ページの画像
PDF
ePub

Et tunicam, molli mater quam neverat auro;
Implevitque sinum sanguis: tum vita per auras
Concessit mosta ad Manes, corpusque reliquit.
At vero ut vultum vidit morientis et ora,
Ora modis Anchisiades pallentia miris;
Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit;
Et mentem patriæ strinxit pietatis imago.

Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Æneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus lætatus, habe tua: teque parentum

820

825

tunicam quam mater neverat auro flexili: et cruor replevit sinum: tunc vita tristis abiit per aërem ad Inferos, et deseruit corpus. At vero cum filius Anchisæ vidit faciem et ora morientis, ora pallentia miris modis; ingemuit graviter miserescens, et porrexit dexteram, et specimen illud pietatis in parentem penetravit animum. O puer infelix, quid nunc pro istis meritis, quid pius Æneas dabit tibi dignum tanta virtute? Retine arma tua, quibus gaudebas: et te reddo umbris parentum et

animum Æneæ miseratione movendum.-818. niverat Rom.-819. sinus a m. pr. Medic. et Gud. cum aliis Heins. (adde Goth. tert. et Erf.), sicque Macrob. et Schol. Juvenal. apud Heins., atque hoc ipsum Heinsius dederat ; quod, nil monens, mutavit Burmannus.-820. Cum cessit et relinquit Franc. et Dorvill. Discessit Goth. sec.-821. Lenius foret: Ut vero vultum.823. graviter miserans pars Pier., tum Medic. alter Mentel. et Ven. cum Goth. tert. Burman. notat ex v. 789 patere, graviter ad ingemuit_referendum.-824. subit ante Heins., qui ex Colot. Medic. et utroque Rottend. reposuit strinxit, etsi supra Ix, 294 idem hemistichium cum ipsa voce strinxit præcesserat; in quo sibi parum constare videtur, cum variare talia poëtam alibi contenderit; per se utrumque bonum est. stringit tert. Moret. subit Rom. familiæ ductor, in qua etiam Goth. sec. et tert. sunt.-827. perentum scribunt bini Goth. et plures puto codd. teque peremtum Ven., quod alicui, qui novas lectiones aucupatur, probare se potest: te peremlum remitto (sc. ad sepulturam), si qua ea cura est Manibus et cineri, h. si modo Manes et cinis tale quid curant: sc. quod te remitto: quod jejunum est ; nec remitti corpus satis erat, verum sepeliendum mitti; cineris vero notio a recenti cade erat aliena. Hoc idem adversatur conjectura Jo. Schraderi: teque parenti (Manibus et cineri si qua est ea cura) remitto. Aliter res se habebat iv, 34 Id cinerem aut Manes credis curare sepultos? de Sychæo dudum sepulto. Præstat vulgaris lectio: te remitto parentum Manibus et cineri, h. ad sepulcrum patrium, ut inf. x1, 688 nomen tamen haud leve patrum Manibus hoc referes, telo ceci disse Camilla. Tenent tamen interpretem verba adjecta: si qua est ea cura : cuinam? num tibi? an Manibus et cineri parentum? an universe, modo est qui id curet, qui te inferendum curet: ut additum forte sit propterea, quod patria cum patre exulabat Lausus. Sed illa forma: si qua, si modo poëtis, græcorum more, enоre, non semper est conditionalis, sed interdum causalis, pro, ut potest adeo omnino accipi, ac curandum, ut funus tuum curetur.—

NOTE

818 Tunicam] De ea veste interiore, Æn. IX. 616,

820 Manes] Inferorum Dii sunt, vel animæ mortuorum, Æn. vi. 743.

Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem ;
Æneæ magni dextra cadis. Increpat ultro
Cunctantes socios, et terra sublevat ipsum,
Sanguine turpantem comtos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat
Arboris acclinis trunco. Procul ærea ramis
Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt.

