ページの画像
PDF
ePub

* Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus:
Atque hic Æneam magna ter voce vocavit.
Æneas agnovit enim, lætusque precatur :
Sic pater ille Deum faciat, sic altus Apollo,
Incipias conferre manum.

Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: Quid me, erepto, sævissime, nato,
Terres? hæc via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus, nec Divum parcimus ulli.

875

880

furore, et fortitudo sua sibi cognita. Tunc vero appellavit Æneam ter alta voce. Eneas agnovit eum, et gaudens orat Deos: Sic pater ille Deorum, sic magnus Apollo efficiat, ut incipias conserere manum mecum. Hoc solum locutus est, et occurrit adversus minaci hasta. Ille autem Mezentius ait: O crudelissime, cur me territas sublato filio? unicus fuit ille modus, quo posses me occidere: nec time

ram: Estuat ingens Imo in corde dolor.-872. Versus hand dubie ejiciendus; nam adversatur loci rationibus; tum inf. XII, 668 iterum occurrit; tandem deest in antiquissimis Rom. Medic. et a m. pr. Gud. At in Menag. legebatur post v. 875. Ejectus est quoque a Cuninghamo; et nunc in ed. Parmensi, et a Wakefield.-873. ter magna Dorvill. magna sic ed. Ven. Burm.-874. agnovit enim ex vetustioribus Pierianis et suis (adde ed. pr. Burm. cum Goth. sec. et tert.) præclare dedit Heins. pro vulgari: a. eum. Idem ad illustrandum laudat sup. lib. vi, 317. IX, 340. Ge. 11, 509, sed in illis locis ratio diversa; nam h. 1. enim est pro váp Toi. enimvero.-875. Ut nunc interpungitur, jungenda sunt: Sic...faciat...(ut) incipias. Potest tamen oratio juvari: Sic...Apollo! (sc. ut tu conferas manum, congrediaris mecum) Incipias conferre manum.-876. Incipies Hugen. manus sec. Rottend. vid. x1, 283. num mecum Dorvill., et expleto toto versu: manum et mihi jungere pugnam Exc. Burm. Franc. et Goth. alter. Sup. 1x, 741 Incipe si qua animo virtus et consere dextram.—877. subiit cominus Franc.-878. o savissime Zulich.-879. Terreas aliquot Pier. Nunc, cum natus mihi ereptus sit, nihil est, quod me terreat.-880. ulti Goth. tert. Possis aliquid exsculpere; sed nihili illud

NOTE

875 Sic pater ille, &c.] Æneæ pietas in invocandis Diis, quos contra Mezentins negligit: dextra mihi Deus, &c. 773. Sic, &c. id est: sic faciat pater Deum, ut incipias, &c. Est enim in pugna, quæ missilibus peragitur, deterior ejus conditio qui incipit. Vel: faciat pater Deum, ut sic incipias: id est, eques contra peditem. Nam etsi habitus equestris videtur ad impetum pedestri superior: in pedestri tamen magna et multiplex utilitas. Et vero Æneas pedes, confosso equo, equitem deturbavit.

Delph. et Var. Clas.

ma

878 Quid me, erepto, &c.] Orbatum filio patrem frustra territas: magis enim post illius excessum cupio mori, quam me ipse cupis occidere. Sic Donatus.

879 Hæc via sola fuit, &c.] Alia enim via superare non posses: tunc vita mea consumta est, tunc me cepit odium vitæ; cum cecidit Lausus, cum ejus funus his oculis vidi. Sic Donatus.

880 Nec mortem, &c.] Frustra minaris mortem, quam quæro: frustra Deos invocas, quos contemno, quos 4 H

Virg.

