ページの画像
PDF
ePub

Pastus arundinea, postquam inter retia ventum est,
Substitit, infremuitque ferox, et inhorruit armos;
Nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus;
Sed jaculis tutisque procul clamoribus instant:
Ille autem impavidus partes cunctatur in omnes,
Dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Haud aliter, justæ quibus est Mezentius iræ,
Non ulli est animus stricto concurrere ferro;

710

715

palus Laurentia; postquam ventum est in retia, constitit, et frendet asper, et cohorrescit humeris: nec animus est ulli irasci in eum, aut accedere propius, sed omnes urgent eminus telis et securis clamoribus: ille vero interritus opponit se in omnes partes, stridens dentibus, et excutit tela e tergo. Non aliter nemini eorum, quibus Mezentius legitimo est odio, est audacia congredi nudo ense cum eo: procul infes

pal. L. Nunc video jam Serviana inter legi: "multosque pro multosve." Et hoc nemo arripuit. silvam P. arundineam Erf.-710. Pastus Antiptosin esse dixerat Servius pro, Pastum. Idcirco id solicitat idem Bentleius: non enim casus mutationem ferri posse. Itaque legit Pascit vel Pavit. Suaviter utique hoc legeretur, fateor. Ferri quoque posset quod Cuninghamus dedit: Pastum in arundinea. Sed Pastus, quod horridiorem juncturam facit, severitatem orationi affert epico carmine dignam; dum modo verba rite jungas: velut aper... Pastus... Substitit. Schol. Cruqu. Horat. Serm. 11, 4, 42 laudat: Pastus siliquis et arundine longa. Tum in fine est deest Sprot. et Goth.-711. feros pr. Hamb. a m. sec. armis Hugen. a m. sec., minus scite.-712. propiusque Gud. et Leid. cum Goth. sec. Deficit copula aliis.-713. totisque aliquot Burm. Qui sequuntur versus, in editis alio ordine se excipiebant: Haud aliter. Non ulli. Missilibus. Ille autem. Dentibus. Non multo acumine opus est, ut perspicias, quod puerili quoque diligentia deprehendere me memini, versus sic constitutos sede sua esse motos, et nunc sequi debere: Ille autem. Dentibus infr., et post hos demum: Haud aliter. Non ulli. Missilibus. Nihil liquidius esse potest, quam ad comparationem et ad aprum versus Ille autem. Dentibus infr. esse retrahendos. Monuerunt hoc idem viri docti, Scaliger in Prolegom. in Manilium, H. Stephanus et alius vir doctus apud Guell. Quibus Heins. et Burm., qui poëtam recensebant, et a quibus tot alia mutata sunt, quæ bene ferri poterant, obtemperare debebant: obtemperavit Cuninghamus. Discessi quoque a vulgata ratione in edit. altera minore; nec aliter Brunck. edidit. Etiam luxationis causam deprehendere mihi videor in hoc, quod transitus ad comparatum ab eo fit, quod vss. 712. 713 exponitur. Haud aliter nulli eorum, quibus etc., ut apro nemo audebat propius accedere.714. cunctatus Gud. rectatur Goth. tert. cunctari h. 1. est deliberare, incertum esse, quo impetum faciat.—715. discutit duo et ed. pr. Burm. cum Goth. tert. Nec aliter legitur apud Lucanum in loco ex nostro expresso vi, 210. Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit et hærentes mota cute discutit hastas. Tergo de scuto dictum accipiunt, ut nonnulli sup. IX, 412 tergum Sulmonis. Male. vid. modo ad v. 713.-717. Non ulli fas est ap. Jul. Sabin.-718. magno Leid. et Pierii Ob

NOTE

714 Partes cunctatur in omnes] Moram facit ac subsistit, ut opponat se in omnes partes.

modo dicimus: esse odio. Justa dicitur illa Etruscorum ira, ob immanem Mezentii crudelitatem: Æn, vIII.

