ページの画像
PDF
ePub

Tela manu trepida jaciunt; ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Præcipites, primæque mori pro mœnibus ardent.

Interea Turnum in sylvis sævissimus implet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum :
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
Ingruere infensos hostes, et Marte secundo
Omnia corripuisse; metum jam ad monia ferri.
Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt)
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat, campumque tenebat:

895

900

festinantes emittunt e muris tela manibus, et imitantur arma ferrea duris lignis, stipitibus, fustibus præustis, nihil moratæ, et cupiunt primæ mori pro defensione murorum. Interim nuntius acerbissimus occupat Turnum in sylvis, et Acca refert juveni magnum illum tumultum: turmas Volscorum cæsas esse, Camillam occisam esse, hostes infestos imminere, et favente Marte vastasse omnia: timorem jam extendi ad muros. Ille furiosus deserit colles occupatos et sylvas difficiles, nam auctoritas dura Jovis ita imperat. Vix excesserat

:

--893. trepida Bigot. manu jaciunt: trepidaque et ed. pr. Burm.-895. ardent recepit Heins., pro vulgato audent. Habet et hoc suam vim. Sed ardent de re bellica poëtis quoque satis frequentatum. Duplicis lectionis diversæ duces ardent Rom. et fragm. Vatic., tum Gud. Menag. pr. et Montalb. et ipse Medic. a m. pr., sed idem a m. sec., adeoque ex Aproniani emendatione, audent, quod plerique sequuntur, ex Gothanis quidem pr. et tert. nec male hoc, respectu sexus: audent nunc mori, h. e. discrimen mortis adire, etsi fœminæ.-896. in abest Bigot. et Goth. pr. ac tert., et Interea silvis Turnus ed. Ven. Burm., qui Virgilium sylris dicere maluisse, quam in s., notat. densissimus Moret. sec. lenissimus Franc.-897. et deest Mentel. pr., unde Heins. conj. Nuntius, ingentem juveni: inde tamen nihil lucreris. ingentem vel cæcum Hamb.--898. Dejectas pr. Hamb. a m. sec. ed. pr. Burm.-899. infestos edd. vett. et, haud dubie inde ductus, Goth. pr., a quibus discessit Naugerius in ed. tert. Ald.-900. Omnia corripuisse metum: jam sec. Moret., quod et ipsum ferri possit. metu Menag. pr., sicque videtur legisse Jul. Sab.-901. et sava codd. Pierii et Heinsii: sicque editum a Nangerio, et revocatum ab Heinsio: vett. edd. fere jam s. Ita vero distingui debebat: Ille furens jam, sæva J., idque non improbem. Ed. Mediol. et aliæ vulgg. cum Goth. pr. et cum codd. Ursin. nam s. Dorvill. a m. pr. si sæva Jovis. nomina Medic. sic n. pellunt Rom.— 902. nemora avia Bigot. et Goth. tert. liquit pr. Moret. linquent Goth. sec. —903. cumposq. Medic., et pro div. lect. tert. Røttend.—904. Tum p. Par

NOTE

901 Furens, (et sæva, &c.] Duplici de causa reliquit insidias, quibus Æneam deprehendere et bellum conficere mox potuisset: nempe ob præ

cipitem furorem, qui ei mentem abstulit: et ob numina Jovis, et vim fatorum Æneæ faventium.

ENEIDOS LIB. XI.

Cum pater Æneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque jugum, sylvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt;
Ac simul Æneas fumantes pulvere campos
Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit ;
Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et prælia tentent;
Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Hibero
Tingat equos, noctemque die labente reducat.
Considunt castris ante urbem, et moenia vallant.

