ページの画像
PDF
ePub

Utque procul medio juvenum in clamore furentum
Prospexit tristi multatam morte Camillam;
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces:
Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
Supplicium, Teucros conata lacessere bello!
Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extrema jam in morte; neque hoc sine nomine letum
Per gentes erit; aut famam patieris inultæ.

840

845

et immota aspicit prælium: et cum inter medios clamores juvenum certantium procul vidit Camillam affectam tristi morte; et suspiravit, et emisit hæc verba ex intimo pectore: Heu virgo ! tulisti supplicium nimis crudele, conata bello aggredi Trojanos: nec profuit tibi derelictæ inter vepres coluisse Dianam, aut tulisse humeris nostras pharetras. Tamen Dea tua non te relinquet jam ingloriam in suprema morte: neque hæc mors erit absque honore inter populos, nec feres famam non vindicatæ. Nam

est. Ut saltem adjuves quodammodo, dicendum est, exprimi tantum hoc, quod tuta, e tuto loco, pugnam prospicit Opis; aut, cum alias vel solo armorum strepitu et pugnæ aspectu terreri soleant puellares animi.-838. Atque Leid. juvenum medio Menag. pr. juvenem Bigot. et Goth. tert. juvenem medio in clamore furentem Gud. in etiam Junt. ed. abest. Juvenes sunt ainol, bellatores.-839. mulctatam Pierius in suis invenerat : sicque tres Heins. At Mediceus cum qu. Moret. et Leid. mulcatam, quod etiam ex vet. cod. laudat et defendit Guellius. mutatam Franc. et Parrhas. Jam de his vocibus satis accurate actum passim a viris doctis. Laudat Burm. Arntzen. ad Aurel. Vict. Vir. Ill. c. 51, Drakenb. ad Liv. 111, 67. mulcatam h. 1. Heins. intulerat ; jure suo retraxit Burm. multatam, quod jam inde ab Aldd. legebatur. Nec enim aliter dicitur quam: multari pecunia, exilio, morte, ut vel Lexica docent. m. in morte Sprot.-840. Ingemit et dedit has Dorvill.-843. Hoc tibi Donatus legisse visus Ge. Fabricio. Diana Vratisl.-844. gestasse aliquot Pier. et membranæ Brunck., qui id reposuit. sagittas Medic. cum nonnullis aliis et binis Goth. aberravit.-845. reliquit Heins. recepit, ex Romano Pierii, Mediceo aliisque suis. Sic ex decreto Dianæ res jam constituta habetur. relinquit aliquot Pier. et tres Heins. relinquet vulgo legitur: sic quoque tres Goth. cum Erf.-846. jam abest Sprot. in abest quinque Heins. et alteri Goth. nec al. numine Medic. Pierii, et pars Heins.-847. Per gentes eat NOTE

839 Mullatam] Aliqui legunt mulcatam. Differunt vero multare, et mulcare: quod multare est a voce Osca vel Sabina, multa, quæ pœnam pecuniariam a judice irrogatam significat, ut notant Festus et Varro; et per translationem, quamlibet aliam pœnam: mulcare autem Latina vox est, quæ significat verberare, a mulceo, Delph, et Var. Clas.

quod est mollio: quia quod verberatur, mollitur: hinc Vulcanus dictus est Mulciber, a verberando ferro. Vide Germanum Valentem, et Vossium.

843 Deserta in dumis] De vita Camillæ in sylvis, supra 539. et sequentibus.

Virg.

4 N

Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
Morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum ;
Hic Dea se primum rapido pulcherrima nisu
Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem:
Cur, inquit, diversus abis? huc dirige gressum,
Huc periture veni: capias ut digna Camillæ
Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?