716 Quibus Mezentius iræ] Quo- 478.

Missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,

Graius homo; infectos linquens profugus hymenæos: 720
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,

Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro ;
Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans

Suadet enim vesana fames; si forte fugacem

Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum; 725 Gaudet, hians immane, comasque arrexit, et hæret Visceribus super incumbens; lavit improba teter

Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.

tant eum jaculis et alta vociferatione. Acron, vir Græcus, venerat ex antiqua regione Coriti, adrena, omittens nuptias imperfectas. Postquam Mezentius asperit procul eum turbantem medias turmas, purpureum ob cristas et purpuram sponsæ promissa: quemadmodum sæpe leo famelicus percurrens alta stabula, (nam impellit immoderata fames) si førte vidit capream fugacem, uut cerrum sublimem ob cornua; lætatur aperiens fauces immaniter, et arrigit jubas, et stat incumbens super viscera, et sanguis tingit os fœdum: sic gaudens Mezentius irrumpit in hos‹

longus.-719. antiqui Menag. pr.; tum Arcon duo Burm.-720. infestos Zulich. profugus linquens quatuor Heins. et Burm. cum Goth. tert. Scilicet erat, qui metro metueret.-721. socia agmina Goth. tert., memorabilis utique diversitas, si in alio codice occurreret, cujus aliqua esset auctoritas. Nunc casui tribuenda videtur; etsi elegans lectio sit.-722. pinnis Medic. Gud. et ed. Junt., sic et alibi. pannis Bigot. et pro var. lect. Zulich. et Goth. tert., qui idem et pictum exhibet: quod nec ipsum contemnendum.-723. Inpactus Zu, lich. specula alta tres Burm. cui sæpe Bigot. pererrans pr. Hamb. pro var. lect. -725. capram Franc. et Goth. tert., male. et surg. sec. Moret. taurum Mentel. alt. et Paris.-726. hians inhiansque comas arrexit ed. pr. Burm. arrectus apud Macrob. v, 10 in nonnullis. erexit ed. Mediol. herrexit Goth. pr.-727. super incumbens Heins. e Medic. et aliis et parte Pierianorum ac Goth. tert. Vulgg, secundum Rom. accumbens. lavat Rom. improbat ather Medic, a m.

NOTE

719 Antiquis Corythi de finibus] Corythus nunc Cortona; urbs in orientali parte Tuscia, circa Thrasimenum la cum, antiquis finibus: quia a Coryto Dardani patre fundata, a quo Trojani originem duxerunt. Æn. III. 170. Graius homo] Græca origine: qui Corythi, seu Cortonæ, consederat. Profugus ad Tarchontem et Æneam: causam non affert poëta. De hymenais, Ge. III. 60.

722 Pennis et ostro] Pennis purpu 6 pateris libareis: ut Ge. 11. 192. mus et auro.' Sunt pennæ, crista cassidis, e plumis avium purpureo colore tinctis, Æn. 111. 468. Munus autem erat a sponsa datum abeunti, in pignus amoris. Ostrum, purpura ex ostreo expressa. Ge. 11. 506.

727 Lavit] Prima brevi, præsentis est temporis, a lavere: prima longa, præteriti est temporis, a lavare,

Sternitur infelix Acron, et calcibus atram

Tundit humum exspirans, infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere, nec jacta cæcum dare cuspide vulnus:
Obvius adversoque occurrit, seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abjectum posito pede nixus et hasta :
Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes.
Conclamant socii lætum pæana secuti.

Ille autem exspirans : Non me, quicumque es, inulto,
Victor, nec longum lætabere; te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.

730

735

740

tes confertos. Miser Acron sternitur, et moriens ferit talis nigram terram, et inficit sanguine hastam ruptam. Atque idem Mezentius dedignatus est occidere Oroden fugientem, et librato jaculo acuto infligere ei plagam improvisam : sed obviam præcurrens, et obtulit se adverso, et vir viro objecit se: non melior insidiis, sed generosis armis. Deinde pede imposito, et innitens hasta super eum stratum: 0 viri, ecce jacet ingens Orodes, pars exercitus non aspernanda. Socii exclamant, repetentes lætum paana. Ille autem moriens dixit : O victor, quisquis es, non gaudebis diu, nec me inulto: sors æqualis te etiam spectat, et mox mordebis eandem ter

