dant clamorem, v. Not. æquora tr. alter Hamb., quod et Jo. Schrader. conjiciebat, quia in Homero est, è' wneavoîo poáwv. At ibi est pro versus Austrum. transnant Dorvill. cum Goth. tert., ut solent recentiores.267. fama mira Medic. a m. pr.-268. versare ad Ven. proras Leid., male.-270. Versus jam in Aldd. sic legitur. capitis Rom. Sprot. et Montalb. cum ed. Pontana Macrob. v, 10, quod deterius est. conf. ad vit, 689. Tertius casus docte pro, in capite. tristisque Faernus emendabat apud Ursin. et Cuninghamus, sicque Erf. legit. a vertice damnabat Pier., sed revocavit Heins. e Medic. et aliis, et ex Nonio ac Macrobio. Alii cumque iis idem Erf. cristisque ac vertice duce hujus familiæ Romano, quod equidem præferam. que etiam nonnullis abest, nec male.-271. ac vastos Goth. sec. umbo æreus cum Macrob. v, 13 aliquot Pier. cum Medic. Leid. et pro div. lect. Rottend. tert., utrumque recte. conf. inf. 881, sed aureus poëtica oratione dignius. movet a. Montalb.

NOTE

265 Strymoniæ, &c.] Comparatio illa, bellici Trojanorum clamoris cum gruum clamore, repetita est ex Homero Iliad. III. 2. Grues, aves oblongo collo ac rostro, frequentes circa Strymonem, Macedoniæ fluvium, in confinio Thraciæ. Imbrem fugiunt, magno numero collectæ ; ideoque Notos, id est, Austros, ventos pluvios a meridie, Ecl. 11. 58. Hinc Ge. 1. 374. inter signa imbris: aut illum vallibus imis Aëriæ fugere grues.' De Rutulis, Æn. vII. 795. De Ausoniis, Latinis, ibid. 54.

209 Totumque allabi classibus æquor]

Commutatio, pro classes allabi toto æquore. Sic Æn. vi. 268. 'Ibant obscuri sola sub nocte.'

270 Ardet apex capiti, &c.] Æneæ habitum describit, cædem Rutulo comminantis et cum cometa com

parat. Mutuatus est hanc descriptionem ex Homero, de clypeo et galea Achillis, Il. xix. 379. Comparationem vero cum Sirio, sive canicula, ex eodem, Il. xxii. 26. De apice, sive cono galeæ, ejusdemque cristis, Æn. III. 468. De umbone, parte media et maxime eminente clypei, Æn. II. 546.

Non secus, ac liquida si quando nocte cometa
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
Ille sitim morbosque ferens mortalibus ægris
Nascitur, et lævo contristat lumine cœlum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Littora præcipere, et venientes pellere terra.
*Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro.*
Quod votis optastis, adest, perfringere dextra.
In manibus Mars ipse, viri. Nunc conjugis esto
Quisque suæ tectique memor; nunc magna referto
Facta patrum, laudes. Ultro occurramus ad undam,

275

280

non aliter ac si cometæ cruenti aliquando triste rubescunt per humidam noctem, aut si ignis ille Sirius oritur, portendens hominibus male affectis siccitatem et morbos, et contristat cœlum luce sinistra. Tamen non periit audaci Turno spes occupandi littus, et prohibendi terra descendentes. Ultro excitat verbis animos suorum, et ultro adhortatur: ( viri, promtum est robis perficere manu, quod cupivistis votis: pugna ipsa est in potestate vestra: jam unusquisque sit memor uxoris et domus sua; nunc memoret præclara gesta et laudes majorum: ultro objiciamus nos ad