830

835

sepulcro, si qua ratione id curas. Tamen, o miser, solaberis necem infaustam ea re: moreris manu ingentis Æneæ. Ultro excitat socios morantes, et erigit e terra illum fœdantem cruore crines de more compositos. Interim pater ejus, ad undas Tybris fluvii, tergebat aquis plagam, et curabat corpus adnixus trunco arboris : area cassis longe pendet e ramis, et onerosa arma jacent in prato. Juvenes præ

831. Cunctatos Hamb. sec.-832. turbantem Zulich. turpantem pulvere crines laudat Schol. Cruqu. Horatii Iv Od. 13, confundens monente Burmanno alterum locum lib. XII, 99.-833. undas etiam hic sec. Rottend. Bigot.-834. labavat Medic. Rom. et alii Pier. et Heins., ac Goth. tert., etiam vett. edd. multæ : idque præferebat Cerda. Est tamen otiosum hoc corpus lavabat; accommodatius alterum levabat acclinis: est ornate dictum pro acclinabat. Si altera lectio defendenda est, sequi necesse est Cod. Paris., qui distinguebat : Vulnera siccabat: lymphis corpusque levabat, et a m. sec. lavabat. Recte tamen monet Burm. siccabat lymphis non esse divellendum, Statii 1 Theb. 527 imitationem docere: siccati vulnera lymphis. Saltem inde discimus, Statium non aliter in Marone interpunxisse ac nos.-835. acclivis et acclivus plerique codd. et vett. edd., et fuerunt adeo viri docti, Valesius et Cerda, qui vitiosam lectionem defenderent. acclinis vel adclinis meliores, Rom. Medic. et alii, cum Servio; nisi quod Mentel. alter ac Scheffer. cum Regio ac Paris. adelinus, quod arridebat Heinsio et receptum Cuninghamo. Depravate adnixus Ven. obnixus Dorvill. Porro ænea Hugen. In fine ramo Rom. et Serv. ad Ecl. vi, 16.-836. Dum pendet Dorvill. et abest Zulich.-837. Stant circum

NOTE

832 De more] Juvenum: qui, ut et mulieres, capillos certa lege componebant, ut videre est in antiquis statnis. 330.

De Tiberino fluvio, Æn. viii.

835 Acclinis] Vulgo acclivis: sed emendant Turnebus, Lambinus, Casaubonus, &c. ut et reclinis pro reclivis: a voce antiqua et Lucretiana, clino. Cæsar de bello Gal. 1. VI. 'His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant: atque ita paulummodo acclinatæ quietem capiunt.' Dicitur tamen proclivis, non proclinis:

a clivo, quæ inclinatio est et devexitas montis. Ego existimo: sicut clivus a clino dictus est, quod apud omnes constat; ita potuisse dici acclivis et reclivis, etiamsi a clino deriventur.

Procul] Servius aliique hinc probant, procul, significare juxta; itemque ex illo, Ecl. vI. 16. Serta procul tantum capiti delapsa jacebant.' Ego in eam opinionem adduci non possum: et puto, procul, non quidem longam semper distantiam; sed aliquam saltem significare.

Stant lecti circum juvenes; ipse æger, anhelans,
Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit,
Qui revocent, mostique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem, atque ingenti vulnere victum.
Agnovit longe gemitum præsaga mali mens.
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
Ad cœlum tendit palmas, et corpore inhæret.
Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Ut pro me hostili paterer succedere dextræ,

840

845

Quem genui? Tuane hæc genitor per vulnera servor,
Morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
Exilium infelix! nunc alte vulnus adactum !

850

cipui circumsistunt: ipse saucius, anhelans, sustentat collum, deponens in pectus barbam promissam: quærit plurima de Lauso; et mittit plurimos qui retrahant eum, et portent ei jussa patris. Sed socii plorantes portabant in clypeo Lausum mortuum, magnum, et magna plaga occisum. Mens patris præsagiens calamitatem agnovit procul lamenta: deturpat canos crines fœdo pulvere, tollit ad cœlum geminas palmas, et incumbit cadaveri: O fili, an tanta cupido vitæ corripuit me, ut paterer eum quem genui supponi pro me dextera inimica? an ego pater servor per has plagas tuas, tuam vivus per mortem? heu! nunc denique mihi misero durum est