[ocr errors][merged small][merged small]

quisquis læsit vulnere tuum corpus, solvet id nece merita. Fuit sub excelso monte magnum sepulcrum Dercenni, veteris regis Laurentini, ex aggesta terra, et tectum umbrosa ilice. Dea formosissima collocat se primum illic celeri impetu, et ab excelso tumulo circumspicit Aruntem. Quando aspexit illum coruscantem armis et vane superbientem, ait: Cur discedis in diversam partem? huc fer gradum, huc veni moriture: ut recipias mercedem dignam Camilla. Tune morieris sagittis ipsius

conj. Heins., non ineleganter. patiaris Montalb. inulta pr. Moret. et a m. sec. Hamb. unus; sed est fama inultæ, ignominia invindicatæ, ut bene Serv. -849. luat pr. Hamb. et sec. Moret. cum Goth. pr. et tert. et Erf. licet alter. luit Exc. Burm. arto Medic. a m. pr.-850. Dercerni Medic. Dircerni dno ant tres alii Heins. Dirani Parrhas. Stercenni apud Servium fuisse videtur. Dorcenni et Dorcenii alii.-851. textum Exc. Burm.-852. niru Franc, vel cursu in marg. Goth. tert.-853. Arruntem tumidum alter Hamb.854. lætantem animis Medic. a m. pr. quod arripuit Wakefield. Videt tamen accommodatius sic fore: Ut videt exultantem animis. surgentem Leid. -855. adversus Zulich. ab his alter Menag. derige Medic. et Gud. gressus Erf.— 856. moriture sec. Moret. Camilla Rom.-857. Tunc Franc. Teque pr. Rottend. Tute etiam Erf. moriare sec. Moret. Ad verba: Tune etiam ab Heinsio et Burmanno il notatum mirari licet: cum expeditu haud facilia sint. Aut enim jungi debet : Tune etiam, etiam tu, sc. ad exemplum tot alioram, qui Dianæ telis periere. Sic fere Serv. et Donat.; aut etiam Dianæ telis, se. nec meis; expectabisne, dum a Diana ipsa interficiaris? Erant tamen ipsius Dianæ sagittæ, quibus Opis utebatur. Neutrum satis placere potest. Possit alterum distinctione juvari: Huc periture veni. Cupias ut digna Camille Pramia, tune etiam telis moriere Diana? Ex Cerda mente dolet NOTE

850 Dercenni, &c.] De hoc vetere Laurentum rege, Latino multo antiquiore, nihil apud auctores. Bustum ait, pro loco ubi cineres post combustionem depositi fuerant. Ilex, arbor glandifera, yeuse. De Laurente regione, Æn. vII. 63.

854 Vana] More adverbit, pro vane: ut Ge. 111. 500. Terram crebra

856 Digna Camilla præmia, &c.] Mors divina manu illata, præmium, non pœna est. Si mori debuerat Camilla, mori divina manu debuerat, non imbelli timidi mortalis telo. Tune dignum Camilla munus auferes? et ignavus cum sis, non cujuslibet numinis, sed ipsius etiam Dianæ telis moriere?

ferit,'

Dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
Depromsit pharetra, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longe, donec curvata coirent

Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Læva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
Audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt ;
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.

860

865

etiam Diana? Dixit, et quemadmodum Amazon Thracia, eduxit ex aurata pharetra sagittam celerem, et inimica intendit arcum corneum, et extendit longe : donec extremitates ejus inflexæ committerentur inter se, et jam tangeret munibus æqualibus, sinistra cuspidem ferri, dextera et nervo mammam. Statim Aruns audivit simul stridorem sagittæ aëremque frementem, et ferrum infixum est in corpore.. Socii immemores relinquunt illum in incognito pulvere arvorum exspirantem et ul