pr.-730. cum pro et Goth. tert.-731. infractaque. Multa moliuntur in hac voce Dorvill. et Burmann.; et ille quidem e cod, suo probat, quod a m. pr. fuisse suspicatur, infectaque. Verum satis constat infracta nihil aliud esse quam fracta: ut frangere, infringere, tendere, intendere, frendere, infrendere, etsi ex origine discrimen utriusque vocis deduci potest. In fine cruentant alter Menag.-732. Orodem aliquot Burm. Hodorem Goth. pr., quia Horoden scribi solet, ut in Rom. Est 'Opwdns.—734. obverso Sprot. et Voss. averso Oudart., hoc quidem absurde.-735. sed fortior a, aliquot codd. cum Erf. et ed. pr. Burm.-736. adjectum duo Burm. objectum Goth. tert. arrectum ed. pr. Burm. Non autem necesse cum Trappio interpungere: Tum super abjectum posito pede (ut sit pede posito super abjectum), nixus et hasta: nam et pede niti poterat et hasta : nec cum Cuninghamo scribere: in hastam. -737. haud metuenda uterque Menag. haud temptanda Sprot. viris vulgg. inde ab Ald. tert. ex Naugerii emendatione; viri jam in Ald. pr. erat, sed ut jungeretur : Pars-viri, quod putidum erat. viri per se vocandi casu acceptum jam Commelinus dederat; iterum astruxit elegantia Heinsii e codd. Mediceo aliisque, etiam Mediceo Pierii: sicque jam Ge. Fabricius emendaverat. actus O. Medic., Heinsio interprete, ut sit pro, ad terram actus. ultus alter Hamb. a m. sec. Orontes pr. Hamb. pro div. lect. et Serv. ad Æn. vi, 9, ubi Mss. odores. cf. modo ad v. 732.—738. pœane invitis omnibus libris malebat Heins., ut lætum sit, læte.-739. inulte Parrhas.---740. longe pr. Moret, quod vulgare. facta Lutat. ad Stat. vII Theb. 701.-741. NOTE

133 Cœcum vulnus] Ab Orode non prævisum: quia a tergo, quasi clam, et ex insidiis; seu, ut mox ait, furto. 738 Paana secuti] Paan, carmen triumphale: quod inceptum a Me

zentio, socii persequuntur.
voce En. vi. 657.

De ea

741 Eadem mox arva tenebis] Prosternendus et occidendus ab Ænea, infra 894.

Ad quem subridens mixta Mezentius ira:

Nunc morere. Ast de me Divum pater atque hominum rex

Viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum.

Olli dura quies oculos et ferreus urget

Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.
Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen;
Partheniumque Rapo et prædurum viribus Orsen;
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten;
Illum infrænis equi lapsu tellure jacentem,

Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis:
Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ

745

750

ram. Ad quem respondet Mezentius subridens mixto furore: Jam morere: de me autem statuat genitor Deorum et rex hominum. Id loquens, extraxit hastam e corpore: quies acerba et somnus ferreus premit illi oculos: oculi clauduntur in perpetuam noctem. Cædicus jugulat Alcathoum, Sacrator Hydaspen: et Rapo Parthenium, ac Orsen prævalidum robore: Messapus, et Clonium, et Ericeten Lycaonium; illum dejectum in terram lapsu equi indomiti; hunc pedes peditem. Agis quoque Lycius cucurrerat in Messapum: hunc tamen deturbat Valerus non carens

Exspectant Parrhas. et Goth. tert. mors arma Dorvill. a m. pr.—742. Atque a m. pr. Medic. Atque et Voss. pr. Ad quæ Gud. et alii ; sicque Heins. volebat.—743. Trappius malebat: Tu morere. Miror ast, h. 1. vicem Toû at ante consonam obtinere.-744. Hæc tres apud Burm.-745. dira et oculis pro var. lect. pr. Hamb. q. oculos Horodi et f. ed. pr. Burm.—746. in æternum Õudart, et Goth. sec., sic saltem nocte. mortem Bigot. et pro var. lect. Zulich. et ed. pr.-747. Gelicus Goth. sec. Alcathonum alii, et Alchatoum, Alchatonum. Est'Аλкáðоos. Tum Hydaspen e tribus Heins. pro Hydaspem.-748. Capo Dorvill. Sapo Goth. tert. Orsam, Orsan, Orsem, Orson al.-749. Donium, Cronium, Drionum...Erieeten Heins. ex Medic. Erycheten Gud. Erychaten Rom. Alias depravatt. ap. Burm. vide, qui Erichaten retraxit. Verum arbitror Ericeten. 'Epinτns. Accipio Lycaonium, Lycaonis filium.—751. præcesserat Ven. Argis Medic. cum aliis, etiam Goth. Hargis, Ages, Hagis, Agys, Argus al.-752. Valarus duo. Valesus Jul. Sabinus invenerat, forte verius: nam Valerii primum Valesii fuere.— NOTE

743 Dicum pater atque hominum rex] Quem vos talem esse creditis: ut notat Servius. Jocatur enim impius Mezentius in Deos, qui infra 773. nullum invocat ad pugnam Deum, præter dextram suam et arma: 'Dextra, mihi Deus, et telum quod missile libro, Nunc adsint.'