905

910

915

ultra conspectum, et attigerat campos: cum pater Æneas, ingressus sylvas patentes, supergreditur collem et exit ex obscura sylva. Sic ambo festini et toto impetu currunt ad muros, nec absunt longo intervallo a se invicem. Et simul Eneas vidit procul campos undantes pulvere, Laurentemque cxercitum: et Turnus agnovit Eneam ferocem cum exercitu, audivitque incessum pedum, et hinnitus equorum. Statim inciperent certamina, et tentarent prælia; nisi Sol roseus jam lavaret mari Hispanico fessos equos, et reduceret noctem die cadente. Ambo quicscunt in castris ante urbem, et cingunt muros urbis.

silvasque...opacas Sprot.

rhas. invadit aliquot Pier. evasit ed. pr. Burm. alter Hamb. et Scheffer. cum Parrhas. vid. sup. ad 1x, 99.-907. passibus ibant pr. Moret.-908. At simul pars codd. Heins., sicque vett. edd. nonnullæ, etiam Ald. tert., idque equidem malim: tunc vero v. 912 copula delenda et revocanda est lectio: Continuo pugnas ineant. Continuata enim oratio: At, simul...equorum, Continuo pugnas ineant. Nunc interpunxi post equorum; ut jungas: feruntur...ac simul...simul Turnus. Tum pater Rom. et quatuor Heins., repetitum ex v. 904.-910. cognovit Zulich. conspexit Gud. pr. Menag. et pr. Moret.-911. Adventusque Medic., doctius. Adventusque virum ed. pr. Burm. Adventumque virum uterque Rottend, ex vs. 607 h. 1. Autumque Rom. Montalb. et Voss. pr.-912. Continuoque ineant p.; ita jam editum inde ab Ald. pr., usque ad Pulman. et Steph., a quibus vulgari cœpit Continuo pugnas ineant, adversantibus scriptis. Etsi id ipsum e Ms. Fabricii revocat Cuninghamus. Scilicet laboratum est interpunctione et ascito At v. 908. ineunt Medic. a m. pr., reliqua idem Continuoque i. p.; tum ed. pr. Burm. ineunt et tentant. Abest que ab aliis, et vett. edd. pugnam. Sed hæc nulli usui sunt, adeoque ea monere piget.

NOTE

913 Gurgite Hibero] Occidno Oceano: nam Iberia sive Hispania ad occidentem Italiæ objacet. De Iberia, Æn. 1x, 582. De gurgite, pro mari,

Æn. 1. 122.

915 Mænia vallant] Circumambiunt: Trojani ut oppugnent; Rutuli ut defendant.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER XII.

ARGUMENTUM.

FRACTIS gemina pugna Latinis, Turnus cum Ænea singulari certamine dimicare statuit. Solenni sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Ænea, Turnoque sancitur. Foedus a Juturna, Turni sorore, Junonis impulsu disturbatur: primusque Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Trojanos invadit. Æneas sagitta vulneratus excedere cogitur e prælio: quo absente maximam stragem Turnus edit. Venus dictamno herba vulnus Æneæ sanat. Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat. Sed cum Juturna, excusso Turni auriga Metisco, currum ejus moderaretur, et ab Æneæ occursu detorqueret, ne congredi simul possent; Æneas admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem conjicit. Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus, ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit. Pugnant Æneas et Turnus: Æneas victor, cum Turni jugulo immineret, jamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret; viso in ejus humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis: ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Ponorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.
Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

5

10

Turnus, cum videt Latinos fractos bello infelici abjecisse animum, fidem suorum promissorum jam repeti, se designari oculis: sponte etiam implacabilis irascitur, et erigit animum. Qualis leo aliquis, in agris Afrorum, sauciatus secundum pectus duro vulnere venatorum, tunc denique exerit vires snas, et lætatur commovens toros jubatos colli, et interritus abrumpit jaculum venatoris infixum sibi, et frendet ore sanguinolento: non aliter ira crescit Turno inflammato. Tunc sic alloquitur regem, et turbulentus ita incipit: Nulla est dilatio in Turno: nihil est cur segnes Tro

3. oculos Medic. a m. pr.-4. Attollit se alter Menag.-5. v. v. corpus alter Hamburg. 6. movet ora pr. Menag. comata Zulich.-7. Excutiet Mentel. a m. pr., unde Heins, conj. Excutier c. t. Tum f. Latinos Parrhas. Latinis Goth. tert.-8. fregit Franc.-9. adverso g. Parrhas. gliscet Medic.-11. quo dicta Parrhas, dona r. Sprot. retardent Zulich. a m. pr. Servius ad v. 13 “Quidam sane a Nulla mora in Turno usque ad pepigere recusent jungunt: ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiæ color." Nimis subtiliter; cum

NOTE

1 Infractos] Vox raro negans, sæpius affirmans, ut jam monuimus Æn. v. 784. et probat multis Erythræus in Indice. Hic affirmat.