lecti proceres aliquot Pier. Stant leti Dorvill. a m. pr. atque ipse æger idem. anhelus Zulich.-838. prospexam Rom. perpexam, perpessam vitia codd. et edd. in corpore Gud.-839. rogitans Gud. Leid. multumque remittit, haud dubie doctius, Rom. et Medic. cum Gud. pr. Mentel. et ceteris præstantioribus: itaque recte receperat Heinsius. Excidit tamen et hoc Burmanni recensioni et iterum illatum vulgare multosque.-840. ferent Exc. Burm. et Franc. responsa Leid. -841. exanimem Heins. e scriptis revocavit; vulgo exanimum. v. ad iv Æn. 8. exanimum socii Parrhas. et Dorvill.-843. Agnoscit alter Hamb.-844. multo Heins. secundum Pierium reduxit, ob codd. consensum, et Macrob. iv, 3, tum quoque variasse dicendus est poëta id, quod lib. x11, 611 retractavit : Canitiem immundo perfusum pulvere turpans; unde in recentiores (etiam Goth. sec.) et in edd. h. 1. venit : immundo deformat pulvere.-845. corpori alter Menag. Moret. sec. et a m. pr. Zulich., quod vulgarius esset; nunc hæret in corpore.-846. voluntas etiam hic aliquot Burm. cum pr. et tert. Goth.-847. succumbere vett. codd. Prisciani lib. xvi cum Erf.-849. M. t. juvenis Zulich. et pro var. lect. pr. Hamb.-850. Exitium cum Ald. pr. plerique Pier., etiam Rom., tum Medic. et ceteri fere omnes. Etiam hoc est exemplum consensus codicum, emendationis veritate inferioris. Etsi enim adjuvari potest ea lectio interpunctione: nunc misero mihi demum Exitium! infelix! nunc alte vulnus

NOTE

849 Heu, nunc misero mihi, &c.] Non me movit huc usque, aut ignominia exilii, aut dolor inflicti ab Ænea vul

neris; quamdiu te ultorem superesse putavi: nunc, &c.

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriæ pœnas odiisque meorum:
Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque relinquo! 855
Sed linquam. Simul hoc dicens attollit in ægrum
Se femur; et, quanquam vis alto vulnere tardat,
Haud dejectus, equum duci jubet. Hoc decus illi,
Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat

exilium, nunc plaga intime inflicta est! Ego, o fili, ipse infeci scelere tuum nomen, ejectus solio et regno paterno propter cupiditatem meam. Debebam panas patriæ, et debebam ipse dare animam sceleratam indignationi meorum subditorum per omnia genera mortis. Nunc vivo, nec adhuc relinquo vitam et homines: at relinquam. Hæc proferens, simul erigit se in femur saucium: et quamvis violentia profundi vulneris retardet eum, non fructus imperat adduci equum: hoc erat illi ornamentum, hoc solatium; per hunc exibat victor ex omnibus præliis: alloquitur

[ocr errors]

adactum, at tamen exilium, quod pleræque vett. edd. habent, et Naugerins intulit, verum est; hoc enim primum erat, quod in Mezentii fortuna poëtæ animo occurrere poterat. Sunt autem codd., qui tueantur, Gud. a m. pr. pro div. lect. Rottend. Leid. et sec. Menag. cum Goth. pr. nunc autem volnus Dorvill.-851. violavi Lutat. ad Stat. III Theb. 697.-852. Pulsus ob invidiam regno idem Lutat. ibid. ex lib. x1, 539, nisi et hic, inquit Burm., regno legit pro solio. Versus hujus cum sqq. sententia distinctione mutata aliter proce dit; potest enim et sic interpungi :

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen.
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis,
Debueram patriæ pœnas odiisque meorum.

Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo,

sese alto

h. Utinam, ut fas erat, omnibus suppliciis animam efflassem ego, te super stite! Nunc vivo. Sentio tamen desiderari sic in primo versu criminis rationem et causam: quæ in vulgari interpunctione bene subjecta est.-853. odiisque malorum Montalb.-854. dedisse aliquot Pier., perperam.-855. homines vitamque Sprot.-856. hoc e scriptorum consensu Heins. pro vulgari hæc, his dictis Parrhas.-857. Primum, pro vis, passim in codd. vel alto sese, vel quamvis alto se: ex interpolatione indoctorum hominum. Tum vero vis tardet Medic. a m. sec. et a pr. Gud., cumque iis tardet plerique codd. et edd. vett. Forma tamen verbi: tardeo, ere, alibi vix occurrit. vis ...tardat Rom. et al., it. Goth. pr., recte; quod Heins. interpretatur: tardat se, tardatur; cf. sup. ad Æn. 11, 208. Potest tamen commode vis tardat accipi, solito poëtarum more, pro virium defectus tardat. Servius aliter reddidit: alti vulneris violentia; ut adeo doloris notio adjuncta sit. Cerda legisse videtur: ris alto vulnere tarda,—858. Haud dejectus, animo dejecto.-859. erit Gud., solenni errore. Heinsius tamen suspicatur fuisse: Hoc solamen heri; eleganter, sed nulla cum fide. hoc victor obibat a m. pr. idem Gud. habebat NOTÆ