Desine. Jam venio moriturus, et hæc tibi porto
Dona prius. Dixit, telumque intorsit in hostem;
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro: sed sustinet aureus umbo.
Ter circum astantem lævos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens; ter secum Troius heros
Immanem ærato circumfert tegmine sylvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet
Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua;
Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter

885

890

mus mortem, nec reveremur ullum numen: abstine ab illis: nunc venio moriturus, et prius fero tibi hæc munera. Dixit, et libravit jaculum in hostem: deinde infigit aliud, et præterea aliud, et circuit in magnum orbem: sed clypeus aureus excipit illa. Ter equitavit in sinistros circuitus circa stantem Æneam, spargens manu jacula: ter heros Trojanus secum circumfert magnum numerum jaculorum, in æreo clypeo defixum. Denique cum pigeret ducere tot moras, et extrahere tot jacula e clypeo; et cum premeretur certans prælio impari: meditans mente plurima, tum

est.-881. Nam venio omnes antiquiores Pier. et Heins. cum Medic. et Rom., etiam aliquot vett. edd. et Schol. Statii Theb. 111, 71. Tuetur tamen alterum Heinsius tanquam elegantius. Stant pro eo pr. Hamb. Moret. qu. Ven. et Goth. alter cum edd. vett. Tum Heins. emendandum esse censet: at hæc; quod et ipsum elegantius. Sic et Waddelius maluerat apud Burm.-883. figitque volutatque: ita Heins. e Gud. a m. pr., in quo virum ingeniosum exqui sitioris lectionis studio auram pro Junone amplexum esse nullus dubito. Nam primum Gudiani librarii lapsus ille est, non lectio: tum post figit importunum est volutat ingenti gyro, quod de hasta librata accipere necesse est, ut volutat sit pro, volvit, rotat. Tandem nemo dicat, quid in vulgata displicere possit, quam omnes codd. vetustiores exhibent: volatque ingenti gyro, quod, suo more, poëta mox disertius et ornatius exponit: ter circum a. etc. In Mediceo, quod non esse animadversum miror, scriptum est: fugitque (etsi a m. sec. mutatum) volatque. Sic et Voss. et vett. edd., uti Ven. 1484. atque hoc mirifice placere potest, ut sit: telumque intorsit in hostem: Inde aliud super atque aliud: fugitque volatque Ingenti gyro. In Ven. erat: aliudque ; fugitque volatque, quod interpolatoris est, qui non viderat præteritum esse tempus poëtæ in his solenne. In Leid. erat fixitque, ex simili stupore: quia præcesserat intorsit. figitque tamen librorum consensus tuetur, a quo in his et similibus standum est, quando utraque lectio habet quod probari possit.-884. æreus umbo Medic. et Gud. vid. sup. ad 271.-885. Tum Franc. circum acastem Goth. tert., ex librarii inscitia.-887. tegmine et pro var. lect. agmine Gud.-888. transisse Franc. et Goth. tert., indocte. risisse Bigot.-890. eru

NOTE

probris lacesso; quibus, si adessent, minime parcerem.

881 Hæc tibi porto Dona prius] Ut, quasi mutuo munere, me occidas. Umbo, Æn. 11. 546.

887 Sylvam] Magnam telorum multitudinem, infixam clypeo, Ge. I. 152. 889 Pugna congressus iniqua] Pedes Æneas, contra equitem Mezentium.

Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt coelum Troësque Latinique.
Advolat Æneas, vaginaque eripit ensem,

Et super hæc Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi? Contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit:
Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ?
Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni;

895

900

denique irruit, et impingit hastam inter cava tempora pugnacis equi: equus attollit se rectum, ferit aërem ungulis posterioribus, et ipse cadens super equitem excussum impedit eum, et pronus in caput opprimit projectum humerum. Trojani et Latini commovent cælum clamore. Æneas accurrit, et extrahit gladium e vagina, et simul hæc dicit: Ubi est jam ferox Mezentius, et aspera illa violentia animi? Etruscus, postquam aspiciens aërem hausit spiritum et collegit animum, ait contra: Hostis acerbe, cur objurgas me, et intentas necem? nullum crimen est in mea cæde: nec