2 Promissa] Quibus ad singulare cum Ænea prælium se obstrinxerat, En. x. 434.

4 Panorum] Afrorum circa Carthaginem; qui sic dicti sunt, quasi Phoni, quia e Phoenicia cum Didone profecti. Æn. Iv. in argumento.

5 Ille, &c.] Magnus aliquis leo: et sie, ille, sæpe abundat in comparationibus, Æn. x. 707.

[blocks in formation]

6 Movet arma leo] Arma, sunt uni- tractum.

Ignavi Æneada; nec, quæ pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam :
Aut habeat victos; cedat Lavinia conjux.
Olli sedato respondit corde Latinus:

O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci

15

jani revocent sua verba, et abnuant facere ea de quibus convenerunt. Descendo ad pugnam: offer sacrificia, o pater, et fac fœdus. Vel hac manu dextera mittam ad Inferos Trojanum profugum ex Asia, et solus refutabo ense criminationem communem nobis omnibus (Latini quiescant et aspiciant me), vel Trojanus possideat nos rictos, et Lavinia detur ei uxor. Latinus respondit ei tranquillo animo: O juvenis,

duo membra intercedant: nihil est...nec est quod recusent.—12. nec quod pepig. Bigot. nec quid Goth. tert.-13. tu c. f. Oudart. consere Vratisl. fidus Goth. tert.-14. Aut fac Goth. tert.-16. crimen ferro pr. Voss. Parrhas. cum Rom., quod admisit Cuningham. repellam idem cum Leid. et Hugen. et a m. sec. fragm. Ms. Helmstad. in Annal. litt. 1783, p. 195.-17. victos et victor agnoscit Jul. Sabinus. victor quatuor Heinsii, unde ille conj., Aut abeat victor: et erat hoc manifeste scriptum in Vratisl. et ed. pr. Burm. Allndunt Zulich. quique abeat victor a m. pr. ubeat Goth. tert. Sed hæc ipsa aspirationis omissio mutationi Toû rictos in victor locum fecisse videtur. Habet utique majorem vim et Turni ferocia magis consentaneum est: aut habeat victos sc. nos: sim pro victo; cedat Lavinia conjux. cedatque Lavinia pars codd. Pierian., forte eorum ausu, qui primam correptam mallent in Lavinia. cf. sup. ad lib. vII, 359. Laurentia conjux Franc.-19. quoniam ipse f. aliquot Pier.,

NOTÆ

13 Fer sacra...concipe fœdus] Ad ejusmodi fœdera, adhibebantur sacriticia et verba concepta, id est, certa solenniaque infra 169.

14 Tartara] Inferorum pars est infima, Æn. vi. 134.

15 Asia] Phrygiæ, sive Troadis, quæ est in minore Asia, Æn. 1. 385.

19 O præstans, &c.] ORATIO Latini, qua conatur Turnum a spe conjugii et singulari certamine ad pacem revocare: ostenditque 1. Affinitatem illam Turni cum Latino esse inutilem, cum regnum utriusque satis absque illa virium conjunctione potens sit; cum sint urbes multa Turno, divitiæ

pariter atque animus et fortitudo Latini populis, virgines in Latio plurimæ quas Turnus uxores optare possit. II. Esse illicitam, quippe a Diis prohibitam. Æn. vii. 95. III. Esse perniciosam, siquidem ex quo, Turni causa, Deorum voluntati obstitit, calamitatibus innumeris utraque gens oppressa est. IV. Si, inquit, te occiso socium Æneam excepturus sum: quidni potius te salvo? v. Objicit sibi odia Rutulorum ob periculum Turni: Turno ipsi solicitudinem doloremque Dauni patris, belli varios eventus, &c. De Latio et Laurento, Æn. vII. 54. 63.

« 前へ次へ »