Nympha, fraudulento homini contingere gloriosam mortem: cum periturus. sit Dianæ telis. Ex simili indignatione dictum putabat Guell. Alius modus. est, ut ex affectu reliquorum etiam hoc dicatur: Tune etiam? Telis moriere Diana, h. Tune etiam longius abis? non pares dicto? Ades vero, o bone, telis moriere Diana. Uti in objurgatione etiam solenne est. Parum tamen epicæ dignitatis et hoc habet. Brunckius mutavit verba et ex conjectura reposuit: Tuque etiam; si tamen locum exigas: Huc periture veni: capias ut digna Camillæ Præmia, tuque etiam telis moriere Diana: frigere sentias verba etiam, et que, et tu. Sententia enim his verbis finitur: telis Dianæ moriere, ut capias præmia digna Camilla. Ex Rottendorph. lectione exsculpi possit hæc lectio: Huc periture veni, capias ut digna Camilla Præmia teque, et jam telis moriare Dianæ. ut sit: veni, ut capias præmia digna Camilla et te, utque jam Dianæ telis moriare. Ceterum, etsi satis frequentes sunt tales cavillationes victorum et hostium in poëtis, tota hæc Opis oratio ad nostrum sensum parum habet gravitatis epicæ. Extrema vero hominis male docti pannus esse videri possint, qui explere voluit versum imperfectum relictum: cum poëta substitisset post Præmia. Videtur tamen e Statio apparere, jam ipsum hæc legisse nam Theb. x, 910 post Capanei minas Jupiter Risit et...Tune etiam feriendus? ait. Et 1x, 787. Prælia lude domi...quod si te mæsta sepulcri Fama movet, lebo moriere virorum: ad Parthenopæum Amphion.-858. at a. sec. Moret.-859. Depromit alter Hamb. incensa Hugen.-860. Eduxit Franc. et Dorvill. Adduxit Macrob. 1v, 3. d. cruenta c. Franc.-861. Intra se Goth. sec. tenderet Menag. pr. et qu. Moret.-862. Lævam aciem fragm. Vatic. dextram ed. pr. Burm.-863. celi Goth. tert. aurasque sequentes Exc. Burm.-864. exitq. Franc.-867. pinnis fragm. Vatic., ex more. defertur, NOTE

858 Threissa, &c.] Ut Threissa, id est, ut Amazon. Sic Camilla 648. exultat Amazon, id est, ut Amazon. Neque enim Opis aut Camilla tales erant re ipsa; sed cultu tantum at que habitu. De Amazonibus Thraciis,

supra 659.

867 Olympum] Montem Thessalia, pro cœlo, Ecl. v. 56. Ala, equitatus supra 604. Rutuli, milites Turni, Eu VII. 794.

Prima fugit, domina amissa, levis ala Camillæ : Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas; Disjectique duces desolatique manipli

Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt.

Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes
Sustentare valet telis, aut sistere contra:

870

Sed laxos referunt humeris languentibus arcus;
Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875
Volvitur ad muros caligine turbidus atra

Pulvis, et e speculis percussæ pectora matres
Foemineum clamorem ad cœli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupere patentes,
Hos inimica super mixto premit agmine turba ;
Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
Monibus in patriis, atque inter tuta domorum,

880

tima gementem: Opis effertur alis ad æthereum cœlum. Levis equitatus Camillæ fugit primus, regina amissa: Rutuli turbati fugiunt, fugit fortis Atinas: et ductores dissipati, et manipuli vastati quærunt loca tuta, et currunt equis conversi ad muros. Nec ullus potest sustinere armis, aut stare contra Trojanos imminentes et inferentes mortem: sed reportant humeris defessis arcus luxos, et ungula equorum currendo pulsat campum pulverulentum. Pulvis confusus nigra caligine fertur ad muros: et matres verberantes sinum emittunt e speculis fœmineam vociferationem ad astra cœli. Qui primi attigerunt cursu portas apertas; hos turba hostilis opprimit agmine superjecto: nec evitant mortem funestam ; sed in ipso ingressu, in muris