-273. Sanguineæ multi apud Burm., et duo ac Syrius. Est autem Sirius adjectivæ formæ ; Zelpios àσrǹp, unde h. 1. Sirius ardor. Vocem peregrinæ esse originis, dubitare non debebant veteres grammatici. Wakefield ita interpunxit: aut Sirius ardor Ille, sitim morbosque ferens mortalibus agris, Nascitur, et -Erit adeo comparatio hæc: umbo vomit ignes, non secus ac Sirius ardor ille nascitur. qua nescio an bene procedant.-275. lavo. Schraderus: f. sævo. circumstat l. c. Goth. tert.-276. Haud tunc Erf.-277. præcipere Heins. e Pier. et suis post Ge. Fabric.; vnlgg., etiam Serv., præripere, quod toties in ejus locum successit. Ait Burmann., melius hoc convenire audaciæ Turni. Sed poëta doctius vocabulum amplecti mavult, quod eandem vim habet, ante capere, occupare.-278. Abest hic versus Mediceo et aliis Heins., in aliis superiori præponitur, ut satis constet esse huc retractum ex sup. ix, 127. Omissus nunc in ed. Parm.-279. Quos v. Parrhas. optatis aliquot apud Burm. perstringere pr. Hamb. pro var. lect. perfingere Dorvill. perfringite Parrhas. perstringite ed. Ven. Burm. Sed dictum ut aciem perfringere, perrumpere.— 280. In manibus Mars ipse viris olim editum, et sic Mediceus cum aliis, inter quos tres Goth. cum Erf. Habet hoc ipsum quod placeat. viris pro vobis: sed cum adjuncto, si viri estis. Pro altera lectione, riri, quam Naugerius intulit, stat Rom. cum aliis, etiam Ge. Fabricii codice, qui hoc praferebat tanquam acrius adhortantis verbum. Mars ecce pro var. lect. pr. Hamb.281. testisque Goth. tert., belle vero testis sen testiculus, post, conjugis suæ ! tum non m. r. idem. referte Gud. a m. pr., sicque malebat Heins., scilicet doctius hoc arbitratus.-282. laudesque Egnatius videtur correxisse, sicque

NOTE

273 Sirius ardor] Sirius vel Canicula: stella in ore majoris canis, maximos æstus creans, Ge. II. 353. Hic adjective sumitur, alibi substan

tive, Æn. III. 141.

280 In manibus Mars] In potestate. Sic En. IX. 132. Terra autem in manibus.'

Dum trepidi egressique labant vestigia prima.
Audentes Fortuna juvat:

Hæc ait, et secum versat, quos ducere contra,
Vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Æneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit. Multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu;
Per remos alii. Speculatus littora Tarcho,

Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda,

285

290

mare, dum tumultuantur, et primi gressus vacillant exscendentibus. Fortuna auxiliatur audacibus. Dicit hæc: et meditatur secum, quos possit ducere adversus Eneam, aut quibus possit committere urbem obsessam. Interea Æneas emittit pontibus socios ex altis navibus. Multi incipiunt quærere refluxum maris tranquillioris, et exponere se in loca vadosa per saltum; alii ope remorum. Tarchon contemplatus littora, qua parte non putat reperiri vada, et undæ non sonant allisæ: sed

edd. ejus etiam P. Dan. ed. idemque bini Goth. habent; improbat copulam Ge. Fabric., vix ego; qui eam desidero; etsi тà nλéa respicit poëta. Saltem Facta, patrum laudes; distinguo, ut olim nonnulli in Servianis. et laudes: ultro Jul. Sabin., hoc et Erf.; et forte præferendum. accurramus Leid. curramus Exc. Burm. ad undas Ven. cum Goth. tert. ad amnem pr. Hamb. pro var. lect.-283. egressiq. Rom. et plerique alii Pier. et Heins. scripti fere omnes. Cur ergo non receptum? magis haud dubie figuratum: egressi labant vestigia prima h. vestigiis primis. vulg. egressis, et egressusque aliquot Pier. primi sec. Moret. primo pr. Hamb. pro var. lect.-284. Audaces pr. Hamb. a m. sec. juvat viresque ministrat Leid., interpolate. Ennius dixerat: Fortibus est fortuna viris data, ap. Macrob. vi, 1 extr.-285. quos d. mavult Goth. tert.286. posset Hugen. committere pr. Hamb. pro var. lect. conducere Sprot. a m. pr.-288. recessus codd. ap. Pier., quod pro interpretamento habeo; est enim h. 1. de loco, quo fluctus recedunt, quousque unda procurrit seu recurrit. -290. Tarcho de hoc v. ad VIII, 506.-291. spirant secundum Rom., aliosque vetustiores Pierianos, tum Medic. duosque Voss., necnon ed. Junt.; adde Colot. et binos Goth., item Jul. Sab., Heinsius recepit; spirat a m. pr. tert.