747 Cadicus, &c.] Reprehendunt poëtam critici, quod nomina permiscuerit. Produnt se tamen ipsa per se, quorum, et qualia sint; Latina

quippe, Cadicus, Sacrator, Rapo, Messapus, Salius, &c. Græca, sen Phrygia et Trojana, Alcathous, Hydaspes, Parthenius, Orses, &c.

749 Lycaonium Ericeten] Vel Lycaonis filium: vel e Lycaonia, minoris Asiæ regione mediterranea: inter Cappadociam, Pisidiam, et Ciliciam.

751 Lycius Agis] E Lycia: minoris Asia regione, meridionali et maritima; inter Cariam ab occidente, et Ciliciam ab oriente.

Dejicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces,
Insignis jaculo et longe fallente sagitta.

Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors
Funera; cædebant pariter pariterque ruebant
Victores victique; neque his fuga nota, neque illis.
Di Jovis in tectis iram miserantur inanem
Amborum, et tantos mortalibus esse labores;
Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Juno;
Pallida Tisiphone media inter millia sævit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,

755

760

virtute avorum: Salius Atronium; et Salium Nealces, bonus jaculo et sagitta eminus decipiente. Jam Mars asper adæquabat dolores et mortes mutuas: victores et victi pariter occidebant, et pariter cadebant: nec fuga cognita erat his, neque illis. Dii in domo Jovis miserantur vanum furorem utriusque partis, et tantas difficultates esse hominibus. Hinc Venus, hinc Juno filia Saturni aspicit ex adverso. Tisiphone pallida furit in mediis millibus. At vero Mezentius librans magnam hastam intrat in campum turbulentus : quantus Orion excellit humeris super fluctus, quando

753. Anthronium e Gud. dedit Heins. pro vulgato: Atronium. Medic. Atthronium, et is audiendus erat. Scribendum est: at Thronium, a @póvios, quod codd. Heins. pars expresse exhibebat, quo etiam reliquæ aberrationes ducunt: at Cronium, ac Thronium, Acthronium, Antronium, Áucronium.—754. Insidiis j. Rom. et a m. pr. Medic. Insidüit Gud., perperam utique.—755. Et gravis Goth. tert. Nartis alter Hamb.-756. cedebant alii apud Servium: et sic Mentel. uterque et ed. Junt.-757. neque e suis et Pier. et Heins. Vulgo nec.-758. casum m. i. Macrob. v, 16. miserentur ed. P. Dan.-760. spectant Medic., (sed a m. pr.) quod placebat Heinsio. Tacite iterum expulit Burmannus. aspectat pr. Moret.-761. inter lumina Montalb. Versus hic ad cetera, quæ de Deorum ex Olympo prospectu agunt, non bene est accommodatus. -763. campum Medic., nec ineleganter: ut vi, 117. Quem m. Parrhas. Ceu Leid. pr. Hamb. pro div. lect. et Goth. tert., lenius utique altero; nec tamen verius. Opposita sunt: quam magnus supereminet, aut ingreditur, talis

NOTE

754 Longe fallente sagitta] Eminus incautos feriente. Mavors, Martis nomen, quia magna vertit: Ecl. IX. 12. Venus, Æn. 1. 260. Juno, Saturni filia, Æn. 1. 27. 50.

761 Tisiphone] Una e tribus Furiis, Æn. vi. 572. Ge. 111. 552. Nomen a τίω ulciscor, et φόνος cades.

763 Orion] De eo multa fabulosa congerit hic Servius: sed omnino arbitror, poëtam explicandum de ejus specie cœlesti: maximum enim sidus

est, stellis constans sex et quinquaginta lucidissimis: pingitur accinctus gladio, et clavam intendens. Unde cum mari navigantibus oritur, videtur mare medium secare: mox humeris, deinde toto corpore, e fluctibus emergens. Sic quoque in terra degentibus videtur ex horizonte ad summum usque cœlum pertingere. Ornus annosa, clava est, qua instructus pingitur. Ornus arbor, fraxinus sylvestris. Nereus, marinum numen,

« 前へ次へ »