852 Ob invidiam] Non, ob odia: ne merito expulsus esse videatur: inquit Servius. Male: cum profiteatur se criminis reum debere pœnas patriæ.

Fortasse ob invidiam dicit, non subditorum in se, sed suam in subditos: id est, cupiditatem, avaritiam, immani.

tatem.

Omnibus. Alloquitur moerentem, et talibus infit:
Rhoebe, diu (res si qua diu mortalibus ulla est)
Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum
Ultor eris mecum; aut, aperit si nulla viam vis,
Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo
Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.
Dixit, et exceptus tergo consueta locavit
Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis ;
Ære caput fulgens, cristaque hirsutus equina.
Sic cursum in medios rapidus dedit. Estuat ingens
Uno in corde pudor mixtoque insania luctu,

860

865

870

mæstum equum, et affatur talibus verbis: Rhæbe, diu viximus, si ulla res diu durat hominibus: vel hodie victor reportabis spolia illa sanguinea et caput Æneæ, et mecum eris ultor mortis Lausi; vel, si nullus impetus pandit mihi viam ad ultionem, cades simul. Opinor enim, o fortissime, dedignaberis ferre imperia exterorum, et Trojanos dominos. Sic ait: et exceptus dorso, composuit corpus assuetum huic equo: et armavit binas manus telis acutis: splendens ærea casside secundum caput, et horrens crista e jubis equinis. Sic præceps cepit cursum per medios. Pudor magnus ardet in corde intimo, et amentia juncta cum dolore, et amor turbatus

Montalb. cf. ad x11, 17.—860. ac talia fatur aliquot Pier., inter quos Rom.— 861. Rhabe Heins. e codd. pro vulgari: Phoebe. Apud Macrob. iv, 6 Rhebe. An dicendum : ῥοῖβον pro ῥοιβδον dictum fuisse ? Rhæbus, ραιβός, quod in Rom. est, ovverтpaμμévov Tods Todas significaret. mortalibus ægris pr. Moret., quod Maroni, et hinc librario, familiare. ultra est Rom. usquam est Erf.862. cruenti Hugen.-863. Ut c. A. Gud. Lausique laborum tert. Moret. At Regius dolorem. Ultor.-865. Occumbens a m. pr. Gud., tum Ven. et sec. Rottend. cum Goth. sec.-867. acceptus Exc. Burm. in tergo exceptus Goth. sec. assueta pr.-870. Sic cursu in m. r. redit Rom., quod et ipsum bonum.871. Uno in corde nec ineleganter multi ap. Pier. et vetustiores Heinsii cum Goth. pr., qua de causa hic recepit pro vulgari: Imo in corde, quod Pierius præferebat. Deseruit Heins. et hic placitum suum, dum variare poëtam similia bis in carmen illata contendebat. Jam autem inf. x11, 667 est Uno in corde. Habuit tamen hoc Servius quoque in suo; et facilis lapsus inter duo : imus et unus multis exemplis constat. Una in corde Moret. sec. et Gud. cum Goth. sec. Revocavit imo Wakef. Tum dolor vetustiores Heinsii cum Mediceo Pierii. Romanus tamen cum Mediceo Fogginii in pudor consentiunt, cumque his ceteri: erit pudor ex eo, quod filium pro se cadere passus est. In aliis Pier. puer, et in Sprot. puer vel pavor. Ad meum sensum præfe

NOTE

861 Rhæbe, diu, &c.] Carpitur hic a quibusdam Virgilius, quod Mezentium inducat se cum equo componentem. Ducem tamen habet Homerum 11.

VIII. 185. ubi Hector equos item suos,
Xanthum, Podargum, Æthona, et
Lampum adhortatur.

« 前へ次へ »