pit tres Burm. intra Ven.-892. arrectus alter Hamb. et Montalb. Mox si scriptum esset, tum calcibus auras, expeditior esset interpretatio. Sed poëta alterum maluit, forte ut celeritatem assequeretur.-894. ejectumque Zulich. dejectoque Gnd. a m. sec. et sec. Mentel.-895. intendunt Goth. sec., quod defendi potest; vera lectio non est.-897. super hoc ed. pr. Burm. Est: et insuper hæc addit. et illi Hugen.-898. et auras Medic. a m. sec. et alii Pier. et Heins., minus bene, et perpetuo lapsu.-899. Suscipiens sec. Rottend. -901. in prælia Zulich. et Dorvill. venit Medic. a m. pr., ut de Lauso agat,

NOTE

892 Tollit se arrectum, &c.] Videtur primum sublato capite ex dolore vulneris, in posteriores pedes surrexisse: mox contrario motu recidens in anteriores, posterioribus aërem verberasse: quo succussu dejectus est Mezentius equus in caput cernuus procubuit.

894 Ejectoque incumbit cernuus armo] Cernuus is dicitur, qui procumbit in faciem; eam scilicet partem, qua cernimus, seu videmus: hinc cernuare. Ita vulgo grammatici omnes. Armus est humerus, ut quibusdam videtur, brutorum animantium. Tamen hic explicatur de humero Mezentii, quemadmodum de humero Herminii, Æn.

XI. 644.

895 Clamore incendunt cœlum] Commovent, concitant. Sic Æn. Iv. 360. 'Desine meque tuis incendere teque querelis.'

900 Mortemque minaris? Nullum,&c.] Quid suspendis ictum, quasi me ad mortem deprecandam invitares? Potes me occidere: nullum crimen est, si quod hostis tibi parabat, id ipsum huic inferas. Non ad pugnam ea mente redii, ut vincerem; sed ut morerer. Nec Lausus morte sua fœdus hoc tecum mihi pepigit, ut vitam deinde mihi condonares; donum quippe respuerem tuum, qui filio superesse nolo.

Nec tecum meus hæc pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro;
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ;
Et me consortem nati concede sepulcro.

Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

905

sic redii ad prælium, ut mihi parceres; nec meus Lausus fecit mihi tecum hæc fœdera. Hoc solum precor, per veniam quæ datur superatis hostibus, si datur aliqua: patere ut cadaver meum tumuletur humo. Novi aspera odia meorum circumsistere me: precor, contine hunc furorem, et redde me tumulo conjunctum cum filio. Hæc dicit, et excipit gladium gutture sciens et videns, et spargit animam cum sanguine exundante in arma.

inquit Heins. Probabilius, librarii lapsu.—902. fœdere Franc.-903. veniam pars codd. Heins.—905. Circum adstare Exc. Burm.-907. Hoc Franc.—908. defundit Gud. a m. pr. et Rom. diffudit Goth. alter et tert. in arva ed. pr. Burm. et Menag. pr., male. Jungenda sunt: cruore undanti in arma, thoracem seu clypeum.

NOTE

905 Circumstare odia] De odiis Etruscorum in Mezentium regem

suum, Æn. viii. 478.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER XI.

ARGUMENTUM.

POSTERA die victor Æneas de spoliis Mezentii tropæum Marti erigit; Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Ænea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur. Venulus, e Diomedis urbe redux, nullam inde spem esse auxilii, Latinis refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Æneam de pacis conditionibus mittendos censet. Addit Drances huic regis sententiæ multa in Turnum belli auctorem convitia : quæ Turnus amare, sed animose, refellit: paratum se professus singulari cum Ænea certamine commune periculum redimere. His ita rixantibus nuntiatur, Trojani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento imminere, Æneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere. Turnus cognito Æneæ consilio suas etiam copias bifariam dividit: equites sub Camilla et Messapo Trojanis equitibus opponit; ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Æneam opprimat insidiis. Diana mortem Camillæ prævidens, cum eam impedire non possit, saltem ultioni providet; dimissa e coelo Nympha Opi, quæ

« 前へ次へ »