Oudart.-869. acer Acernas alter Hamb. acer est et h. 1. fortis; nec debebat de hoc dubitari.-870. Defectique duces Medic. a m. pr., quod Heins. illustrat, nec tamen aliter accipere vult, quam ut sint: deserti a suis. Sic vero præstat, quod omnium codd., etiam fragm. Vatic., auctoritate firmatur, Disjecti, h. e. dispersi, palantes fuga. Dejectique alter Hamb.-871. Tecta p. pr. Hamb. pro var. lect. conf. mox v. 882. equos Gud. Mentel. pr. et alter Menag., ut aut sit equos tendunt, aut equos aversi. Tum equis versis ed. pr. Burm. equis aversis Goth. sec. equos adversi Zulich. adversa ad mania pars codd. Pier. cum Erf. adversi Dorvill. aversa mania sine ad duo Moret. turbata ad mania Ven. Sed vulgata recte se habet: et firmat eam fragm. Vatic. -872. instantes acies l. f. Rufinian. de Schemat. Lex. p. 237, perperam ex memoria.-873. aut tendere Parrhas.-874. lapsos Vratisl. lassos duo Burm., perpetuo lapsu.-875. Quadripedoque Rom, cum fragm. Vatic. a m. pr., uti et Donatus legerat: quod doctius dictum, uti sup. vIII, 596 Quadrupedante sonitu. Quadripes per i scriptum jam sæpe vidimus. vid. sup. ad v. 614. que aberat ed. pr. Burm. Quadrupedemque alter Menag. et fragm. Vatic. a m. sec. Quadrupedante p. Sprot., et p. sonitu q. tert. Rottend., utrumque ex altero loco viii, 596.-876. c. t. acta Goth. tert., quod ferri posset, si melius non haberemus. --877. e aberat Franc. e muris Dorvill. et Goth. tert. cum Erf. perculsæ tert. Rottend. percusso p. unus Heins.-881. eff. noctem Oblong. Pierii. si lim. Erf. limite Zulich. et sec. Rottend. limine in primo Goth. tert. memoriæ vitio. Nam limine primo occurrit alibi.-882. intru Rom., tum Medic.

ENEIDOS LIB. XI.

Confixi exspirant animas. Pars claudere portas ;
Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent
Accipere orantes; oriturque miserrima cædes
Defendentum armis aditus, inque arma ruentum.
Exclusi, ante oculos lacrymantumque ora parentum,
Pars in præcipites fossas, urgente ruina,

885

Volvitur; immissis pars cæca et concita frænis

Arietat in portas et duros objice postes.

890

Ipsæ de muris summo certamine matres

(Monstrat amor verus patriæ), ut videre Camillam,

patriis, et inter tutas domos confossi emittunt animas. Pars incipit claudere portas: nec audent patefacere aditum sociis, nec admittere precantes intra muros: et incipit tristissima strages, propugnantium armis ingressus, et ruentium in pugnam. Ex iis qui sunt exclusi, pars labitur in fossas præruptas, premente multitudine irruentium, ante oculos et vultus parentum plorantium; pars insana et concitata equis frænatis impellunt portas et postes firmatos repagulis. In suprema illa contentione matres ipsæ, ex quo conspexerunt Camillam (id docet verus amor patriæ)

Voss. pr. Parrhas. Goth. sec. et ed. pr. Burm. Eadem tecta d. cum parte
Pierianorum, et Sprot. cum Hamb. sec. a m. sec., minus eleganter: ut et
alibi. inter tuta etiam fragm. Vatic.-883. et spirant Medic. spirant Zulich.
-884. audet Ven. et Parrh.-886. Defendent cum litura Medic. aditusque
inque Franc. atque a. r. Gud. duro et sub Marte cadentum præfixum video
Donati interpretationi. Julium Sabinum corruptum potius esse arbitror,
quam lectionem variare. Cades, ait, quam faciebant Trojani. Oritur cædes
descendentium per ingressum, et ruentium ad portam.-887. lacrimantum ante ora
p. concinna repetitione Moret. sec. et Hamb. pr. a m. sec.-890. Arcitat
Goth. sec. Artat se in p. tert. in portis Gud, cum tribus aliis.-892. Constat
amor versus Rom., ut jam re-
alter Hamb. amos Gud., quod illustrat Heins.
vertatur ille in pectora. Minus scite. In fragm. Vatic. ut a pr. m. aberat :
et videtur ut aut melius abesse (nam sive sit postquam, sive quemadmodum,
parum commodum est), aut in et mutari. Ita erit: Monstrat amor verus patriæ;
et videre Camillam; h. et viderant matronæ paulo ante Camillæ exemplum.
Sed vereor, ne, si non totus versus, et hemistichium tamen, seu posterius, ut
videre Camillam, ad supplendum versum, quem poëta imperfectum reliquerat,
illatum sit; seu prius quoque, cum in margine pro interpretatione ascriptum
esset: ut videre Camillam. Totus versus, ut dixi, olet interpolatoriam operam.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« 前へ次へ »