NOTÆ

288 Servare recursus, &c.] Mirum, quam multa hic absurde interpretes commenti sint, inprimis Donatus. Sensus hic est. Tres ineunt exscensionis vias. 1. Æneas applicat naves summæ crepidini littoris, et jactis pontibus milites exponit. 11. Aliqui quærunt vadosa quædam loca; quæ æstu quidem affluente fluctibus operta sunt; refluente sicca sunt, aut saxis et arenis et stagnantibus aquis infesta: hæc autem in loca exiliunt, aut saltum remis adjuvant ac susten

tant. III. Tarchon, omissis vadosis illis et inæqualibus locis, eligit planum et humile littus; quo fluctus absque offensione ac strepitu, sed leni et æquabili impetu evolvuntur. Cum autem ibi aqua deficiat; hortatur Tarchon, ut valido impetu naves impulsæ ac velut sublatæ, sulcum in terra sibi aperiant. Eo tamen in loco repertis præter spem vadis et inæqualibus arenarum cumulis, navis Tarchontis alliditur.

Sed mare inoffensum crescenti allabitur æstu;
Advertit subito proras, sociosque precatur:
Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris

Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso;
Arrepta tellure semel. Quæ talia postquam
Effatus Tarcho: socii consurgere tonsis,
Spumantesque rates arvis inferre Latinis;
Donec rostra tenent siccum, et sedere carinæ
Omnes innocuæ. Sed non puppis tua, Tarcho.

295

300

qua parte mare sine offensione advolvitur, æstu tumescente: subito impellit proras et orat socios: Nunc, o turba electa, intendite validos remos: erigite, invehite naves: scindite rostris hanc terram hosticam, et ipsa trabs ima aperiat sibi viam : et cum semel arripuero terram, non abnuo lacerare navem in tali loco. Quæ talia cum Tarchon dixisset: socii cœperunt erigere se in remos, et invehere naves spumosas in littus Latinum: donec rostra attigerunt siccum locum, et omnes naves steterunt illæsæ; non tamen navis tua, o Tarchon. Quippe impacta arenis, dum pendet ex in

Rottend. Vulgo: sperat, qua non sperat, locum esse vadosum: id quod alienum ab h. 1. Erat olim quoque sperant, cui præferebat sperat Servius; sicque plerique libri et, qui familiam ducit, Romanus. superat Franc. spectat edd. nonnullæ ap. Pier. Sed spirant Heins. illustrat ad fastidium usque plurimis locis, in quibus sententia plurimum ab hoc loco diversa est. Nunc enim est æstuare, inflatum esse, fluctus movere, kоpúσσęσbai. Jam Ge. I, 327 vidimus: fervetque fretis spirantibus æquor, ubi alii spumantibus, quod pro interpretamento est: etiam h. 1. nonnulli Pieriani: spumant. Alia exempla dabit Heins. hic et ad Ge. 1. 1. Mox fracta: strata pro var. lect. pr. Hamb. 293. proram Medic. a m. sec.-294. Nunc electa tres Burm.-295. Tollite forte Waddel. Animadv. crit. p. 35, perperam. Si conjecturæ indulgere vellem, dicerem me malle, Pellite, ferte, rates; h. impellite. Sed ferre, tollere, ad motum navis remorum impulsu jactatæ et elevatæ spectare potest. fundite Ven. scindite Zulich. Heinsius conj. figite.-296. premet pr. Hamb. illa c. sec. Hamb. et Montalb.-297. puppes Rom. Medic. et alii ́pervetusti Pieriani: item Gud. a m. pr. cum Moret. binis et Regius, idque Catrœus secutus. 299. Affatus Zulich. Est fatus pr. Hamb. a m.sec. Sic fatur Bigot. Sic fatus Goth. tert. v. sup. 256. Effatus T. sociis Medic.-800. armis et hic aliquot. referre Ven.-301. sidere tert. Rottend., quod verum videtur; saltem proprium hac in re. v. Heins. Adde Tacit. Ann. 11, 6 quædam planæ carinis ut sine noxa siderent.-302. innocue Medic. a m. pr. Cuninghamus emendat: innocuum, perperam. Quorsum enim mutes id, quod per se bene poëticum

NOTE

299 Tonsis] Tonsa, remus. Æn. VII. 28.

302 Innocua] Activa vox: sed passive sumitur, pro illæse. Sic Lu

canus usurpat innoxia 1. IX. 895. de Psyllis loquens: 'gens unica terris Incolit, a sævo serpentum innoxia morsu;' id est, illæsa morsu.

Namque, inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo,
Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat:
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis;
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora: sed rapit acer
Totam aciem in Teucros, et contra in littore sistit.
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes
Æneas, omen pugnæ, stravitque, Latinos,
Occiso Therone, virum qui maximus ultro
Æneam petit: huic gladio perque ærea suta,

305

310

æquali cumulo earum, nutabunda, diu suspensa; et dum agitat undas: laceratur, et effundit viros in medias aquas: quibus fragmenta remorum et scamna subnatantia obstant, et fluctus refluens simul retrahit pedes allabentium. Nec pigra mora retardat Turnum: sed promtus ducit universum exercitum contra Trojanos, et ex adverso stat in littore. Signa insonant: Eneas primus aggreditur agmina rustica, quod fuit initium prælii: et dejecit Latinos, interfecto Therone, qui hominum maximus primus tendit in Æneam. Eneas ense pervadit huic latus professum, per

est.-303. Jamque Hugen. infricta alter Hamburg. pendit tres Burm. radis dorso per appositionem dicta jungebat olim Probus ap. Servium, male.—304. fatigant pr. Hamb. et Zalich. cum Erf. At vid. Not. Malim vero interpungere: Anceps sustentata, diu fluctusque fatigat.—306. remorumque et Mentel. pr. effluitantia tert. Rottend. cum parte Pierianorum. fluctuantia Dorvill.-307. pedes ante Heins., quod tuetur Romanus; sed meliores et ipsius et Pier. elegantius, pedem: nam alterum vulgus loquitur. simul ora r. Goth. tert.-308. capit Goth. sec.-309. in abest binis Burm. in littora duo alii.-310. invadit quatuor Heins.-311. statuitque L. Goth. pr.-312. Therone. Est Ohpur.313. suta, quod Rom. Medic. et alii vetust. agnoscunt, post Ursinum, Pierium et alios, asseruit Heinsius magna locorum copia, in quibus idem vocabulum restituit. Scuta vulgo lectum: sed in suta Rom. et Medic. omnesque meliores consentiunt: thoracem sutilem ex ære h. ex æreis lamellis vel catenulis de

NOTE

303 Vadis] Locis ubi aqua parum alta est, Æn. I. 115. in Notis.

304 Fluctusque fatigat] Servius explicat: fluctus fatigat navim. Ego: navis fatigat fluctus: scilicet crebro remorum et contorum impulsu, succussuque, ut ex arenis extraheretur. De transtris, scamnis navium, Æn. v.

119.

310 Signa] Tubæ, cornua, buccinæ, Æn. vII. 637.

311 Omen pugnæ] Vel initium: quia in rerum initiis, omina sive auspicia

captabantur, Æn. vII. 173. Vel faustum auspicium: ex hoc enim primo successu, de victoria bene æstimare cœpit.

313 Suta] Alii legunt, scuta: sed durior hæc consonantium collisio multis videtur, ærea scuta. Quare, juxta probatissimos codices, malo suta: sive, clypeum ex multis æreis laminis consutum et contextum. Qua forma Virgilius Ge. IV. 33. vocavit alvearia, corticibus suta cavatis. Nec obstat duo hic jungi adjectiva absque sub

« 前へ次へ »